III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 4
III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 4
UTRUM HOMO ASSUMPTUS DEBUIT ESSE ADAM.
Quod sic, videtur: 1. Ab Apostolo habetur ad Rom. 5, 12-21: Nos peccavimus in Adam peccante; ergo debemus satisfacere in Adam satisfaciente. Si ergo deberet homo satisfacere, et Deus potest, ille homo maxime debet esse Adam; ergo ille, qui satisfacit, debet esse Deus homo Adam.
2. Ad idem: Oportet de iustitia quod ille, qui debet, satisfaciat, quia maxime ille idem numero, qui obligavit ad debitum, debet ipsum solvere; sed ille fuit Adam; ergo Adam debet satisfacere; et Deus potest; ergo Deus homo Adam debet satisfacere.
3. Item, si Adam non peccasset, erat in statu et dignitate quod transfudisset iustitiam, id est naturalem rectitudinem, toti suae posteritati, sicut transfudit eis iniustitiam originalem post peccatum; sed reparatio est ad rehabendam pristinam dignitatem; ergo necesse est quod Adam restituatur in illa pristina dignitate, ut transfundat iustitiam omnibus filiis suis, vel non erit Adae reparatio perfecta, et hoc non potest esse nisi ipse sit Christus; ille igitur homo, quem Deus assumit, erit Adam, aliter non restituetur in dignitatem pristinam.
Ad oppositum sic: a. Anselmus dicit: "Quodlibet inconveniens Deo sequitur impossibile". Sed si ille homo, cui unitur Deus, esset Adam, sequeretur inconveniens Deo; ergo impossibile est quod ille homo sit Adam. — Media patet: nam si ille homo esset Adam, sequeretur quod proprietates, quae conveniunt Adae, convenirent illi homini; ergo esset dicere de illo homine, sicuti? de Adam, quod peccavit; sed ille homo est Deus, et proprietates, quae conveniunt illi homini, conveniunt Filio Dei, cui unitur; ergo, cum sit dicere de illo homine quod peccavit, erit dicere quod Filius Dei peccavit, quod impium est dicere, quia a Deo quidquid enorme est, removetur et quidquid est laudabile, in ipso intelligitur; sicut ergo Deus non potest esse ille qui peccavit, nec Adam ille qui non peccavit, ita impossibile est quod iste homo sit Adam.
Responsio: Concedendum est quod ille assumptus a Filio Dei, per quem debet fieri satistactio, non debuit esse Adam, quia tunc esset de Filio Dei dicere quod esset peccator.
[Ad obiecta]: 1 Ad primum dicendum quod non sequitur quod, si Adam potuit transfundere iniustitiam originalem in sua posteritate, quod ipse posset satisfacere. Et hoc est quia in peccato Adae fuit reatus personae et naturae, quoniam, si servasset obedientiam, remuneratum fuisset personae suae et naturae in posteritate sua; per transgressionem vero praecepti punitus est in persona sua et natura, quia, cum tota natura humana esset in Adam, poterat illam totam corrumpere corrumpendo suam personam. Et propter hoc omnes filii Adae sunt rei, sicut dicit Apostolus, Rom. 5, 12: "In quo omnes peccaverunt" etc. Sed ipse non potuit naturam restituere, quia Adam fuit res naturae suae et fuit singulare hominis. Singulare autem nunquam est principium suae naturae ad esse, sed solum ipse Deus, qui creavit naturam, quamvis singulare possit esse principium suae naturae ad non-esse sive ad non bene esse. Sed quod non est principium ad esse, nec est principium ad reparationem esse; ideo Adam non potuit reparare naturam humanam nec omnes alii possent propter eamdem impotentiam. Oportuit ergo quod reparator humanae naturae esset principium illius et de genere illius, sicut ostensum est ; sed principium istius est Deus, res illius generis est homo; ergo reparator humanae naturae debuit esse Deus homo, et non Adam.
2. Ad secundum dicendum quod esset iniustitia et inconveniens, si ille homo esset Adam, quia, cum non possit satisfacere nisi Deus et unitus homini, sequeretur quod Deus esset unitus cum homine peccatore in unitatem personae, quod esset absurdum dicere. Et Ideo oportuit quod assumeret naturam humanam mundam et immunem ab omni peccato.
3. Ad tertium dicendum quod Adam reparatur ad maiorem dignitatem quam prius habuit, quia si haec iuit dignitas in Adam quod debuit transfundere iustitiam in omnes posteros suos, certe haec erit maxima dignitas quod ille, qui est principium Adae, erit filius Adae, quod forte non fieret, si non peccasset. Unde ad maiorem dignitatem reparatur per incarnationem quam prius habuerit, cum principium totius naturae et totius iustitiae sit filius Adae. Et propter hoc oportet quod ipse Deus sit homo de genere Adae, et non Adam, sed de filiis Adae, quia In hoc datur Adae summa et suprema dignitas per reparationem.