Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 3

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 3

UTRUM HUMANITAS ASSUMPTA DEBUIT ESSE NOSTRI GENERIS.

Consequenter est quaestio utrum humanitas assumpta debuit esse nostri generis.

Quod non, videtur: 1. Oportuit quod ille homo, qui debuit satisfacere pro peccato omnium, maxime esset elongatus a peccato nec haberet convenientiam cum peccato; sed magis est elongatus a peccato, qui nec habet rem peccati nec "similitudinemcarnis peccati", quam qui habet aliquod istorum; ergo ille debuit esse talis, qui nec haberet rem peccati nec "similitudinem carnis peccati": sed non poterat esse homo nostri generis quin haberet "similitudinem carnis peccati" ; ergo homo ille, cui unitus est Deus, non debuit esse nostri generis sive de genere Adae, sed debuit esse de novo creatus et esse alterius generis.

Ad oppositum sunt rationes Anselmi, a. quarum prima talis est: "Si novum hominem facit non ex genere Adae, non pertinebit ad genus humanum, quare nondebuit satisfacere pro eo, quia non venit de illo; sed sicut iustum est ut pro culpa hominis homo satisfaciat, ita iustum est ut ille, qui satisfacit, sit idem aut eiusdem generis cum eo qui fecit peccatum, aliter nec Adam nec aliquis satisfaceret pro se" ; si ergo oportet quod satisfactio sit ab illo qui debet satisfacere, necesse est quod ille homo sit nostri generis et non alterius.

b. Secunda ratio Anselmi talis est: "Adam et totum genus humanum per se stetisset sine sustentatione alterius creaturae, si non peccasset; ergo" si oportet quod "idem genus resurgat", quod cecidit, "oportet quod per se etresurgat et relevetur", quia per se stetisset; sed si ille homo esset alterius generis quam de genere Adae, non resurgeret per se genus humanum, quia non resurgeret per aliquem sui generis; ergo etc.

c. Tertia ratio Anselmi: "Si Adam non peccasset, non indigeret aliquo relevante necaliquo sustinente", et haec erat dignitas hominis constituti ante peccatum; si igitur reparatio debet esse ad illam dignitatem rehabendam, oportet quod ipse relevetur non per aliquem, qui non sit sui generis, aut non perveniet ad pristinam dignitatem. — Quod concedendum.

Et respondendum ad obiectum 1. quod "similitudo carnis peccati", prout dicitur in Christo, est cum summa elongatione a peccato; quia non dicitur hoc propter similitudinem, quae sit in culpa, sed propter similitudinem, quae est in poena, quae quidem in nobis est poena pro peccato, in Christo vero est contra omne peccatum, quia assumpta iuit poena a Christo ad satisfactionem et emendationem nostri peccati. Ratio autem praedicta currit ac si diceretur similitudo peccati ratione culpae peccati, et non ratione poenae, quae est assumpta ad emendationem peccati.

PrevBack to TopNext