Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 2, Praeambulum

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 2, Praeambulum

Dicto de actu incarnationis quantum ad assumptionem, de cetero dicendum est de ipso quantum ad unionem. Nam actus incarnationis dupliciter potest considerari: aut enim consideratur in fieri, et sic dicitur assumptio; aut consideratur in facto esse, et sic dicitur unio. Quaeritur igitur de actu unionis: Primo, de esse huius unionis; secundo, quae est causa huius unionis; tertio, de effectu huius unionis. Item, de esse unionis quaeritur: Primo, in quo sit ista unio; secundo, cuiusmodi sit unitas in hac unione; tertio, an sit maxima inter omnes unitates creatas. Item, cum in divinis intelligamus naturam, sicut divinitatem in Deo, et rem naturae et personam et hypostasim, est quaestio: Primo, an sit unio in persona; secundo, an abstracta persona posset esse unio in hypostasi; tertio, utrum abstracta persona et hypostasi posset esse unio in re naturae.

PrevBack to TopNext