Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 3, M. 4, C. 1

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 3, M. 4, C. 1

DE TRIBUS OPINIONIBUS ET DE RATIONE DISTINCTIONIS IPSARUM.

Consequenter quaeritur de constituto per assumptionem. Circa quod notandae sunt tres opiniones, deinde subiungendae sunt dubitationes, quae incidunt circa ipsas.

I. Sunt autem tres opiniones, prima quarum primo dicit quod in incarnatione Verbi divini constitutus est quidam homo ex anima rationali et humana carne subsistens, prius unione natura, non tempore. Secundo dicit quod ille homo coepit esse Deus et Deus coepit esse ille homo, ita ut Deus factus sit homo et e converso ille homo factus sit Deus. Tertio, quia in Christo sunt duae substantiae completae, quarum utraque facit quid in unitate personae, iuxta illud "Geminae gigas substantiae", dicit Christum esse duo. Quarto dicit quod assumens est assumptum, id est Filius Dei est homo sive filius hominis; tamen supposito filio hominis non supponitur Filius Dei nec e converso. Quinto et ultimo dicit quod ille homo non est divinae et humanae naturae, sed tantum humanae.

Secunda opinio dicit primo quod ille homo non solum constitutus est ex iis duobus, scilicet ex anima rationali et humana carne, sed ex tribus substantiis in unitate personae, scilicet ex deitate et anima et carne, nec tamen dicitur ibi deitas sicut pars. Secundo dicit personam Verbi fuisse simplicem ante incarnationem, sed in incarnatione dicit eam esse factam compositam ratione assumptae naturae. Tertio dicit quod divina persona assumpsit quid, non hominem nunc vel illum, sed naturam hominis vel humanam, quod est contra primam opinionem, et ex hoc dicit Christum esse tantum unum et non duo. Quarto dicit quod non coepit ille homo esse Deus, sed e converso, quia non fuit illud suppositum hominis antequam ipsum esset Deus, nec tempore nec natura: quod est oppositum primae opinionis.

Tertia opinio dicit quod illa duo, videlicet anima et caro, ita sunt unita personae Verbi vel naturae divinae in Verbo, ut ex illis duobus vel tribus non sit aliqua una substantia vel persona, sed magis Verbum Dei vestitum est illis duobus velut quodam indumento. Unde dicit quod Christus secundum quod homo non est quid, nec Verbum incepit esse quid in incarnatione, sed qualiter ens vel quodam modo se habens. Et ex consequenti videtur dicere quod illa unio non fuerit substantialis, sed quasi accidentis cum subiecto, accipientes illud de Philipp. 2,7: "Et habitu inventus ut homo".

II. istae sunt tres opiniones per se. De cetero videndum est de ratione distinctionis ipsarum, ubi tres fuerunt sententiae.

Prima quarum distinguit istas tres opiniones. Cum enim sint duae naturae in hypostasi Christi, est respicere utramque naturam ut facientem quid in una persona vel unam ut facientem quid et alteram per modum habitus; et hoc dupliciter: vel ita ut humana natura ponatur per modum habitus, divina ut faciat quid, vel e converso ut humana natura quid, divina per modum habitus, prout dicitur quod a Sanctis habetur Deus per gratiam inhabitantem, maxime in sancto sanctorum Christo Iesu per gratiam unionis. Primum dicunt asserere et ponere opinionem secundam; secundum dicunt ponere opinionem tertiam; tertium vero dicunt ponere opinionem primam; et huc forte quia dicitur homo ille deificatus maxime secundum illam opinionem.

Sed contra hoc obicitur: 1. Nam prima opinio dicit Christum esse duo secundum duas naturas: quod non accideret, si divina natura esset ibi per modum habitus.

2. Item, magis reprobanda esset prima opinio quam tertia, cum magis conveniat cum fide simpliciter Deum "habitu inventum ut hominem" quam hominem habitu inventum ut Deum, cum hoc in divina Scriptura non legatur, illud vero legitur. Propterea non videntur supra dicta ratione distingui opiniones.

Propter quod dicunt alii quod istae opiniones distinguunt hoc modo: duae enim primae dicunt assumptum a Verbo esse quid, tertia vero opinio dicit quod non assumpsit quid, sed quomodo se habens. Item, prima opinio dicit quod assumpsit quid, scilicet hominem, substantiam scilicet quamdam coniunctam ex anima et corpore; alia vero opinio dicit quod assumpsit quid, non hominem, sed hominis naturam. Inde est quod prima opinio dicit quod Christus est duo; secunda dicit quod Christus est unum; tertia dicit quod Christus secundum quod homo, non est quid, immo illa unio fuit quasi accidentis cum subiecto. Inde est quod prima opinio concedit Deum coepisse esse hominem et hominem coepisse esse Deum; secunda vero negat quod coepit homo esse Deus, sed e converso; tertia vero dicit quod non coepit esse quid, sed quodam modo se habens.

Alii alio modo distinguunt secundum triplicem speculationem respectu esse in Christo: est enim esse morale et esse naturale et esse rationale. Prima ergo opinio respexit ad esse naturale et, quia duae naturae sunt in Christo, dicit Christum esse duo, et quia utraque est completa substantia, secundum quod dicitur "Geminae gigas substantiae", dicit Deum coepisse esse hominem et hominem coepisse esse Deum. Sequens vero opinio respexit ad esse morale; persona enim est nomen dignitatis, dignitas autem ad esse moris retorquetur: unde ad personam pertinent morales proprietates. Ista dicit: quia persona est una, Christus est unus; et quia unitae sunt naturae in persona, ita quod Deus est homo et e converso, dicit Christum esse unum; et quia completa substantia non unitur completae, hoc est dicere persona non unitur personae, sed natura naturae — dico autem naturam humanam, animam et corpus coniuncta, sive hunc hominem ex divina et humana natura constantem - ideo non concedit quod homo coepit esse Deus, sed e converso, nec quod homo est deificatus, sed Deus est humanatus. Tertia vero opinio considerat esse rationale: unde dicit Christum esse quid secundum quod Deus et aliquo modo se habentem secundum quod homo, et hoc propter esse humanae naturae, quod advenit post completam hypostasim. Nam, cum duae naturae sint unitae in hac persona, una earum advenit post esse huius personae; quod autem advenit post esse hypostasis, non cedit in quid ipsius hypostasis, sed in qualiter ens vel quomodo se habens, et ideo ista opinio dicit quod Christus non est quid secundum quod homo.

Haec igitur est distinctio opinionum: quarum tertia reprobata est per Decretalem Alexandri, quia propinqua est errori, sicut intra plenius manifestabitur.

PrevBack to TopNext