Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 3, M. 4, C. 3

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 3, M. 4, C. 3

DUBITATIONES CIRCA OPINIONEM SECUNDAM.

Circa secundam opinionem dubitatur multipliciter, quia haec opinio ponit quod Christus est unum. Quaeritur Primo utrum Christus sit unum vel duo ; secundo, an Christus secundum quod homo sit Deus; tertio, an Christus secundum quod homo sit individuum; quarto, an Christus homo sit persona; quinto et ultimo, quia haec opinio ponit quasi personam compositam, quaeritur utrum sit in Christo ponere intentionem totius vel partis.

ARTICULUS I

Utrum Christus sit unum vel duo.

Circa primum proceditur hoc modo, utrum scilicet Christus sit unum vel duo.

Ad quod sic: 1. Primo habetur auctoritas Augustini, in Enchiridion, posita in III Sententiarum: "Utraque substantia, divina et humana, Filius est unicus Dei Patris, sed aliud propter Verbum, aliud propter hominem". Ergo Christus est aliud et aliud; ergo est duo.

2. Item, Isidorus, in libro De Trinitate: "Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, quamvis aliud sit a Patre, aliud de Virgine, non tamen alius". Ergo Christus est aliud et aliud; ergo est plura neutraliter.

3. Item, Anselmus, De Incarnatione Verbi: "Non est alius Deus, alius homo in Christo, quamvis sit aliud Deus, aliud homo". Ergo primum.

4. Item, quorum definitiones vel rationes substantiae sunt diversae, ipsa sunt diversa ; sed Dei et hominis sunt diversae rationes; ergo Christus, cum sit Deus et homo, est diversa.

5. Item, Christus est aliquid quod est Pater, quia Deus, et est aliquid quod non est Pater, quia homo; ergo est duo; non ergo unum.

Ad appositum sic: a. Bernardus, Ad Eugenium Papam, distinguit plures modos unitatis, inter quos ponit summum gradum unitatis, qua tres personae sunt unum unitate substantiae; secundo loco dicit quod est illa unitas, qua e converso tres substantiae sunt in una persona. Ergo unitas trium naturarum in Christo est maior quam unitas duarum naturarum in homine, et ita, cum homo non dicatur esse plura propter duas naturas, sed unum, nec Christus dicetur esse plura, sed unum.

b. Item, Boethius, in libro De duabus naturis et una persona Christi: "Omne quod est, in quantum est, unum est". Sed esse Christum veraciter confitemur; unum ergo dicimus Christum.

Solutio: Dicendum quod refert dicere hoc esset hoc et hoc esse huius ; item, refert dicere naturam et rem naturae in omnibus citra Primum, scilicet Deum. Dicendum ergo quod, quamvis plures naturae sint in Christo, non tamen praedicantur de Christo in rectitudine, hoc est dicere, ut Christus sit ipse naturae. Et hoc quantum est ex parte humanae naturae, quia ex parte divinae non,differt natura et res naturae, quia persona est essentia; nec differt etiam dicere hoc esse hoc et hoc esse huius, quia persona est divina essentia et persona est divinae essentiae. Sed ex parte humanae naturae differt; falsum enim est Christus est humana natura, et tamen verum est Christus est humanae naturae vel habens humanam naturam. Quia ergo non praedicatur per essentiam natura humana de persona, scilicet de Christo, sed per causam, non dicitur Christus plura propter pluralitatem naturarum, quia ea quae dicuntur in obliquitate, non numerant. Ex praedictis ergo rationibus non sequitur quod Christus sit plura, sed quod sit plurium; sicut non sequitur, ex parte hominis, quod, quamvis sit corpus et anima coniuncta, et anima est unum et corpus est unum, ergo homo est plura.

[Ad obiecta]: 1-3, Ad auctoritates vero obiectas dicendum quod intelliguntur per causam. Unde, cum dicitur aliud et aliud esse Christus, debet exponi alius et alius naturae, scilicet divinae et humanae. Unde secundum intellectum proprium magis praedicatur hoc esse huius quam hoc esse hoc.

4. Ad quartam vero rationem, qua obicit quorum definitiones sunt diversae, ipsa sunt diversa: dicendum quod hoc verum est, ubi dicitur de aliquo in rectitudine et formaliter, non per causam; ubi vero in obliquitate, non sequitur. Unde non sequitur: diversae sunt definitiones corporeae et incorporeae naturae, sed homo est corporeae et incorporeae naturae, ergo homo est diversa.

5. Ad quintam rationem iam patet responsio, quia, cum dicitur homo Christus est aliquid, quod non est Pater, iste terminus aliquid supponit pro homine, non pro divina essentia. Cum vero dicitur est aliquid quod est Pater, supponit pro divina essentia. Non ergo sequitur: ergo est aliquid quod est Pater et quod non est Pater, immo est ibi fallacia figurae dictionis a pluribus suppositionibus ad unam, quia in conclusione iste terminus aliquid unicam solum habet suppositionem; unde oportet quod teneatur aut pro divina essentia tantum aut pro homine tantum.

ARTICULUS II.

Utrum Christus secundum quod homo sit Deus.

Secundo quaeritur an Christus secundum quod homo sit Deus.

1. Nam omne, quod praedicatur de aliquo in quantum ipsum est, aut est sicut per se accidens illi aut est definitio aut pars definitionis aut effectus illius; sed nullo istorum modorum se habet Deus ad Christum secundum quod homo; ergo secundum quod homo non est Deus.

2. Item, Christus, secundum quod homo, est animal rationale mortale; si ergo haec ratio repugnat esse divino, ergo Christus, secundum quod homo, non erit Deus; ergo nec secundum quod homo Filius Dei.

3. Item, quaeritur utrum Christus, in quantum iste homo, sit Deus aut Dei Filius. Et cum esse hominis secundum suam definitionem repugnet esse divino, ergo et esse istius hominis; ergo, si secundum quod est homo, non est Deus, nec secundum quod iste homo est Deus. Praeterea, Deus non comparatur ad istum hominem sicut definitio vel pars definitionis nec sicut per se accidens vel effectus; ergo, in quantum iste homo, non est Deus.

Ad oppositum: a. Christus, secundum quod homo, habet potestatem dimittendi peccata, "Matth." 9, 6: "Ut sciatis quiaFilius hominis habet potestatem dimittendi peccato, ait paralytico" etc. Sed potestas dimittendi peccata est solius Dei; ergo Christus, secundum quod homo, est Deus.

Solutio: Dicendum est quod haec praepositio secundum accipitur multipliciter. Aliquando enim secundum notat causam, aliquando vero conditionem naturae, aliquando vero unitatem personae. Praeterea, notat causam aliquando efficientem, ut Christus, secundum quod Deus, resurrexit ; aliquando materialem, ut Christus, secundum quod homo, nos redemit ; aliquando vero causam formalem, ut Christus, secundum quod Deus, est aliquid. Conditionem vero naturae notat, cum dicitur Filius Dei, secundum quod Deus, dimittit peccatum, id est Christus, secundum quod est habens naturam divinam, dimittit peccatum. Aliquando vero notat unitatem personae, ut cum dicitur Christus, secundum quod homo, creavit stellas, id est Christus, secundum quod est ille vel illa persona, quae est homo, creavit stellas ; similiter cum dicitur secundum quod homo habet potestatem dimittendi peccata.

[Ad obiecta]: 1. Secundum hunc modum patet responsio ad obiectum, quia, si haec dictio secundum notet causam vel conditionem naturae, falsa est haec Christus, secundum quod homo, est Deus vel Dei Filius ; si vero notet unitatem personae, vera est; quia, si notetur conditio naturae, sensus est: Christus ratione humanae naturae est Deus, et hoc est falsum; secundum vero quod notatur unitas personae, sensus est: Christus, secundum quod est ille qui est homo, est Deus, et hoc verum est. Et per hoc patet responsio ad primam obiectionem.

2. Ad secundam dicendum quod definitiones assignantur naturae vel essentiae, non personae sive individui ; unde diversae naturae secundum definitionem sunt unius individui: idem enim est individuum albi et hominis, et tamen est alia detinitio albi et hominis. Similiter una et eadem persona Dei et hominis, licet alia sit definitio Dei et hominis.

3. Ad tertiam dicendum quod haec est distinguenda Christus, secundum quod iste homo, est Deus. Nam hoc pronomen iste potest demonstrare individuum hominis, et secundum hoc, si haec praepositio secundum notet causam, falsa est; si vero notet unionem personalem, vera est, sicut patet ex iam dictis. Vel potest demonstrare personam Filii Dei, et iste terminus homo per appositionem coniungatur illi, et secundum hoc vera est simpliciter Christus, secundum quod Filius Dei, qui est homo, est Deus.

Et secundum hoc solvitur haec quaestio.

ARTICULUS III.

Utrum Christus secundum quod homo sit individuum.

Tertio quaeritur an Christus, secundum quod homo, sit individuum. Et cum individuatio dicatur duobus modis, prima scilicet et secunda, — prima individuatio est in hypostasi secundum se ratione proprietatis singularis, qua ab omni alia distinguitur se ipsa, secundum quod dicitur Petrus alitis esse a Paulo; secunda vero indidilatio est per proprietates advenientes consequenter ipsi hypostasi, secundum quod dicitur individuatio collectio proprietatum, quae nunquam in alio eaedem erunt - secundum hoc dicitur individuum duobus modis: individuum primo modo, scilicet hypostasis, id est ipsa substantia singularis ratione singularitatis substantiae; nam, si abstrahantur omnes proprietates quae sunt in Petro et in Paulo, adhuc tamen haec substantia est alia ab illa. Alio modo dicitur individuum ex collectione ipsarum proprietatum, quae nunquam in alio eadem est.

Sed ostenditur quod utroque modo dicitur Iesus secundum quod Iesus sive Christus secundum quod homo individuum. a. Nam primo modo patet quod est individuum. Est enim individuum substantia, secundum quod homo, quae se ipsa dividitur ab aliis hominibus. Item et secundo modo, quia secundum quod Iesus vel homo est habens collectionem proprietatum, quam non est in alio reperire. Ergo secundum utramque rationem individuationis est individuum.

b. Item, sicut patet quod Sortes sua substantia singulari distinguitur a ceteris, ita et Christus, secundum quod homo, a ceteris hominibus. Sicut enim Sortes qualitate [et] quantitate distinguitur a ceteris, ita etiam Iesus vel Christus, secundum quod homo, a ceteris hominibus; sed ex istis dicitur Sortes individuum. Relinquitur igitur quod Iesus dicitur similiter individuum,

Ad oppositum. 1. Dicit Ioannes Damascenus: "In Domino Iesu Christo non est communem speciem ponere vel sumere". Ergo Christus non est individuum huius speciei homo nec alterius; ergo non est individuum secundum quod homo.

2. Item, si Christus, secundum quod homo, est individuum, ergo, secundum quod homo, est unus quis, et, secundum quod Deus, est similiter unus quis, quia una persona; ergo est duo quis ; ergo redit inconveniens, scilicet contra Symbolum, quod Deus et homo non est unus Christus.

Solutio: Dicendum et notandum ad evidentiam istius quaestionis quod differunt hypostasis, persona, individuum, suppositum sive supposita natura. Hypostasis enim est, existentia vel substantia incommunicabilis ex quibuscumque distinguentibus; et haec ratio colligitur ex determinatione Richardi de S. Victore, qui aliquando accipit personam pro hypostasi. Persona vero secundum rem et nomen personae est substantia incommunicabilis rationalis distincta per proprietatem dignitatis. Unde ex hoc patet quod omnis persona est hypostasis, sed non convertitur. In naturis enim rationalibus, quae dignitatem important, sua hypostasis est persona; in aliis vero naturis non est sua hypostasis persona, nisi loquendo de persona grammatice: hoc autem est adhuc in relatione ad actum rationalis naturae, scilicet loqui, secundum quod prima persona est quae de se loquitur, secunda ad quam fit sermo, tertia de qua fit sermo. Item, individuum dicitur dupliciter: tam individua substantia, quae se ipsa dividitur a qualibet alia, quam habens collectionem proprietatum quae nunquam in alio eadem est, sicut dictum est prius. Item, natura supposita sive suppositum dicitur forma in materia, ut anima in corpore vel corpus et anima unita, et hoc in compositis; in simplicibus vero id, quod res est, dicitur natura supposita. Sed tamen proprie essentia est quo res est, natura vero quo operatur, agit vel patitur, quid est vero supposita natura, sicut si diceretur Deus et deitas, Deus dicit quod est, deitas vero quo est: qui est vero dicit suppositum, quod est res naturae, ut in Deo aliqua personarum vel in homine aliquis hominum. Ex iis ergo relinquitur quod hypostasis est communis personae et individuo. Unde Christus, in quantum Filius Dei, est hypostasis, quae est persona; in quantum vero est iste homo, est hypostasis quae est individuum. Ex quo relinquitur quod ab aeterno fuit persona, sed non ab aeterno individuum.

[Ad obiecta]: 1. Ad auctoritatem vero Ioannis Damasceni iam patet ex superioribus responsio, quia sic intelligenda est: "Non est communem speciem ponere de Christo", id est non convenit praedicare communem speciem de Christo, quae quidem comprehendat divinam naturam et humanam, quasi conflatam ex duabus, scilicet divinitate et humanitate; est tamen accipere communem speciem secundum humanam naturam cum aliis hominibus.

2. Ad secundam vero rationem et ultimam dicendum quod inter personam et suppositam naturam medium est individuum sive individua substantia; medium autem debet habere convenientiam cum extremis; erit ergo individua substantia communicans cum extremis. Ergo, cum multae sint suppositae naturae in Christo, una autem est persona, dicetur de individuo hominis quod est aliud quam sit secundum quod Deus et quod non est aliud, hoc quidem referentes ad personam, illud autem ad suppositam naturam. Et secundum hoc intelliguntur plures auctoritates. - Ad illud quod obicit quod est unus quis et alius quis, ergo duo quis, dicendum quod non sequitur. Nam duo dicit unum numero et unum numero ; hoc autem est in illis in quibus est significatio distincta tamquam situaliter; hoc autem non est in individua substantia filii hominis et persona Filii Dei, immo sunt indistanter unita, ita etiam ut sit filius hominis Filius Dei et e converso. Et sic patet solutio istius quaestionis.

ARTICULUS IV.

Utrum Christus secundum quod homo sit persona.

Quarto quaeritur utrum Christus secundum quod homo sit persona.

Ad quod sic: 1. Christus, secundum quod homo, "est rationalis naturae individua substantia", quia est individuum huius speciei homo, et haec est ratio personae secundum Boethium ; ergo ei convenit ratio personae secundum quod homo. Relinquitur igitur quod, secundum quod homo, est persona.

2. Item, Iesus, secundum quod Iesus, quod est nomen Christi secundum quod homo, respondetur convenienter ad interrogationem factam per quis, ut, si quaeratur quis docet? convenienter respondetur: Iesus ; sed quis non quaerit nisi de persona; ergo Iesus, in quantum Iesus, est persona.

3. Item, nullum sequitur inconveniens, si dicatur quod Iesus, in quantum Iesus, est persona. Unde non videtur valere probatio Magistri, in III Sententiarum: Si Filius Dei, secundum quod Iesus, est persona, ergo creata vel increata; sed non increata; ergo creata; sed creata persona non est Pater, non est Filius, non est Spiritus Sanctus; ergo est quaternitas in personis. Quod non videtur sequi, quia, si dicatur quod sit creata et quod creata sit increata, nullum sequitur inconveniens: nam recte dicitur quod Filius Dei est temporalis et aeternus, creatus et increatus.

4. Si dicatur, secundum Magistrum, in Sententiis, quod non convenit ei tota ratio personae, quia non est, scilicet istud, individua substantia, "quia non est per se sonans, sed alii rei coniuncta", simili ratione Filius Dei non est ens per se, sed alii rei coniunctus; ergo non est persona.

5. Item, si dicatur quod persona habet in se incommunicabilitatem cum alio, aut istud intelligitur de incommunicabilitate secundum actum aut secundum potentiam. Si secundum actum, ergo tunc anima separata a corpore esset persona. Si secundum potentiam, ergo nullus homo erit persona, cum unusquisque potuisset uniri Deo in persona.

6. Item, Anselmus, in libro De Incarnatione Verbi: "Sicut Pater est Deus, Filius est Deus, ita in Christo Deus est persona, homo est persona". Sed Pater, in quantum Pater, est Deus; ergo Christus, in quantum homo, est persona.

7. Item, cum personalitas sit aliquod bonum hominis, videtur secundum hoc quod persona divina auferat aliquod bonum ab homine assumpto, si secundum quod homo non est persona; ergo Christus, secundum quod homo, est persona.

8. Item, obicitur ratione praedestinationis, quia, si Christus, in quantum homo, "est praedestinatus" esse "Filius Dei", et illud quod: praedestinatum est ab aeterno, modo est, ergo modo, secundum quod homo, est Filius Dei; ergo, secundum quod homo, est persona.

Ad oppositum sic: a. Persona dicit quasi per se unum; unde persona est substantia et qualibet alia distincta et non coniuncta. Si ergo, secundum quod Iesus, est persona, secundum quod homo est separatus a divina persona: quod est falsum. Relinquitur igitur quod, secundum quod homo, non est persona.

b. Item, in Nicaeno Concilio dicitur quod in incarnatione persona consumpsit personam; ergo non mansit persona creata cum increata; ergo, secundum quod Iesus, non est persona.

c. Item, si, secundum quod Iesus, est persona et, secundum quod Verbum, est persona, ergo est duae personae; ergo et duo quis ; ergo non est unus; ergo Deus et homo non est unus Christus: quod est contra Symbolum fidei. — Si dicatur quod non sequitur ergo duo quis, quamvis secundum quod homo sit persona et secundum quod Deus sit persona, quia haec persona est illa persona, sicut filius hominis est Filius Dei — istud nihil est, sicut patet per propriam rationem ad oppositum, cum persona dicat quasi per se unum etc.

Solutio: Dicendum, secundum utramque opinionem, quod Christus, secundum quod homo, non est persona, est tamen individuum, sicut dictum est. Unde, cum quaerit utrum Christus, secundum quod homo, sit quis, si hoc nomen quis supponit generaliter substantiam singularem, hoc est dicere, si supponit individuum, dico quod est quis. Si vero supponit substantiam singularem, non alteri digniori coniunctam, Sed distinctam, quod est persona, dico quod, secundum quod homo, hoc modo non est quis.

[Ad obiecta]: Ad rationes ergo obiectas respondendum, sicut tactum est prius, quod ad hoc quod sit persona, requiritur triplex determinatio vel distinctio, scilicet singularitatis, incommunicabilitatis et dignitatis. Prima determinatio est in anima Sortis, quae singulari sua substantia differt a qualibet alia, et haec distinctio opponitur indistinctioni universalitatis. Secunda distinctio est in individuo cuiuslibet rei irrationalis, sicut in hoc equo et in hoc asino, et haec est incommunicabilitatis, ex hoc scilicet quod non est communicabile alii ut pars, et haec distinctio opponitur indistinctioni communicabilitatis, quemadmodum partes communicant in toto ut ex una cum alia sit totum. Tertia distinctio est in Sorte, scilicet dignitatis, ex eo scilicet quod eius humanitas non est coniuncta formae digniori, sed est distincta a qualibet digniori, et haec distinctio opponitur unibilitati ad substantiam digniorem. Dicendum ergo secundum hoc quod triplex distinctio requiritur ad esse personae et ab ultima sumitur ratio personae. Quia ergo ab ultima deficit Christus secundum quod homo, non est persona secundum quod homo. Et ideo dicitur in Concilio quod "dignior persona adveniens consumpsit personam", hoc est dicere, fecit quod non esset persona.

1. Ad illud ergo quod obicit de ratione Boethii quod "estindividua substantia" etc., dicendum quod si individua substantia importet illam triplicem distinctionem, secundum hoc est definitio personae, et secundum hoc concedendum est quod Christus, secundum quod homo, non est individua substantia rationalis naturae. Si vero solum dicat duas primas distinctiones, erit dicere tunc quod est individua substantia rationalis naturae, non tamen sequitur quod persona.

2. Ad secundam vero, quae dicit quod quis quaerit de persona, dicendum quod quis potest quaerere de persona et potest quaerere de individuo. Et per hoc patet responsio.

3. Ad tertiam vero, quae dicit quod non sequitur quaternitas in personis, dicendum quod immo necessario, si Iesus, in quantum Iesus, est persona, quia, si est persona in quantum Iesus, Iesus est separatus a Filio Dei, et ita necessario est alia persona quam Filius Dei et, cum Iesus sit Deus, sequeretur necessario quod in divinitate essent quatuor personae.

4. Ad quartam rationem, quae est circa responsionem quae ibi ponitur, dicendum, sicut superius pluries dictum est, quod ratio personae dicit individuam substantiam, et in individuatione intelligitur incommunicabilitas sive etiam inunibiliias ad formam digniorem seu perfectiorem: nam respectu indignioris non attenditur istud. Unde, cum propria rationalitas in individuo homine puro sit non ordinata ad digniorem, ex hac erit ei personalitas, non tamen ex hac tollitur quin sit possibilis ad alias formas accidentales. Proprie tamen dicendo, cum individuus homo sit substantia per se fixa, non dicetur non esse per se, quamvis sit unibilis ipsis accidentalibus formis, sed ipsae formae accidentales dicentur ei unibiles et adiacentes. Secundum hunc modum dicendum est quod, quamvis homo assumptus propter hoc quia unibilis, caret esse personali — unitur enim perfectioni digniori — tamen Filius Dei, quamvis uniatur homini, personam a se habet, quia in comparatione ad humanam naturam est substantia fixa et per se, hoc est non in alio ut adiacens; humana vero natura est ei unita ut adiacens, quia homo, prius non existens, unitur Filio Dei ab aeterno existenti, et ita quoad hoc tenet modum accidentis, quamvis non sit accidens.

5. Ad quintam dicendum quod incommunicabilitas in ratione personae dicitur non solum per privationem actus, sed per privationem aptitudinis sive potentiae dispositae, non tamen per privationem potentiae primae, prout dicit Augustinus quod "in costa erat unde posset fieri mulier, sed non unde fieret", hoc est dicere, ibi erat potentia, id est possibilitas obedientiae, quae est in omni creatura ut ex ipsa faciat Creator quidquid vult, non tamen ibi erat aptitudo seu potentia disposita. inde est quod, cum in hominibus et angelis non sit aptitudo ad unionem cum Filio Dei vel cum alio, est in eis incommunicabilitas, quae requiritur ad personam.

6. Ad sextam rationem dicendum, sicut prius, quod, cum dicitur Christus, secundum quod homo, est persona, quod haec dictio secundum est expressiva unitatis personae. Et habetur veritas responsionis ex eo quod ibidem subditur: "Nec tamen duae sunt, sed una persona".

7. Ad septimam dicendum quod unio divinae naturae ad humanam nullum bonum aufert homini, immo, sicut dicit Augustinus, in libro De moribus Manichaeorum: "Creator naturae non corrumpitnaturam". Unde nec Filius Dei personam hominis corrumpit, quia corruptio non est nisi rei prius existentis, sed ille homo non fuit prius quam esset assumptus. Nec est etiam diminutio dignitatis hominis, quia, quamvis non habuerit personalitatem humanam, habet tamen personalitatem divinam.

8. Ad octavam rationem dicendum quod haec est duplex, Christus, secundum quod homo, est praedestinatus esse Filius Dei, quia hoc quod dico secundum potest dicere causam respectu eius quod dico praedestinatus vel respectu eius quod dico esse Filium. Si respectu eius quod dico praedestinatus, tunc vera est, quia, secundum quod homo, est quasi materia praedestinationis, quia ei convenit praedestinari esse Filius Dei. Si vero respectu eius quod dico Filius Dei, falsa est, quia nulla potest notari causalitas, ut sit sensus: Christus est praedestinatus ut sit Filius Dei secundum quod homo. Si tamen hoc quod dico secundum non diceret causam, sed unionem personalem, vera esset, sicut patet ex praedictis.

ARTICULUS V.

Utrum in Christo sit ponere intentionem totius et partis.

Quinto quaeritur utrum in Christo sit ponere intentionem totius et partis. Et circa hoc

Primo quaeritur utrum humanitas sit pars personae; secundo, utrum Christus debeat dici totum.

PROBLEMA I

Utrum humanitas sit pars personae.

Quantum ad primum obicitur a. de hoc quod habetur in III Sententiarum, ubi dicit Magister, secundum auctoritatem Augustini, quod persona non constat ex Deo et homine quasi totum ex partibus; humanitas igitur non est pars personae.

Ad oppositum sic: 1. Levit. 6, 20 super illum textum: "decimam partem ephi", dicit Hesychius: " "Decima pars ephi"est humanitas Christi, ephi autem mensura trium modiorum significat Trinitatem". Fit ergo argumentum: Signum est pars signi; ergo signatum est pars signati; sed decima pars significat humanitatem; ergo humanitas est pars Trinitatis; sed non nisi ratione personae Filii; ergo est pars personae Filii.

2. Item, Ioannes Damascenus: Christus est hypostasis ex divina et humana natura. Ergo humana natura est pars hypostasis Christi.

Solutio: Dicendum quod pars dicitur quinque modis. Uno modo dicitur pars illud, in quod est possibile dividi [totum] secundum quantitatem. Alio modo dicitur pars id quod numerat suum totum, sicut in quantitate discreta, quae dicitur pars aliquota, aliter quam in quanto continuo. Tertio modo dicitur pars, in quam possibile est formam dividi absque quantitate, sicut differentiae dicuntur partes generis. Quarto modo dicitur pars, quae venit in compositionem alicuius totius secundum naturam, ut cuprum dicitur pars sphaerae capreae. Quinto modo dicitur pars, quae convenit in compositionem alicuius totius secundum rationem, ut in definitione genus et differentiae dicuntur partes speciei. Dicendum ergo quod, proprie loquendo, non est dicendum humanam naturam esse partem Christi, propter rationem Augustini, quia videretur ex hoc ipso ante humanitatem esse Filius Dei diminutus vel imperfectus. Tamen, si debet reduci ad aliquam rationem partis, debet reduci ad partem definitionis, quia, si vellemus definire Christum, nos diceremus ipsum esse personam in divina et humana natura.

PROBLEMA II.

Utrum Christus debent dici totum.

Secundo quaeritur iuxta hoc utrum Christus debeat dici totum.

1. Et cum totum et pars dicantur ad aliquid, si non est dicere in Christo partem humanam vel divinam naturam, ergo non est dicere in ipso totum.

Ad oppositum sic: a. Ioannes Damascenus: "Totus fuit in sepulcro, sed non totum".

Solutio: Totum dicitur duobus modis. Uno modo totum dicitur ex compositione partium, et hoc modo totum et pars dicuntur ad aliquid, et a quo removetur intentio partis et totius; alio modo dicitur totum ex eo quod nihil est accipere extra quod debet esse intra, et hoc modo Christus dicitur totus et totum, ut totus ad personam, totum ad naturam referatur. Et ideo dicitur in sepulcro totus quantum ad personam, sed non totum quantum ad naturam, quia aliquid erat tunc extra, scilicet anima.

PrevBack to TopNext