Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 5

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 5

UTRUM CONVENIAT QUOD IIOMO ASSUMPTUS SIT DE ADAM PER VIAM GENERATIONIS.

Consequenter quaeritur utrum conveniat quod ille homo sit de Adam per viam generationis.

Quod sic, videtur: 1. Ubi est morbus, ibi debet adhiberi medicina; si ergo morbus humanae naturae est maxime in via generationis, quia per illam transfunditur culpa originalis, ergo caro Christi, quae est medicina morbi istius, debet educi per viam generationis, ut medicina apponatur in loco morbi.

Ad oppositum sic: a. Non convenit ut caro immunis ab omni peccato et quae assumitur in satisfactionem pro peccato et cui debet uniri divinitas, quod educatur per viam per quam transfunditur peccatum; sed per viam generationis humanae transfunditur peccatum originale in posteros ab Adam; relinquitur ergo quod caro Christi non educeretur per viam generationis humanae. — Quod concedendum est.

[Ad obiecta]: 1. Et ad illud quod obicitur respondendum, secundum B. Augustinum, quod in generatione humana duo attenduntur, scilicet substantia corpulenta et ratio seminalis. Substantia corpulenta est quasi materiale, ratio seminalis est quasi formale; et secundum rationem seminalem, quam concomitatur concupiscentia et originalis culpa, est transfusio originalis peccati, non secundum substantiam corpulentam. Ut ergo caro Christi medicina sit, necessarium est ut penitus liberata sit a morbo concupiscentiae et ita quod non educatur secundum rationem seminalem; et ut loco morbi apponatur ipsa medicina, convenit ut educatur per decisionem corpulentae substantiae, quae decisa est a corpore gloriosae Virginis. Conveniebat ergo ut in generatione Christi de Adam educatur sola substantia, ratio vero educendis sit non natura seminalis, sed gratia et operatio Spiritus Sancti.

PrevBack to TopNext