III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 3, M. 4, C. 2
III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 3, M. 4, C. 2
DUBITATIONES CIRCA OPINIONEM PRIMAM
Quaeritur autem de prima opinione, contra quam obicitur hoc modo; nam ista opinio ponit plura: Primo enim ponit quod Filius Dei incepit esse homo et quod homo incepit esse Filius Dei et quod Filius Dei assumpsit hominem; secundo ponit quod assumens, id est Filius Dei, est assumptum, id est homo sive filius hominis; tamen supposito filio hominis non supponitur Filius Dei nec e converso; tertio ponit quod ille homo non est divinae et humanae naturae, sed humanae tantum.
ARTICULUS I
De locutione Filius Dei incepit esse homo et e converso.
Contra primum obicitur hoc modo: 1. Ille homo incepit esse Deus; et constat quod in instanti incarnationis; ergo recenter est Deus, ergo recens Deus ; quod falsum est et inconveniens, nam dicit B. Augustinus quod "etsi Christus nosterest recens homo, non tamen recens Deus".
2. Item, si iste homo incepit esse tempore Incarnationis, ergo vere poterat dici quod non fuit tempore Abrahae; ergo Iudaei vere poterant contradicere Christo, Ioan. 8, 58, referentes ad filium hominis, cum ipse diceret: "Antequam Abraham fieret, ego sum".
Respondeo I. ad primum quod non sequitur est recenter Deus, ergo est recens Deus, quia adverbium, cum sit adiectivum verbi, ponit significationem suam non circa suppositum, sed circa copulatum; sed recens, cum sit nomen adiectivum, ponit rem suam circa suppositum; et est instantia iste est recenter senex, ergo est recens senex.
2. Ad secundum dicendum quod, licet illae propositiones non sint contrariae, cum in una affirmatur aliquid de Filio Dei et negatur de filio hominis, tamen, si referatur ad personam, quia eadem est persona Filii Dei et filii hominis, erit contradictio, secundum quem modum utebantur istis propositionibus Christus et Iudaei; referendo vero ad suppositum individuum, non erit contradictio: non enim idem est suppositum hominis et Filii Dei.
ARTICULUS II
De locutione assumens est assumptum.
Contra secundum obicitur hoc modo: 1. Si assumens est assumptum, cum assumptum sit unitum et assumens sit uniens, quia Verbum carnem vel humanitatem assumere non est nisi eam sibi unire vel coniungere, ergo idem est uniens et unitum; ergo idem sibi unitur: quod est impossibile.
2. Item, si assumens est assumptum, ergo assumens est humana natura, quia humana natura est assumpta. Praeterea, si assumens est assumptum, ergo pari ratione e converso assumptum erit assumens; ergo homo erit Filius Dei vel filius hominis erit Filius Dei; sed Filius Dei est divina essentia ; ergo filius hominis est divina essentia sive natura: quod negat ista opinio.
3. Item, quaecumque uni et eidem sunt eadem, et inter se sunt eadem ; si ergo filius hominis est idem Filio Dei et Filius Dei est idem cum divina essentia, ergo et filius hominis est idem quod divina essentia: quod ipsa negat.
4. Item, Anselmus: "Supposito filio hominis, supponitur Filius Dei". Item, Ioan. 3,13: "Nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo destendit, Filius hominis qui est in caelis". Ergo ille, qui descendit de caelo, est filius hominis, et supposito illo, supponitur filius hominis; sed ille est Filius Dei; ergo supposito Filio Dei, supponitur filius hominis.
5. Item, dicit Augustinus: "Quidquid convenit Filio Deiper naturam, convenit filio hominis per gratiam". Ergo, cum dicatur de Filio Dei quod est divina essentia per naturam et quod creavit mundum, potest dici de filio hominis quod est divina essentia et quod creavit mundum.
6. Item, si: quod convenit Filio Dei, non convenit filio hominis, sicut ipse dicit quod non proprie dicitur filius hominis creavit mundum, ergo ex hoc sequitur, si non creavit mundum, quod non est creator mundi; ergo non est Filius Dei.
7. Item, verba sunt filii hominis, Ioan. 8, 25: "Ego principium, qui et loquar vobis". Aut ergo dicitur "principium" personaliter aut essentialiter. Si personaliter, sed hoc modo non dicitur nisi respectu Spiritus Sancti: quod est falsum. Relinquitur igitur quod est principium essentialiter; sed hoc modo non dicitur nisi respectu creaturarum; ergo filius hominis est principium creaturarum et creavit mundum; ergo quidquid convenit Filio Dei, convenit filio hominis, et supposito uno supponitur alterum.
Solutio: Sustinendo, quantum valemus, secundum catholicam veritatem istam opinionem, quae est quod Filius Dei assumpsit quemdam hominem ex anima et carne et ita sibi univit ut homo ille esset Filius Dei et e converso, dicendum quod possumus loqui de illo homine non loquendo de Filio Dei, ut cum dicimus iste homo incepit esse vel incepit esse Deus, neutrum quorum possumus dicere de Filio Dei. Similiter e converso possumus loqui de Filio Dei non loquendo de filio hominis, ut cum dico quod est genitus ab aeterno et quod est de Patre sine matre, quae non conveniunt filio hominis proprie loquendo. Ideo distinguunt et dicunt quod omnes istae propositiones sunt duplices Filius Dei est passus vel mortuus ; quia, si teneatur iste terminus passus vel mortuus substantive, vera est simpliciter, quia Filius Dei est ille qui est passus, scilicet filius hominis; si vero teneatur adiective, falsa est, quia esse passum non convenit Filio Dei secundum quod Filius Dei est. Similiter istae sunt duplices iste puer, demonstrato filio hominis, est aeternus vel a Patre genitus'. Nam si adiective, falsae sunt; si substantive, verae sub praedicto sensu.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicit, dicendum quod non sequitur assumens est assumptum, ergo idem unitus sibi, sed bene sequitur ergo uniens est unitum. Refert enim dicere aliquid uniri sibi et aliquid sibi unitum; nunquam enim vere potest dici aliquid sibi uniri, tamen vere potest dici aliquid sibi unitum, quia taliter Verbum univit sibi hominem, quod fecit ut ille homo esset idem quod ipse.
2. Ad secundum dicendum quod ista opinio dicit assumentem esse assumptum, quia Filius Dei est homo, et dicit hominem esse assumptum proprie loquendo. Si autem dicatur humana natura assumpta, non diceret ista opinio assumentem esse assumptum, sed negaret. Similiter e converso concedit quod assumptum est assumens, quia homo est persona, quae est Filius Dei. Si autem diceretur natura divina assumens, nullo modo diceret quod assumptum esset assumens proprie loquendo, quia negat quod filius hominis sit divina essentia. Haec ergo opinio dicit assumentem esse assumptum, quia assumentem dicit non naturam divinam, sed rem naturae, scilicet Filium Dei. Similiter dicit quod assumptum est res naturae humanae, scilicet iste homo, potius quam humana natura.
3. Ad illud vero quod obicit tertio, dicendum quod non sequitur hoc est idem illi, ergo supposito uno supponitur alterum vel quod dicitur de uno, et de altero. Et est instantia: Pater est idem divinae essentiae et divina essentia idem Filio; ergo Pater est idem quod Filius — idem dico masculine — vel Pater est Filius. Similiter nec sequitur Filius Dei est divina essentia, et filius hominis est idem Filio Dei; ergo illius hominis est divina essentia. Et est ibi sophisma accidentis: quasi enim accidentalis est habitudo filii hominis ad Filium Dei, essentialis vero Filii Dei ad essentiam divinam.
4. Ad illud quod quarto obicit: "Nemo ascendit in caelum" etc., respondent et dicunt quod impropria est et debet exponi hoc modo: filius hominis descendit de caelo, quia ille, qui est filius hominis, descendit de caelo.
5. Ad quinto obiectum dicendum quod illa propositio Augustini intelligitur improprie: "Quidquid convenit Filio Dei per naturam, convenit filio hominis per gratiam". Unde sic intelligendum est: quia ille qui est Filius Dei, est filius hominis et e converso. Unde semper referendus est intellectus propositionis ad personam, non ad suppositum individuum.
6. Ad sexto obiectum dicendum quod ibi est sophisma accidentis: non creavit mundum, ergo non est creator ; quia, cum dicitur non creavit, negatur actus naturae, in conclusione vero negatur res naturae, scilicet quod filius hominis non sit ille qui est Creator; sicut non sequitur statua non est naturalis, ergo statua non est res naturae.
7. Ad septimo obiectum dicendum quod, cum dicitur: "Ego principium, qui et loquor vobis", hoc quod dico "principium" potest sumi substantive, scilicet pro Filio Dei, et sic verum est ; vel adiective, et sic falsum est, quia secundum istos non conceditur quod filius hominis se habeat relative ut principium ad creaturas vel ad Spiritum Sanctum, quamvis sit ille qui est principium, scilicet Filius Dei.
ARTICULUS III.
De locutione iste homo non est divinae naturae, sed humanae tantum.
Contra tertium obicitur hoc modo: 1. Demonstrato filio hominis, iste homo non est divinae naturae, sed tantum humanae; ergo est purus homo; ergo non est Deus.
2. Item, demonstrato titio hominis, in quantum huiusmodi, iste homo est genitus et matre et non est genitus a Patre in quantum huiusmodi; ergo est filius matris et non est Filius Patris.
3. Item, filius hominis est Deus, Pater est Deus; aut ergo plures dii aut unus Deus; non plures dii, ergo unus Deus; sed unus Deus non est nisi una essentia; ergo filius hominis et Pater sunt una essentia; ergo filius hominis est divina essentia.
Respondeo: 1. Ad primum est purus homo, ergo non est Deus, non valet. Nam haec dictio purus facit exclusionem suam ratione alterius essentiae vel naturae, non ratione rei naturae. Unde deberet sic arguere: est purus homo, ergo non est alia essentia ab homine, ergo non est divina essentia, et non quod non sit res divinae essentiae, quae supponitur per hoc nomen Deus, cum dicitur filius hominis est Deus, id est filius hominis est illius, qui est Deus.
2. Ad secundum dicendum quod hoc nomen filius potest accipi adiective, et hoc modo verum est quod filius matris non est Filius Patris; vel substantive, et hoc modo falsa est.
3. Ad tertium dicendum quod non sequitur filius hominis est Deus, Pater est Deus, ergo unus Deus vel plures. Nam aliter praedicatur Deus de filio hominis, aliter de Patre. Cum enim dicitur de filio hominis, praedicat personam sive rem naturae; unde sensus est: filius hominis est Deus, id est filius hominis est ille, qui est Deus. Cum vero dicitur de Patre, praedicat formam sive naturam divinam; unde sensus est: Pater est Deus, id est divina essentia. Et ideo non sequitur: ergo unus Deus vel plures, quia persona et essentia in ratione dicendi in parte sunt idem et in parte diversa, et ideo non sequitur.