Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 2, T. 2

Consequens est quaerere de convenientia incarnationis, si non fuisset natura lapsa per peccatum, utrum scilicet esset ratio vel convenientia ad incarnationem.

Et ostenditur quod sic. a. Dicit Dionysius: "Bonum est diffusivum sui esse" ; sicut nas clicimus quod in divinis Pater diffundit suam bonitatem in Filium per generationem et ab utroque est diffusio in Spiritum Sanctum per processionem, et haec diffusio est in Trinitate et haec est summa diffusio, creatura non existente. Ergo si summum bonum, existente creatura, non se diffundit in creaturam, adhuc erit cogitare maiorem diffusionem quam diffusionem eius. Si ergo eius debet esse summa diffusio quia est summum bonum, convenientius est quod se diffundat in creatura; sed haec diffusio non potest intelligi summa, nisi ipse uniatur creaturae; ergo convenit quod Deus uniatur creaturae et maxime humanae, sicut ostensum est ergo, posito quod ipsa non esset lapsa, adhuc si uniretur summum bonum.

b. Item, non est beatitudo nisi in Deo, item creatura rationalis tota est beatificabilis; sed creatura rationalis, quae est homo, habet duplicem cognitionem, scilicet sensitivam et intellectivam, et habet delectationem in utraque; si igitur tota est beatificabilis, ergo et secundum sensum et secundum intellectum; ergo oportet quod in Deo beatificetur quantum ad utrumque. Sed in Deo, secundum se considerando et in propria natura, non potest beatificari sensus, sed solus intellectus, quia non beatificatur vel delectatur sensus nisi in sensibili solum sive in eo quod corporale est; si ergo totus homo debet beatificari in Deo, oportet Deum esse corporalem et sensibilem; sed non est conveniens ut assumat quamlibet corporalem naturam, sed solum humanam, ut dictum est.

c. Item, contingit intelligere tres personas in unitate substantiae, et ex opposito tres substantias in unitate personae, et inter haec duo tres personas in tribus substantiis. Si ergo unum extremorum est in rerum natura, videlicet tres personae in una substantia, ut in Trinitate, et medium, ut tres personae in tribus substantiis, demonstratis tribus hominibus vel angelis, vel una persona in Trinitate, uno angelo et homine, ergo contingit ponere tertium, videlicet unam personam in tribus substantiis. Sed hoc non potest fieri nisi per unionem divinae naturae ad humanam, quia in nulla alia creatura est ponere duas substantias quam in homine, scilicet spiritualem et corporalem, ut animam et corpus; similiter nulla creatura potest hominem perficere ita quod uniatur cum illa, quia angelus hoc non potest, cum homo secundum partem superiorem sit angelo aequalis. Convenit ergo quod sit unio divinae naturae ad humanam in unitate personae ut sit in rerum universitate perfectio, ut sicut tres personae in una natura et tres personae in tribus naturis, ita tres naturae in una persona, scilicet divinitas, corpus et anima.

d. Item, nos invenimus unitatem naturae in tribus personis, et hoc est de perfectione naturae, ut in Deo; item, nos invenimus unitatem personae in pluribus naturis, ut in homine. Si ergo de perfectione naturae est quod est in pluribus personis, ergo et der perfectione personae erit quod potest esse in pluribus naturis. Si ergo semper quod est perfectius est Deo tribuendum quantum ad naturam et quantum ad personam, sicut divina natura est ens in pluribus personis, ita divina persona erit potens esse in pluribus naturis. Sed hoc non potest poni ab aeterno, quia plures naturae non possunt esse ab aeterno; est ergo aliqua divina persona in pluribus naturis ex tempore; sed hoc non est possibile nisi uniatur naturae creatae; convenit igitur ad ostensionem perfectionis in personalitate divina, quod uniatur divina natura naturae creatae in persona divina; sed non convenit cuilibet, ut dictum est, sed solum humanae, nec etiam cuilibet personae in Trinitate nisi soli Filio, ut supra dictum est ; relinquitur ergo quod, circumscripto lapsu humanae naturae, adhuc est convenientia unionis in persona Filii.

Ad oppositum est auctoritas: 1. "Nihil nasci profuit, nisi redimi profuisset". Ergo inutilis est incarnatio, nisi secuta fuisset redemptio; sed si natura non esset lapsa, non fuisset redemptio ; ergo supposito quod natura non sit lapsa, nullus est fructus incarnationis; ergo non convenit Deo incarnari, cum non conveniat Deo aliquid facere frustra.

Respondeo: Sine praeiudicio concedendum est quod, etiamsi non fuisset humana natura lapsa, adhuc est convenientia ad incarnationem, secundum quod dicit B. Bernardus, super Ionam 1, 12: "Propter me orta est tempestas", exponens illud verbum de Filio Dei, dicens quod Lucifer praevidit rationalem creaturam assumendam in unitatem personae Filii Dei, "vidit et invidit". Unde invidia fuit causa casus diaboli et movens ipsum ad tentandum hominem, cuius felicitati invidebat, ut per peccatum demereretur humana natura assumptionem et unibilitatem ad Deum. Ex quo patet quod Lucifer intellexit unionem humanae naturae ad Deum non existente lapsu humanae naturae, et ipsum lapsum intellexit ut impeditivum unionis, propter quod procuravit lapsum. Ex hoc ergo relinquitur quod, circumscripta lapsu, adhuc est ponere convenientiam incarnationis. Praeterea, ad hoc idem est quod dicit B. Augustinus, in libro De anima etspiritu: "Propterea Deustactus est homo, ut totum hominem in se beatificaret, ut sive homoingrederetur intus per intellectum, sive egrederetur extra per sensum, in Creatore suopascua inveniret, pascua intus in cognitione deitatis, pascua toris in carne Salvatoris". Haec autem ratio manet, etiam circumscripto lapsu humanae naturae.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicitur, respondendum est quod illa auctoritas intelligitur supposito reatu naturae lapsae. Unde sensus est quod, si Filius Dei esset incarnatus et non solvisset reatum, nihil profuisset humanae naturae, quia non beatificaretur nec redimeretur. Aliter autem est, si circumscribatur lapsus humanae naturae, prout dictum est.

PrevBack to TopNext