III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 3, M. 4, C. 4
III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 3, M. 4, C. 4
DUBITATIONES CIRCA OPINIONEM TERTIAM.
Circa tertiam opinionem dubitatur utrum Christus, secundum quod homo, sit aliquid, quod negat tertia opinio et duae primae concedunt.
Ad quod sic obicitur: 1. Christus est Deus et homo; sed esse Deum est esse quid, et esse hominem similiter; sed Christus est aliquid secundum quod homo; ergo, si Christus est aliquid secundum quod homo, Christus est quid et quid, et ita duo: quod videtur inconveniens.
2. Item, si Christus est unum quid unitate creata, et constat quod est unum quid unitate increata essentialiter; sed istae sunt diversae unitates essentialiter; ergo Christus erit duo essentialiter; ergo Christus non est unum.
3. Item, forma substantialis facit substantialiter differre ; si ergo in Christo sunt duae formae substantiales essentialiter differentes - quod sequitur, si, secundum quod est homo, est aliquid — facient substantialem differentiam in Christo; ergo, si humanitas ponitur forma substantialis in Christo — quod accidit si, secundum quod homo, est aliquid , et divinitas similiter, necesse est quod Christus substantialiter differat; ergo est aliud et aliud.
4. Item, "una quidditas naturae in tribus personis facit tres personas, scilicet Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, esse unum" ; ergo "plures quidditates naturarum facient unam personam esse plura". Si ergo inconveniens est dicere Christum esse plura, non unum, relinquitur quod Christus, secundum quod homo, non est quid, cum sit quid secundum quod Deus. Vera igitur est opinio quae dicit quod, cum dicitur Christus est homo, non dicitur Christus esse aliquid, sed aliquo modo se habens.
5. Item, Christus, secundum quod Deus, habet esse completum secundum naturam divinam et secundum quod persona divina ab aeterno, nec humanitas adveniens addit aliquid ipsi personae vel ipsi naturae. Cum ergo illud, quod consequitur esse completum ipsius personae et naturae, sit sicut adiacens, et non quid respectu illius, relinquitur quod Christus, secundum quod homo, non est aliquid.
Arl oppositum a. est Decretalis Alexandri Papae: "Cum Christus sit perfectus Deus, perfectus homo, qua temeritate quis audet dicere quod Christus, secundum quod homo, non est aliquid? Ne autem tanta in Ecclesia Dei possit suboriri abusio, convocatis Magistrissub anathemate interdicatur". Per quam Decretalem patet quod damnata est opinio tertia.
Solutio: Dicendum, quod est considerare naturam rei, cum dicitur Christus est homo, aut rationem dicendi. Si, considerando naturam rei, aliquis diceret quod Christus, secundum quod homo, non est quid vel aliquid, erraret sine dubio et secundum istam opinionem damnatam procederet. Sed, si quis attendens rationem dicendi, diceret quod, cum dicitur Christus est homo vel factus homo, non praedicatur ly homo ut quid de Christo, quamvis sit quid, sed quod praedicaret quomodo se habens, non videretur absolute errare, secundum illud Apostoli Philipp. 2, 7: "Habitu inventus ut homo". Super quo verbo disputans Augustinus, in libro 83 Quaestionum, distinguit habitum secundum quatuor modos, quorum unus est, cum illud quod habetur "non mutatur a sua natura, sed aliam speciem et formam accipit" prout applicatur habenti, "ut est vestis, quae, delecta atque deposita, non habet eam formam quam sumit induta: quod genuscongruit huic comparationi", cum dicitur "habitu inventus ut homo". Secundum hoc ergo diceremus ad praedictam quaestionem quod Christus, secundum quod homo, est quid et aliquid, sed tamen non praedicatur ut quid. Sed quia opiniones propinquae errori non sunt extendendae, ideo absolute dicatur sine distinctione quod Christus, secundum quod homo, est quid et aliquid.
Respondendum autem ad obiecta: 1-4. Primo secundum primam opinionem quod Christus est duo neutraliter, sed tamen non est duo masculine: est enim unus, id est una persona, sed non est unum, id est una natura. Et ideo non esset inconveniens concedere in uno sensu rationes, quae ostendunt quod Christus est duo.
5. Ad ultimam autem rationem, qua obiciebatur quod humanitas advenit post esse completum, ergo non est quid, dicendum quod non sequitur, quia, etsi adveniat post, tamen assumitur in unitatem personae, quemadmodum, posito quod anima crearetur ante corpus et postmodum corpus ei uniretur, non sequeretur propter hoc quod corpus non esset quid ipsius hominis, quamvis consequeretur ad esse rationale completum ipsius animae.
Secundum autem opinionem secundam inconveniens est quod Christus sit duo, immo est unum solum. Et respondent ad obiecta.
1. Ad primum, cum dicitur Christus est Deus et homo, "si fiat copulatio ratione suppositorum, falsa est; si vero ratione naturarum, tunc vera est", quia non est ibi nisi unum suppositum et tamen diversae naturae. — Et ad illud quod obicit quod est quid, secundum quod Deus, et aliud quid, secundum quod homo, ergo duo, non sequitur, quia illud quid secundum quod homo non connumeratur cum illo quid quod est Deus, quia non sunt quid unitis generis.
2. Ad aliud dicentium quod, quamvis "in Christo sit binarius essentialis, una tamen unitatumillius binarii degenerat quasi in accidentalem" — liceat modo ita loqui, sicut Doctores locuti sunt — videlicet unitas, quae est ex parte humanae naturae. Et "ideoille binarius non numerat subiecta, sed naturas, quemadmodum numerus accidentium non numerat subiecta, sed suas formas".