Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 2, C. 4

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 2, C. 4

UTRUM GRATIA SIT CAUSA UNIONIS.

Quarto quaeritur de causa huius unionis cuius sit, utrum scilicet gratia sit causa huius unionis. Posset ad hoc dari responsio, secundum Ioannem Damascenum, quod divinitas unitur corpori mediante intellectu vel anima et animae mediante gratia; et ita, cum anima sit susceptiva gratiae, inde est quod gratia est vinculum istius unionis, cum corpus per animam, quae est susceptiva gratiae, uniatur divinitati.

Sed contra hanc rationem obicitur sic: 1. Inter imaginem et illud cuius est imago, si aliquid additur quod sit alterius generis, plus facit dissimilitudinem quam similitudinem, quia imago est expressa similitudo eius cuius est imago ; sed anima est imago divinitatis; ergo, si aliquid alterius generis veniret medium inter animam et divinitatem, induceret dissimilitudinem inter ea. Gratia vero est alterius generis quam Dei imago, quae est anima; ergo mediante ipsa non fit unio animae Christi cum divinitate. Quod gratia et imago Dei, quae est anima, sint alterius generis, patet, quia anima est in genere naturali et gratia in genere gratuito.

Contra: a. Impossibile est creaturam per naturam creaturae sublimari super creaturam sive super statum creaturae; sed unio humanitatis ad divinitatem est sublimatio creaturae super creaturam sive super statum creaturae, qua non potest maior cogitari; ergo non est aliquo modo per naturam humanae creaturae quod uniatur ad divinitatem. Haec igitur unio non est per naturam; ergo est per aliquod additum ipsi naturae, quod elevet ipsam super omnem naturam; sed illud additum est donum gratis datum naturae; ergo est gratia et, cum per illud fiat unio, erit igitur gratia causa unionis in Christo.

Solutio: Dicendum et concedendum quod in Christo sit gratia unionis ad uniendum humanitatem cum divinitate. Et hoc est, quia non est possibile creaturae humanae quod ipsa per donum conditionis naturae elevetur et disponatur ad divinam unionem, et ideo necessaria est ei gratia, quae elevet ad hoc et disponat ipsam, quam nos appellamus gratiam unionis.

[Ad obiecta]: 1. Ad rationem contrariam, qua obicitur quod, si aliquid alterius generis additur inter imaginem et illud cuius est imago etc. dicendum quod est imago Dei in potentia et in actu. Imago Dei in potentia est ipsa anima per naturam; imago vero Dei in actu est ipsa anima per gratiam, et non aliter quam per gratiam, quia ipsa gratia est similitudo Dei in actu et id quod trahit imaginem de potentia in actum est gratia, quae facit de simili potentia actu simile, et ideo venit inter imaginem et illud cuius est, ut actu assimilet. Et iterum illa propositio: Inter imaginem et illud cuius est imago, si aliquid additur quod sit alterius generis, potius facit dissimilitudinem quam similitudinem, falsa est, ubi illud quod additur, est perfectio alterius; gratia vero est perfectio imaginis, trahens ipsam de potentia in actum, et ideo ponit et facit similitudinem eius ad illud cuius est. De hoc plenius habebitur infra.

PrevBack to TopNext