Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 2, C. 1

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 2, C. 1

UTRUM SIT UNIO IN PERSONA.

Quantum ad primum articulum obicitur sic: 1. Nulla unitas unita sive coniuncta est unitas personalis, quia, cum persona sit per se sonans, eius unitas debet non esse coniuncta; sed unitas Filii Dei, cum unitur carni, non est unitas per se, sed coniuncta; ergo non est personalis. Maior etiam patet per Magistrum, in Sententiis, ubi quaerit "utrum Christus, secundum quod homo, sit persona", et dicit quod "anima non est persona", quamvis sit a "substantia rationalis, quia non est per se sonans, sed coniuncta" carni. Ergo unio Filii Dei cum carne non est unio in persona.

2. Item, nihil potest esse medium et extremum secundum eamdem rationem ; sed persona divina et humana natura sunt extrema istius unionis; ergo non fit haec unio in persona, cum medium sit illud in quod fit unio extremorum.

3. Item, nihil terminatur ad se ipsum; si ergo unita terminantur ad illud in quod fit unio, patet quod nullum unitorum est illud in quod fit unio;si ergo in hac unione persona est unitum, scilicet ipse Filius Dei, ergo non est unio in persona.

Ad oppositum. a. Si unio ista non est in persona, ergo est in natura; aut ergo in natura creata aut in natura increata. Si in natura increata, quae est divina natura, ergo natura divina et humana unum sunt in illa unione: quod est impossibile. Similiter, si est in natura creata, sequetur idem inconveniens, quia diversae naturae tunc erunt una natura. Igitur haec unio non est in natura; sed est in natura vel in persona; ergo est in persona.

b. Item, dupliciter uniuntur aliqua: aliquando ita quod unum est praedominans alteri, aliquando non. Quando primo modo fit, unio, tunc praedominans trahit alterum ad sui unitatem; quando vero secundo modo, tunc unum non trahit alterum ad sui unitatem, sed ex illis fit tertium; sed in hac unione divina natura praedominatur humanae; ergo trahit ipsam ad sui unitatem; sed non potest trahi in unitatem naturae, ita quod sit eadem natura cum illa; ergo trahit ipsam in unitatem personae; haec igitur unio est in persona, et non in natura creata nec increata.

Solutio: Dicendum quod unum substantialiter dicitur dupliciter, scilicet simpliciter et secundum quid. Unum simpliciter dicitur duobus modis, scilicet unum per unitatem et unum per unionem. Unum per unitatem est illud in quo non est multitudo, quod scilicet non est in multis nec ex multis, ut Deus; unum vero per unionem est quod est in multis vel ex multis.

Unum secundum quid est unum per appositionem, quod non est simpliciter unum, sed per appositionem alicuius ad alterum. Et hoc unum dicitur tripliciter, quia aliquando unum unitur alteri per appositionem, ita quod neutrum ab altero aliquam contrahit denominationem nec proprietatem; aliquando ita unum apponitur alteri, quod unum trahit ab altero proprietatem aliquam, sed non denominationem; aliquando vero ita, quod unum trahit ab altero denominationem, sed non proprietatem. Verbi gratia, lapis apponitur lapidi in acervo et fit unum ex ipsis per aggregationem, et tamen unus lapis ab altero denominationem non trahit nec proprietatem. Secundo modo unitur per appositionem pomum vel aromaticum manui; pomum enim appositum manui afficit manum odore, ita quod manus ab eo trahit aliquam proprietatem, sed non denominationem. Tertio modo unitur vestis per appositionem illi qui vestitur ex ea, quia ille recipit denominationem a veste et dicitur vestitus, sed non recipit proprietatem aliquam a veste nec trahit ex hoc aliquam proprietatem, secundum quam afficiatur.

Unum autem simpliciter, quod est unum unione, dicitur multipliciter. Uno modo, quando aliqua duo uniuntur, servata natura utriusque et sine mutatione utriusque naturae. Alio modo, quando non servatur utraque natura, et hoc potest esse dupliciter, quia aut mutatur natura in utroque aut in altero: in altero mutatur natura, sicut quando unum est praedominans in alterum, quia trahit ipsum in suam unitatem vel naturam, sicut patet in unione vini multi cum parum de aqua ; in utroque mutatur natura, sicut in unione aquae et mellis, quando ex illis componitur tertium. item, unio, quae est utraque natura servata, est duplex, quia aut ex illis fit tertium aut non, sed fit unum de altero. Primo modo est unio animae et corporis in unum hominem compositum ex illis: non enim mutatur natura animae neque corporis. Secundo modo est unio, sicut dicimus quod surculus piri unitur arbori cui inseritur, sicut pomo vel alii: servatur enim natura utriusque, scilicet piri et pomi, nec unquam fiet pirum pomum nec e converso, nec ex illis efficitur tertium, scilicet arbor aliqua, quae nec sit pirum nec pomum, sed unum fit de altero sive est de altero, sicut pirus de pomo, quia in insertione dominans trahit alterum ad sui unitatem, ita quod est de illo, sed non est illud. In unione igitur, in qua mutatur alterum, est unio in eo quod trahit alterum ad suam naturam. In unione, in qua utrumque mutatur, est unio in tertio, scilicet tertia natura, quod scilicet tertium exiliis efficitur sive conficitur. Sed in unione, in qua est unum de altero, sicut in unione per insertionem, est unio in una hypostasi, ita quod una est hypostasis duarum naturarum. Unde piri et pomi in eodem stipite insertorum, postquam uniuntur per insertionem, est eadem hypostasis, scilicet eadem arbor, quae habet duas naturas omnino differentes, et est ibi unum hypostasi, non natura.

Secundum hunc modum dicendum, sicut possumus dicere — nam "non sumus digni corrigiam calceamenti solvere", hoc est sacramentum huius unionis exponere — quod unio humanitatis ad deitatem est illa, in qua iit unum vel est de altero, et non in qua unum sit alterum nec in qua unum, scilicet tertium, sit ex illis. Unde dicit B. Iacobus, Iac. 1, 21: "In mansuetudine suscipite insitum Verbum", id est Filium Dei humanae naturae unitum. Et ita, cum divina persona sit praedominans in hac unione, trahit humanam naturam ad unitatem suae hypostasis. Unde humanitas non est pars divinae personae, sed est de illa, quia est una hypostasis utriusque; servatur autem integritas utriusque naturae, et ob hoc dicit Iacobus: "Suscipite Verbum insitum". Et sic patet quod unio ista est in una hypostasi divina vel persona.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum quod per se uno modo excludit ens cum alio, alio modo dependens ab alio, ita quod per se est idem quod non cum alio vel non dependens ab alio. Quando ergo dicitur quod persona est ens per se, verum est, id est non dependens ab alio, sed non excluditur quod non sit ens cum alio. Unde persona est ens per se, id est non dependens ab alio; potest tamen esse cum alio, secundum quod substantia dicitur ens per se, licet sit alii coniuncta, quia non dependet ab eo: unde pomum unitum piro est ens per se, quia ab eo non dependet. Et similiter Filius Dei est ens per se in hac unione, quia non dependet ab humana natura sua hypostasis vel persona. — Sed contra: Nulla unitas unita est unitas personalis. Ad hoc dicendum quod aliquid unitur alii, ita quod trahitur ad unitatem eius et participat eam, vel ita quod ipsum dat suam unitatem alteri et trahit ipsum ad suam unitatem, sicut quando pomum dominatur in insertione eius cum piro, trahit pirum ad unitatem suae hypostasis, pirum autem ita unitur ei quod ipsam participat et ad eam trahitur. Unitas ergo illius, quod ita unitur quod trahitur ad unitatem alterius, non est personalis, sed unitas eius quod sic unitur quod alterum trahit. Hoc modo unitur Filius Dei humanae naturae, quia trahit ipsam ad unitatem suae hypostasis et non e converso, et ideo eius unitas est personalis.

2. Ad secundam rationem, quod obicitur quod nihil est medium et extremum secundum eamdem rationem, dicendum quod, cum dicitur haec arbor unitur surculo, possumus considerare hanc arborem ut est res naturae vel ut est individuum, quia refert considerare sic et sic, sicut patebit inferius. Et prout est res naturae, sic est extremum unionis; prout autem est individuum, sic est medium unionis, quia sic est illud in quo iit unio, quia haec res, scilicet arbor, unitur surculo in individuitate vel hypostasi. Similiter Filius Dei secundum intelligentiae rationem ut res naturae, sic est extremum istius unionis; prout autem est persona, sic est medium istius unionis, quia Verbum unitur humanae naturae in persona, et sic differenter est medium et extremum.

3. Ad tertiam rationem, qua obicitur quod nihil terminatur ad se, dicendum quod verum est secundum eamdem rationem; sed sicut circulus inchoat lineam et in illa terminatur — unde idem ad se terminatur, sed differt secundum rationem — similiter dicendum quod persona, quae est Filius Dei, prout est res naturae, sic est extremum unionis; prout autem est persona, sic est medium et terminat unionem, et sic terminatur ad se, differt tamen secundum rationem.

Sed tunc quaeritur ulterius sic: Persona illa, quam tu dicis esse medium unionis, unitur; in quo ergo unitur, cum sit unio in aliquo? Similiter de illo, in quo unietur, erit quaestio in quo unitur, et sic erit abire in infinitum. — Ad hoc dicendum quod aliter unitur extremum extremo et medium extremis. Nam extrema invicem se ipsis non uniuntur, sed per medium; medium autem se ipso unitur extremis. Et propter hoc non est quaerere de unione medii in quo sit, cum se ipso uniatur, non per aliquod medium. Similiter est dicendum de persona.

Et sic patet solutio.

PrevBack to TopNext