III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 2, C. 5
III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 2, C. 5
UTRUM IN HAC UNIONE UNITAS SIT NATURALIS.
Ad quod sic: 1. Aristoteles, in Metaphysica sua, distinguit unum in unum per se et in unum per accidens. Unum per accidens est sicut accidens et subiectum vel duo accidentia in subiecto uno. Unum vero per se est decem modis: quia aliqua sunt unum continuatione, sicut quorum est terminus unus; et est unum forma sive specie, quia sub hoc comprehenditur unum specie, ut Sortes et Plato. Tertio modo est unum genere, ut homo et bos. Quarto modo est unum definitione, ut definitio et definitum, et similiter species generis respectu definitionis sui generis. Quinto modo est unum indivisibilitate, quod nullo modo habet multitudinem, sicut punctus. Sexto modo est unum numero, ut singulare. Septimo modo est unum universalitate. Octavo, unum totalitate, et hoc est unum perfectione, quia totum et perfectum idem; et sic circulus est magis unus aliis figuris, quia perfectior est. Nono dicitur unum proportione, ut sicut se habet nauta ad navem, ita magister ad scholas; unde sunt unum proportione in regendo. Decimo est unum materia. Christus autem Deus et homo nullo istorum modorum est unum, quia nec proportione nec totalitate, quia Christus non est unum sicut circulus; nec unum universalitate, quia universale est genus vel species, et haec non est ponere in Christo quantum ad illam unionem ; nec unum genere nec unum specie nec unum numero, quia istud unum semper est alicuius speciei, Christus autem non comprehenditur sub aliqua specie secundum istam unionem; nec unum indivisibilitate, ut punctus, quia in Christo intelligitur divisio et differentia naturarum; nec unum forma nec unum definitione. Unio igitur illa ad aliquam unitatem non reducitur.
2. Item, Algazel, in sua Metaphysica, distinguit unum in unum simpliciter et in unum secundum quid. Unum simpliciter est tribus modis: quoddam est, in quo non est multitudo actu nec potentia, sicut punctus et unitas et Deus; aliud est, in quo est multitudo potentia, sed non actu, sicut continuum, ut linea, quae unum est in actu, multa tamen in potentia per divisionem; tertio modo est unum, in quo est multitudo potentia et effectu, illa tamen multa uniuntur, ut lectus et membrum, quia in manu plura sunt potentia et actu, ut caro et ossa et nervi. Unum vero secundum quid est quinque modis, scilicet unum genere, unum specie, unum accidente, ut nix et camphora, unum subiecto, unum proportione. Sed in praedicta unione non est unum genere vel specie vel proportione vel numero, nec unum subiecto, quia Deus nulli est subiectum. Item, non est ibi unum simpliciter primo modo nec secundo modo, sicut linea, quia haec unitas solum est in rebus quae sunt unius naturae per continuationem. Similiter nec unum tertio modo, sicut lectus, quia tale unum est unum per constitutionem et compositionem ex diversis partibus; sed hoc modo non dicitur Christus unum, quia naturae in Christo non sunt partes componentes ipsum: unde diversitas non est ibi partis, cum pars de sui natura incompletionem et possibilitatem dicat. Ergo nullo modo est ibi aliqua naturalium unitatum nec consimilis alicuius.
Solutio. 1. Dicendum est ad istam quaestionem quod unitas illa, ad quam trahitur haec unio, non est naturae, sed gratiae; Philosophus autem loquitur de unitatibus naturae. Et propter hoc ista non continetur in divisione sua; tamen aliquo modo est reducibilis ad aliquas illarum. Et quoad primam distinctionem reducenda est ad unum totalitate, sed non totalitate partium, sicut manus, sed totalitate perfectionis, quia illud unum, quod est Christus, in quo est praedicta unio, perfectissimum est. Unde, semper salva catholica confessione, potest dici quod in Christo est unitas totalitate, numero et indivisibilitate per aliquam similitudinem: quia in quantum Deus dicitur unum indivisibilitate ; in quantum dicitur unus homo, dicitur unum numero; cum vero dicitur unus, id est una persona in duabus naturis, intelligitur unitas totalitate. Et sic illa unitas reducibilis est ad unitatem secundum totalitatem perfectionis.
2. Ad illud quod secundo obicitur de unitatibus secundum Philosophum, dicendum quod Christus est unum simpliciter. Sed unum simpliciter duobus modis dicitur, scilicet unum unione et unum unitate. Unum unitate dicitur dupliciter: quoddam est, in quo non est multitudo actu nec potentia, ut Deus; et est unum, in quo est multitudo potentia, sed non actu, ut linea. Unum unione est, in quo sunt multa potentia et actu, ut lectus. Ad hanc unitatem reducibilis est unitas, qua Christus est unum, non quia Christus sit compositus ex pluribus naturis tamquam ex partibus, sed quia sunt in eo plures naturae actu et potentia unitae, scilicet Deitas, anima et corpus; talis autem unitas unionis est in persona.
On this page