Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 6

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 6

UTRUM CONVENIENS FUERIT EDUCTIO CARNIS CHRISTI DE VIRO ET MULIERE.

Deinde quaeritur utrum conveniens fuerit eductio carnis Christi de viro et muliere.

Ad quod sic: a. Arguit Anselmus, dicens: "Nonest multo labore, ut ostendatur quiamundius et honestius procreabitur ille homo de solo viro vel femina quam de commixtione utriusque, sicut omnes filii hominum" ; ergo convenientius est ut ille homo procreetur de solo viro vel muliere quam de viro et muliere per commixtionem.

Ad oppositum sic: 1. Dicit Ioannes Damascenus quod "Spiritus Sanctuspraevenit in Virginem et purgavit ipsam, tradens ei virtutem generativam Verbi Dei". Sed similiter posset Spiritus Sanctus praevenire in viro et muliere et purgare eos, ita quod sine aliqua immunditia generarent, sicut esset si Adam non peccasset; ergo conveniens fuit ut educeretur de viro et muliere, sicut alio modo.

2. Item, principium corruptionis fuit per virum et mulierem, scilicet Adam et Evam; ergo convenit quod principium reparationis sit ex viro et muliere.

[Solutio]: 1. Ad primum, cum duplex sit Christi adventus, primus in incarnatione; secundus in generali resurrectione, et duplex sit corruptio ex originali peccato, scilicet corruptio naturae et corruptio personae, per adventum primum in carne est abolitio corruptionis personae, per adventum secundum est abolitio corruptionis naturae, quia, sicut dicitur I Cor. 15, 54—55: "Tunc fiet sermo, qui scriptus est: Ubi est mors victoria tua, ubi est mors stimulus tuus?" Quia ergo corruptio naturae transfunditur per viam generationis ex viro et muliere, quae non est tollenda per adventum primum in carne, ideo nec convenit ut veniat Christus in carnem seminatam per virum et mulierem.

3. Ad secundum dicendum, secundum Anselmum, quod conveniens fuit "ut, quemadmodum peccatum et causa nostrae damnationis sumpsit ortum de femina, ita" conveniens est ut "medicina nostri peccati et causa nostrae salvationis nascatur" et assumatur solum "de femina".

PrevBack to TopNext