III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 2, C. 3
III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 2, C. 3
UTRUM ABSTRACTA HVPOSTASI ET PERSONA A DIVINA NATURA POSSIT ESSE UNIO IN RE NATURAE.
Tertio quaeritur utrum, abstracta hypostasi et persona a divina natura, possit adhuc intelligi unio divinae naturae ad naturam humanam in re naturae.
Et ostenditur quod sic: 1. Quia potest esse quod non intelligam Sortem nec istum, id est nec personam nec hypostasim, tamen adhuc possum intelligere habentem humanam naturam. Ergo similiter in divina natura, posito quod non intelligam personam nec hypostasim, possum tamen intelligere adhuc habentem divinam naturam. Sed divina natura, prout est in habente, sic appellatur res naturae; ergo adhuc intelligo rem naturae; ergo abstracta persona et hypostasi, adhuc possum intelligere unionem istam in re naturae.
Ad oppositum sic: a. In homine est natura et res naturae ; natura est humanitas, quae dicit quo est homo; res vero naturae est duplex, scilicet res naturae universalis et res naturae singularis. Res naturae universalis est homo, quia dicit humanitatem in habente eam universaliter; res naturae singularis est iste homo, quia dicit naturam hanc in habente singulari; natura autem in habente appellatur res naturae, natura vero dicit quo est, res naturae universalis dicit quid est, res naturae singularis dicit quis est. Res naturae universalis nunquam poterit esse ens in actu sine re naturae singularis; ergo nec potest intelligi actu sine illa, quia universale in sui definitione concernit esse singularis: est enim universale dicibile de pluribus.
b Item, homo qui est res naturae universalis, dicit habens humanitatem communiter. Sed iste homo, qui est res naturae singularis, dicit habens humanitatem modo singulari; et ita dicit rem naturae, prout est subicibilis proprietati; sed haec est ratio hypostasis; ergo non potest intelligi res naturae singularis quin intelligatur hypostasis, nec res naturae universalis quin intelligatur esse res naturae singularis; et dico secundum actum. Unio igitur rei naturae universalis et particularis sine hypostasi nullo modo potest intelligi. Abstracta ergo persona et hypostasi, non potest haec unio esse in re naturae ullo modo.
Solutio. Dicendum quod dicunt quidam quod in homine est ponere quo est et quid est et quis est. Quo est dicit ipsam naturam, quid est dicit ipsam naturam prout est in habente communiter, quis est dicit ipsam prout est in habente singulari. Et ita unum dicit rem naturae singularis, alterum universalis. Sed res naturae singularis est dupliciter, quia aut in potentia ad significationem et ad proprietatem distinguentem, et sic appellatur hypostasis; aut est actu signata proprietate distincta, et sic appellatur persona et individuum. Sed differt, quia persona solum attenditur in creatura rationali, individuum vero communiter attenditur et in rationali et in irrationali. Similiter in Deo est natura, scilicet deitas, et est ibi ut res naturae universalis et singularis secundum rationem intelligentiae et loquendi, quia secundum rem quidquid in Deo est, unum est. Nec sunt istae intentiones, scilicet universale et singulare, in Deo, sicut alias probatum est; tamen, cum dico Deus, dico ut rem naturae universalis, quia dico deitatem ut in habente communiter, non appropriando ad hanc personam vel ad aliam ; cum vero dico iste qui est Deus, demonstrata aliqua personarum, dico ut rem naturae singularis; cum vero dico Pater vel Filius vel Spiritus Sanctus, dico personam. Sed si humana natura uniatur alicui, non fiet unio in natura solum, cum deitas in Deo sit quasi natura communis, nec pari ratione in re naturae universalis; ergo in re naturae ut singularis. Sed res naturae ut singularis in Deo est iste qui est Deus, persona autem est Pater, quia dicit eam ut signatam actu; sicut autem se habet persona ad hypostasim, ita hypostasis ad rem naturae singularis, quia per additionem alicuius respectus. Ergo, si abstracta persona simpliciter, nulla potest intelligi in hypostasi unio, similiter abstracta hypostasi nulla poterit intelligi in re naturae unio.
[Ad obiecta]: 1. Ad rationem contrariam dicendum quod, abstracta persona et hypostasi, adhuc intelligitur res naturae, sed non potest intelligi ut unibilis.
Aliter videtur nobis dicendum quod res naturae potest intelligi unibilis passive; immo, iuxta modum conceptionis intellectus nostri, facilius intelligitur res naturae et hypostasis unibilis quam persona, quia, ut sic intelliguntur, intelliguntur ut in maiori distantia ab ultima distinctione, quae est ex personali proprietate, unde et in maiori aptitudine ad unionem, non tamen ad unionem in unitate personae, sed hypostaseos vel habentis naturam. Nec est aliqua ratio proposita cogens ad contrarium; cogunt tamen ad ostendendum quod nec res naturae nec hypostasis, in quantum huiusmodi, potest intelligi unibilis in unitate personae. Praeterea, unibilis active potest intelligi, cum in nullo praeiudicatur divinae potestati ex huiusmodi intellectu vel consideratione. Nec intelligitur diminuta divina potestas, sive consideretur ut habentis naturam divinam sive ut hypostasis sive ut personae. Sive igitur unibilis intelligatur potens uniri sive potens unire, res habens naturam divinam unibilis potest intelligi, similiter hypostasis divina.
On this page