III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 2, C. 2
III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 2, C. 2
UTRUM ABSTRACTA PERSONA POSSIT ESSE UNIO IN HYPOSTASI.
Secundo quaeritur utrum, abstracta persona sive ratione personae, possit unio illa fieri sive intelligi in hypostasi.
Et ostenditur quod sic: 1. Quoniam omnis persona est hypostasis et non e converso ; quoniam hypostasis est commune et ad personam et ad individuum naturae irrationalis, persona autem solum est circa individuum rei rationalis. Unde quodlibet individuum est hypostasis, et similiter quaelibet persona, sed non quodlibet individuum est persona. Ergo, circumscripta ratione personae sive abstracta persona, adhuc poterit remanere hypostasis unibilis et poterit intelligi unio ista, sicut potest intelligi hypostasis, abstracta ratione personae.
2. Item, in substantia nominali intelligitur hypostasis ut actu distincta proprietate signata; in substantia autem pronominali intelligitur hypostasis, non ut actu distincta proprietate signata, sed ut distinguibilis. Unde dicendo Sortes dico substantiam singularem actu distinctam per proprietatem signatam. Cum vero dico iste signitico substantiam singularem non distinctam actu aliqua proprietate signata, sed dico meram substantiam et distinguibilem. Sed hypostasis et persona differunt sicut distinguibile et distinctum, quia persona dicit distinctum, hypostasis vero distinguibile. Hypostasis ergo dicit substantiam ut pronominalem, persona autem dicit substantiam ut nominalem. Sed abstracta substantia nominali, adhuc remanet et intelligitur substantia pronominalis, quia abstracta proprietate distinguente substantiam singularem actu, adhuc remanet substantia ut distinguibilis; ergo abstracta persona adhuc remanet et intelligitur hypostasis et unibilis; ergo potest praedicta unio intelligi fieri in hypostasi, abstracta persona.
Ad oppositum sic: a. In perpetuis non differt esse et posse, quia est ibi potentia perfecta et semper est actu; sed hypostasis dicit distinguibile et ita potentiam, persona autem dicit distinctum actu et ita actum; ergo in perpetuis non differt persona et hypostasis; ergo, abstracta persona in Deo per intellectum, nullo modo poterit intelligi hypostasis; abstracta igitur unione in persona, nullo modo poterit intelligi unio in hypostasi.
b. Item, in divinis non est potentia possibilis intelligi sine actu, quia in Deo nulla est imperfectio potentiae; potentia vero per actum perficitur. Qui ergo aufert actum, aufert et potentiam. Sed ibi est distingui actu, proprietate signata, et hoc pertinet ad personam, et similiter posse distingui, et hoc ad hypostasim; ergo qui aufert personam et abstrahit, aufert hypostasim; ergo abstracta persona, non potest intelligi in Deo unio in hypostasi.
Solutio: Dicunt quidam quod secundum intelligentiae rationem abstractio personae potest intelligi in Deo duobus modis: aut quia totaliter personalitas a Deo intelligitur abstrahi aut ab una persona solum, scilicet ab hac persona Pater vel ab aliqua aliarum. Abstrahendo personam in Deo hoc secundo modo adhuc remanet et intelligitur hypostasis, et sic potest adhuc intelligi unio in hypostasi. Sed abstrahendo personam primo modo, nullo modo potest intelligi unio in hypostasi divina, quia, persona penitus abstracta, non potest intelligi esse actu hypostasis; et hoc est quia, abstracta persona, abstrahitur hypostasis actu nec potest intelligi nec remanet actu, sicut nec pronominalis substantia, abstracta nominali, sed solum potentia. Sed qui aufert substantiam actu entem, aufert unionem; quia nunquam intelligitur unio ad rem solum entem in potentia, sed actu. Qui ergo aufert simpliciter personam in Deo, aufert omnem respectum hypostasis ad unionem.
[Ad obiecta.]. 1. Ad primam ergo rationem, qua obicitur quod abstracta persona adhuc intelligitur hypostasis, dicendum quod abstracta persona simpliciter non intelligitur hypostasis ut substantia ens actu, et ita non intelligitur ut unibilis, abstracta persona.
2. Ad secundam rationem similiter est dicendum, quia redit in idem cum prima. Vel potest aliter dici, quod, sicut supra in primo libro determinatum est, abstractis proprietatibus personalibus, adhuc est intelligere hypostases in divinis et distinctas suo modo, licet non proprietatibus personalibus. Unde, cum contingat intelligere illas et suo modo distinctas, est intelligere eas ut unibiles.
a. Ad illud ergo quod obicitur quod in perpetuis non differt esse et posse etc., dicendum quod hoc nihil facit ad propositum, quia, licet in divinis non sit aliqua hypostasis distinguibilis tantum, sed actu distincta, quia idem est ibi hypostasis et persona, potest tamen intelligi hypostasis sive distinguibllis respectu proprietatis personalis, id est non distincta proprietate personali. Verbi gratia, potest intelligi in divinis unus esse ab uno vel unus a duobus, non intelligendo per generationem vel per spirationem, et ita potest intelligi hypostasis absque personali proprietate.
b. Ad aliud dicendum quod intelligendo in divinis distinguibile sive hypostasim, non intelligo imperfectionem potentiae respectu alicuius actus perficientis, quia ibi idem est hypostasis et persona, potentia et actus; nec sic intelligendo ponitur aliqua imperfectio in ipsis hypostasibus. Unde sic intelligendo, sic non distinguitur sive dividitur ex parte divinarum personarum, sed ex parte intelligentis modus intelligendi differens ponitur. Potest igitur intelligi hypostasis unibilis, non tamen unibilis in unitate personali sed in unitate hypostaseos.
On this page