Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 2, C. 6

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 2, C. 6

UTRUM IN HAC UNIONE UNITAS SIT MAXIMA INTER OMNES UNITATES CREATAS.

Sexto quaeritur utrum illud unum, ad quod terminatur ista unio, sit maxime unum inter alias unitates creatas.

Ad quod sic: a. Bernardus, in V De consideratione ad Eugenium: "Inter omnia, quae recte dicuntur unum, arcem tenet unitas Trinitatis, quatres personae sunt una substantia; secundo praecellit illaunitas, qua tres naturae sunt una persona". Sed haec est unitas, qua Christus est unum; ergo post unitatem Trinitatis, quae increata est, maxima est unitas Christi inter omnes unitates creatas.

b. Item, quaecumque uniuntur in aliquo, quanto illud est simplicius, tanto ex illis est magis unum ; si ergo in Christo unio divinae naturae ad humanam est in persona simplicissima, ergo haec unio terminatur ad maxime unum.

c. Item, ostenditur quod sit maior quam unitas animae et corporis in persona hominis. Maior est unitas, quae non est separabilis vel dissolubilis, quam illa quae est huiusmodi; sed unio divinae naturae et humanae in persona Christi non est aliquo modo separabilis vel dissolubilis, unio vero animae et corporis in persona hominis est separabilis; ergo ad maiorem unitatem terminatur illa quam ista. - Minor patet: In unione divinae naturae ad humanam in persona, persona vincit et ligat illas naturas; sed persona est unitas indissolubilis; ergo ligat illas naturas indissolubiliter; ergo non est aliquo modo separabilis haec unitas; ergo est maxima inter creatas.

d. Item, est natura et est res naturae ; perfectissima vero unitas est aliquorum quae sunt una natura, sicut plurium personarum in Trinitate. Si ergo haec est perfectissima unitas, quae est in divina natura, ergo post illam perfectissima est inter alias unitates creatas unitas, quae est in re divinae naturae; haec autem est unitas Christi; ergo ipsa est maxima inter omnes unitates creatas.

Ad oppositum sic: 1. Magis est unum, quod est unum in natura et persona, quam quod est unum in persona tantum; sed unio animae et corporis in homine terminatur ad unum in natura et persona, quia ex unione horum resultat in homine natura una et persona una; in Christo autem terminatur unio divinitatis et humanitatis ad unum in persona solum; ergo illud unum, ad quod terminatur haec unio, inter unitates creatas non est maxime unum.

2. Item, minima est unitas, quae est secundum minimum esse; sed unitas secundum relationem est secundum minimum esse; ergo unitas secundum relationem est minima; sed unitas, qua Christus est unum, est unitas secundum relationem; ergo est minima inter unitates creatas. - Quod autem unitas secundum relationem sit secundum minimum esse, patet, quia inter omnia praedicamenta relatio minime habet de esse: alia enim ponunt aliquid in subiecto, quo dempto vel addito, fit mutatio in subiecto; longum enim ponit aliquid in subiecto secundum quantitatem, album secundum qualitatem, legere secundum actionem, homo secundum substantiam — si dicatur de aliquo quod sit homo — et sic de aliis: enim remotis vel additis fit mutatio in subiecto. Sed praedicando relationem de aliquo, non pono aliquid in ipso, quo dempto vel addito fiat mutatio in illo, ut si dicatur aliquis primus, hoc non ponit aliquam mutationem in ipso ; quia, veniat alter ante ipsum, iam non est primus nec per hoc est mutatio aiicuius naturae facta in subiecto; et sic relatio nihil addit ad esse, quod additum sit natura aliqua ; et propter hoc minime habet de esse, et ideo unio terminata ad ipsam est minima. — Quod autem unio in Christo terminetur ad unitatem secundum relationem, patet, quia in Trinitate non est nisi esse substantiae et esse reiationis ; esse substantiae pertinet ad essentiam, esse relationis pertinet ad personam, quia esse personae est esse relationis. Sed haec unio terminatur ad unitatem personae Filii Dei, et cum dico Filium, non dico quid, sed [ad] aliquid ; ergo unitas Christi est secundum esse relationis.

3. Item, magis est unum quod est ex paucioribus quam quod est ex pluribus; sed in Christo sunt tres unitates entes actu, scilicet unitas divinae naturae, unitas animae, unitas corporis, et sunt etiam substantiales; in homine autem non inveniuntur nisi duae, scilicet unitas animae et unitas corporis; ergo minus est unum Christus quam homo.

4. Item, Algazel dividit unum in unum simpliciter et in unum secundum quid. Unum simpliciter tripliciter: quoddam in quo non est multitudo actu nec potentia; quoddam in quo nonn est multitudo actu, sed potentia; quoddam in quo est multitudo actu et potentia. Unum primo modo magis est unum quam unum secundo modo, et unum secundo modo magis est unum quam unum tertio modo. Cum ergo Christus sit unum tertio modo, linea vero secundo modo, ergo magis est unum linea quam Christus.

5. Item, unum homogeneum magis est unum quam unum heterogeneum, quia unum, quod est unius naturae in toto et in partibus, magis est unum quam quod est diversarum naturarum, ut elementum magis est unum quam elementatum. Ergo, cum Christus sit unum heterogeneum, quia est diversarum naturarum, aër vero vel aliquod elementum sit unum homogeneum et unius naturae, ergo est magis unum quam Christus.

6. Item, quae magis distant in unione minus sunt unum; sed magis distant in unione divina natura et humana quam corpus et anima in unione hominis; ergo minus est unum quod est ex divina et humana natura, quam homo qui est ex corpore et anima; ergo unitas Christi non est maxima inter unitates creatas.

Solutio: Praenotanda est quaedam divisio unitatis, quam ponit B. Bernardus, in libro De consideratione ad Eugenium. Distinguit enim unitatem secundum novem modos: primo in corpore, secundo in homine, tertio in Deo. Unitatem in corpore assignat duplicem: primae est "unitas collectiva, sicut cum multi lapides" uniuntur in uno acervo; secunda est "unitas conformativa, sicut cum multa membra" uniuntur in uno corpore ad conformandum ipsum. Prima istarum unitatum facit unum secundum quid, scilicet unum aggregatione; secunda facit unum simpliciter, sicut dicimus multa membra esse unum corpus. — Unitatem vero in homine assignat triplicem: prima est unitas in iure, secunda est unitas in natura, tertia est unitas voluntate. Unitas iuris "est unitas coniugativa, qua fit ut duo iam non sintduo, seduna caro", ut vir et uxor sunt una caro, Gen. 2, 24, et hoc est unum iure, quia unum habet potestatem corporis alterius, I Cor. 7, 4, et potest uterque in alium ut in se, neuter vero propriam corporis habet potestatem. Unitatem autem in natura assignat duplicem, scilicet quantum ad esse et quantum ad bene esse. Unitas quantum ad esse est "unitasnativa, qua unitate anima et caro efficitur vel nascitur unus homo" ; unitas quantum ad bene esse est "unitas potestativa, qua homo virtutis non instabilis, nondissimilis, sed unus sibimet semper nititur inveniri" ; vult dicere quod quilibet homo per naturam vult semper unam habere virtutem, quia semper vellet esse in natura sana, nunquam infirmus. Unitatem in voluntate assignat duplicem, quia quaedam est quantum ad proximum, quaedam quantum ad Deum; quantum ad proximum haec "est consentanea, cum scilicet per caritatem multorum hominum est "cor unum et anima una"", Act. 4, 32; unitas voluntate quantum ad Deum est "unitas votiva, cum scilicet anima, votis omnibus adhaerens Deo, "unus spiritusest"", I Cor. 6, 17. - Unitatem in Deo assignat dupliciter, scilicet unitatem in natura et in persona: unitas in persona "est unitas dignativa", qua humana natura et divina in una persona est, in "qua unitate limus noster assumptus est a Verbo in unam personam" ; unitas in natura est consubstantialis unitas, sicut unitas Trinitatis, in qua tres personae sunt una substantia et natura; unitas vero, qua Christus est unum, est unitas dignativa, quae est in persona una.

Dicendum ergo quod est quaedam unitas in uno et est quaedam unitas in pluribus, sicut illae quae dictae sunt. De prima non loquitur Bernardus, sed solum de unitate in pluribus. Et "inter omnia, quae dicuntur unum" hoc modo, verum est quod "arcem tenet unitas Trinitatis, qua tres personae sunt una substantia; secundo, illa unitas praecellit omnes alias tales unitates, qua tres naturae sunt una persona". Unde Bernardus dicit: "Decuit, quod pro homine constitutum est sacramentum, cum summa, quae Deus et in Deo est, unitate congruere, ut quo modo ibi tres personae una substantia, ita hic tres essentiae una persona". Quando ergo quaeritur utrum illa unitas, qua Christus est unum, sit maxima, concedo quod post unitatem Trinitatis est illa unitas maxima inter omnes unitates praedictas, quae sunt in pluribus.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum quod magis unum et minus unum potest dici dupliciter, scilicet quantitative et qualitative. Quantitative magis est unum, quod pluribus modis est unum vel quod in pluribus est unum; qualitative magis est unum, quod magis est indivisum. Primo modo magis est homo aliquis unum, quia in pluribus est unum, scilicet in natura et persona; secundo modo est Christus magis unum quam aliquis homo, quia magis est indivisa unitas divinitatis ad humanitatem in Christo in persona, quam unio animae vel corporis, ut ostensum est, et inseparabilior quam aliqua alia unitas, et hoc est magis unum dictum simpliciter.

2. Ad secundam dicendum quod est relatio subsistens et relatio assistens. Prima habet maxime de esse, secunda minime. Ad quod notandum quod est substantia materia et forma; substantia materia est ut potentia, forma ut actus. Sed potentia dicitur relative ad actum et e converso; ergo in principiis substantiae invenitur relatio, quae ita essentialis est quod nisi ipsa esset, substantia non esset. Haec ergo relatio est principium ad esse ipsius substantiae, et haec est subsistens vel insistens. Relatio assistens est quae sequitur ad esse substantiae, quae causatur ex comparatione rerum aliquarum praedicamentorum invicem, sicut ad substantiam sequuntur istae relationes: idem, diversum. Ex hoc enim quod eadem forma substantialis ponitur in duobus, assistit et consequitur haec relatio quae est identitatis specie. Similiter ex hoc quod consimilis quantitas, causatur haec relatio quae est aequalitatis, et haec relatio minime habet de esse, quia causatur solum ex aliis. In Trinitate ergo est relatio, sed haec est relatio sicut insistens vel subsistens, et non assistens; unde facit personam verissime esse, quia personalis est, ut alibi declaratum est. Haec enim relatio magis habet de esse quam aliqua substantia creata. Et ita cum unitas Christi sit in persona, quae habet esse istius relationisl patet quod ipsa habet maxime esse inter creatas unitates.

3. Ad tertiam dicendum quod unum est dupliciter, scilicet in natura et in persona. Primo modo decurrit obiectio; secundo modo magis est unum Christus, quia illae tres unitates sunt magis indivisae et inseparabiles in Christo quam illae duae, quae sunt in homine.

4-5. Ad quartam et quintam dicendum quod est unum natura et re naturae sive hypostasi. Si dicitis unum natura, sic aliquid homogeneum magis est unum quam Christus. Sed re naturae magis est unum Christus, quia res naturae, quae est in Christo, magis habet esse indivisum.

6. Ad sextam dicendum quod in formis materialibus bene sequitur quod quae magis distant, si uniantur, minus sunt unum; sed in formis spiritualibus, quae magis distant, magis uniuntur. Et huius est ratio simplicitas ipsius formae; quia in simplici non est divisio partis et partis, et propter hoc, cum unitur, totum simul unitur. Sed non sic est in forma materiali, quae participabilis est et distensa, Forma igitur prima, quae est Verbum, cum sit simplicissima, maxime se unit et maxime facit unum, et ideo Christus est maxime unum.

PrevBack to TopNext