III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 7
III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 7
UTRUM CONVENIENTIUS EDUCATUR CARO CHRISTI DE VIRO QUAM DE MULIERE TANTUM VEL E CONVERSO.
Consequenter quaeritur utrum convenientius educatur caro Christi de viro quam de muliere tantum vel e converso.
Ad quod sic: 1. Primum principium propagationis et transductionis corruptionis originalis peccati fuit a viro, et non a muliere, quia in homine est prima ratio generationis, in muliere secunda. Si ergo principium originalis corruptionis venit a viro, et non a muliere, ergo principium reparationis debet venire et viro solum, et non a muliere; ergo convenientius est quod ex solo viro educatur caro Christi quam ex sola muliere.
Ad oppositum sic: a. Anselmus: "Quatuor modis potest Deus iacere hominem": aut nec de viro nec de muliere, sicut fecit Adam, aut de viro et femina, aut de viro tantum, sicut fecit Evam, aut de muliere tantum et non de viro. Secundum hunc quartum modum non fecerat hominem ante incarnationem, sed per tres primos modos. Ut ergo monstraretur perfectio divinae potentiae, oportuit ut faceret hominem quarto modo, scilicet de muliere tantum sine viro. "Nihil ergo convenientius quam quod de femina tantum assumat illum hominem quem quaerimus", scilicet hominem per quem debet fieri nostra liberatio.
b. Item, Anselmus ostendit quod ille homo debet nasci de femina virgine sic: "Si virgo erat, quae fuit causa totius mali humano generi, multo magis decet ut virgo sit quae erit causa totius boni" humano generi. Si ergo Eva virgo fuit causa mali, ergo multo magis virgo est mater Christi, quae causa est fructifera totius boni et totius salutis humano generi.
c. Item, Anselmus: Si femina facta de viro sine muliere fuit facta de viro virgine, sicut Eva de Adam, ergo convenientius est quod vir, qui fit de muliere sine viro, fiat de muliere virgine; ergo Christus debuit nasci de virgine.
d. Item, Anselmus: "De femina tantum malum processit; ergo oportuit ad reformandamspemeorum ut de muliere tantum bonum procederet", scilicet illud bonum, per quod sumus a malo liberati.
Quod concedendum est: Quia, sicut dicit Augustinus, in libro 83 Quaestionum, "Deus cum liberat, non partem aliquam tantum, sed totum liberat. Sapientia autem et Verbum Dei, qui dicitur Filius unigenitus, homine suscepto, liberationem hominis indicavit, hominis autem liberatio in utroque sexu debuit apparere. Ergo, quia illum oportebat suscipere, qui sexus honoratior est, consequens erat ut feminei sexus liberatio hinc appareret quod ille vir de femina natus est".