Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 2, C. 7

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 2, C. 7

DE EFFECTU UNIONIS.

Septimo quaeritur de effectu istius unionis. Et circa hoc duo quaeruntur: Primum est, utrum haec unio iaciat mutationem in unitis; secundum est, supposito quod non omnino, utrum iaciat de unitis quod unum sit alterum vel unum in altero.

ARTICULUS I.

Utrum haec unio faciat mutationem in unitis.

Quantum ad primum sic obicitur: 1. Omne, quod est alio modo se habens nunc quam prius, est mutatum ; sed omne, quod est nunc aliud quam prius, est alio modo se habens nunc quam prius; ergo omne, quod est aliud quam prius, est mutatum. Sed Verbum per unionem cum carne est aliud quam prius; ergo haec unio tacit mutationem in divina natura. Mutari enim nihil aliud est quam alio modo se habere nunc quam prius; sed plus est esse aliquid nunc quod non prius, quam esse alio modo se habens nunc quam prius; si ergo istud facit mutationem, ergo et illud; sed Verbum in hac unione est aliquid quod non prius, quia modo est homo et prius non fuit; ergo est mutatum.

3. Item, omne, quod transit de non-esse ad esse, mutatur ; ergo omne, quod transit de aliquo non-esse ad esse, mutatur; sed Filius Dei per incarnationem transit de non-esse homo ad esse homo; ergo in unione illa mutatur.

Ad oppositum: a. Omne mutabile est impertectum ; sed Verbum aeternum nullo modo est imperfectum; ergo nullo modo est mutabile nec mutatum. Unde Bernardus: "Deus semper est idem etuno modo" se habens et "unus sibi". Psalm.: "Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient".

Solutio: Notandum quod quaedam uniuntur ita quod fit mutatio in utroque unitorum, ut aqua unitur cum vino; vel in altero tantum, sicut, cum unitur lux solis ipsi aeri, lux non mutatur in illa unione nec recipit aliquam dispositionem quam non habuit prius, licet modo sit illuminans et prius non: hoc enim non ponit novam dispositionem in luce, ponit tamen in recipiente, quia modo est illuminatum et non prius. Secundum hoc dicendum quod unio Verbi ad carnem nullam facit mutationem in Verbo, sed solum est mutatio in ipsa humanitate, quae modo recipit radium divinitatis et prius non, et propter hoc non est iacta mutatio in luce aeterna.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum quod aliquid dicitur aliter se habens quam prius vel propter mutationem quae est in illo vel propter mutationem in altero, quod se habet modo ad ipsum aliter quam prius, sicut sol dicitur illuminans ab actione, quam habet in aërem quod non prius, et tamen non mutatur in se, sed aer nunc se habet aliter ad ipsum quam prius, sol autem de se se habet eodem modo. Sic dico quod Verbum non se habet aliter quam prius, sed aliter se habet aliquid ad Verbum quam prius, scilicet ipsa humanitas.

2. Ad secundam similiter respondendum est.

3. Ad tertiam dicendum quod Filius Dei non transit de non-esse aliquo ad aliquod esse per istam unionem, sed aliquid quod se habet ad ipsum, sicut humana natura, transit de non-esse divino ad esse divinum per unionem cum Verbo in una persona et in unum esse personae.

ARTICULUS II

Utrum haec unio faciat quod Verbum sit homo recte vel sit in se habens hominem.

Secundo quaeritur utrum haec unio faciat quod Verbum sit homo recte vel sit in se habens hominem.

Ad quod sic: 1. Augustinus: "Talis fuit ista susceptio, quae Deum faceret hominem et hominem Deum". Ergo facit quod Verbum recte sit homo.

2. Item, Augustinus: Tanta fuit illa unio, ut "quidquid convenit Filio Dei per naturam, convenit filio hominis per gratiam". Sed quaecumque sunt hoc modo, unum recte praedicatur de alio; ergo erit recte praedicare filium hominis de Filio Dei.

3. Item, Bernardus, V De consideratione: "Tam expressam vim unionis ex se praefertea persona, qua Deus et homo unus est Christus, ut si duo de invicem praedices, non errasti, Deum videlicet hominem et hominem Deum".

4. Item, si non praedico aliquid in rectitudine, sed totum in obliquitate, sicut dicunt quidam, cum dicitur Filius Dei est homo, sensus est: id est Filius Dei est ens in humanitate. Haec igitur unio non facit hoc esse hoc, sed hoc esse in illo; ergo minor est haec unio quam unio accidentis ad subiectum, quae facit quod unum praedicetur de altero recte.

5. Item, si dicatur quod non praedicatur ibi esse, sed habere, quia sensus est Filius Dei est habens humanitatem: — ergo haec praedicatio solum dicit quomodo se habet et ita redit tertia opinio, quae damnata est in Sententiis ; nam ex praedicatione secundum habitum non sequitur aliqua unio: unde non sequitur iste est habens vestem, ergo vestis ei unitur ; sed ex parte ista fit unio filii hominis et Filii Dei; ergo plus praedico quam habitum, dicendo Filius Dei est homo.

6. Dicunt quidam quod idem praedicatur de se, cum dicitur Filius Dei est homo, sed aliter se habens; unde sensus est Filius Dei est Filius, qui est homo, et sic in praedicato intelligitur implicatio, scilicet ille qui est homo. — Sed ubicumque est praedicatio per implicationem, locutio impropria est. Unde, cum invenimus in auctoritatibus Sanctorum quod natura generat naturam in Trinitate, improprie dicitur et exponendum est: id est ille, qui est natura, generat illum, qui est natura, scilicet Pater Filium, quia hoc proprie non convenit ibi naturae, sed ei qui est natura. Ergo similiter si sensus est Filius Dei est homo, id est Filius Dei est ille qui est homo, impropria est haec praedicatio Filius Dei est homo, quod est inconveniens. Item, quaeritur de illa implicatione, quae est ille qui est homo: hic enim praedicatur idem de se et non aliud, cum dico ille qui est homo ; ergo erit sensus Filius Dei est Filius, qui est filius, qui est homo. Similiter iterum quaeritur de hac implicatione, et sic in infinitum; et etiam ibi est nugatio. Igitur non est ibi praedicatio secundum habitum, sed recta, cum dicitur Filius Dei est homo.

Solutio: Notandum quod in praedicationibus divinis maxima est differentia. Aliquando enim est ibi praedicatio per entitatem, id est per identitatem; aliquando praedicatur in divinis esse de ; aliquando esse huius ; aliquando esse ad ; aliquando esse a.

Verbi gratia, quando aliquid praedicatur in divinis ab aeterno, est praedicatio per entitatem, ut Filius Dei est Deus, et similiter Deus est potens: haec enim est praedicatio per identitatem essentiae.

Aliquando autem in divinis praedicatur esse ad, sicut cum praedicantur notiones personales de Deo, sicut cum dico Deus generat, Deus est genitus. Per hoc quod dico genitus vel generans, non dico quid, sed esse ad aliquid, scilicet relationem personae ad personam, quam praedicant generans, genitum et procedens ; et huiusmodi sunt relationes divinae, id est divinarum personarum. Sed est alia relatio, scilicet: Creatoris ad creaturas, quam praedicant de Deo ista nomina dominus, causa et huiusmodi, quia causa dicitur ad effectum et dominus ad servum. Sed primum ad aliquid non dicit quid ; unde generans, genitum praedicant de Deo ad aliquid, quod non est quid vel substantia, quia dicunt relationem personalem. Sed secundum ad aliquid dicit quid in Deo; unde dicendo Deus est causa, dominus, hic praedicatur relatio, quae est quid vel substantia; unde substantia per modum relationis ibi praedicatur.

Aliquando autem in divinis praedicatur esse huius vel esse in, quod idem est ; et non sumatur ibi esse in sicut accidens est in subiecto. Et hoc modo fit praedicatio hic, secundum quod assignat Augustinus "unus est utrumque", demonstrata humana et divina natura, scilicet Christus. Haec enim praedicatio non est per identitatem essentiae, ad minus ex parte naturae humanae, licet ex parte divinae, quia Filius Dei et divina natura sunt idem per essentiam, cum in Deo non differant natura et res naturae; sed Filius Dei et humana natura non sunt idem. Unde sensus illius praedicationis est idem Christus est in divina et humana natura vel divinae et humanae naturae.

Aliquando autem ibi praedicatur esse a, ut cum dicitur Dominus est fortitudo mea, Dominus est spes mea ; nam sensus est fortitudo mea est a Deo, spes mea est a Deo, et haec est praedicatio secundum quam praedicamus effectum de causa.

Sed ulterius praedicatur in divinis esse de ; et talis est ibi praedicatio Deus est homo, Filius Dei est homo. Nam, sicut dictum est, in Christo est unio divinae et humanae naturae, quae est quasi unio per insertionem; sed in unione per insertionem unum non est alterum nec in altero, sed unum fit de hypostasi alterius, sicut quando pirum inseritur pomo, fit una hypostasis ex duabus naturis, scilicet una arbor, quia unum trahit alterum ad suam hypostasim, et ita unum fit de altero quantum ad esse suae hypostasis; unde pirum est de esse hypostasis vel arboris, cui unitur, et similiter pomum, et propter hoc, cum dicitur ista arbor est pirum, hic praedicatur esse de, quia pirum est de esse illius arboris. Similiter cum dicitur Christus est homo, quia non solum est sensus Christus est ens in humana natura, immo etiam humana natura est de Christo. Sicut ergo cum dico homo est animal, hoc genus animal non praedicat totum esse hominis, sed dicit de illo; similiter et hic. Ita ergo est "Verbum insitum", quod trahit humanam naturam ad esse suae hypostasis et quod est de sua hypostasi, sicut pirum de hypostasi pomi et tamen natura piri non est natura pomi. Similiter nec divina natura est humana; nec una natura fit de alia, sed facit haec unio unam naturam esse de hypostasi alterius et non unam esse aliam. Et ita non praedicatur ibi habitus solum, nec esse in solum, sed esse de. Et sic facit quod homo est de esse personae Verbi sive quid suae hypostasis, et non quod sit ipsum recte, immo praedicatur ibi esse de et in rectitudine Filius Dei est homo, sicut et hic cum dicitur haec arbor est pirum.

[Ad obiecta]: 1—2. Ad quod igitur obicitur quod ista susceptio facit hominem Deum et Deum hominem, patet responsio, quia, licet homo in praedicando dicatur recte de Deo et e converso, non tamen homo est recte Deus, sed significatur homo sive natura humana esse de hypostasi Filii Dei.

3. Similiter respondendum est ad illud Bernardi.

4-6. Ad alia patet responsio, quia opiniones suppositae non usquequaque sunt verae, ut asserunt rationes contra illas propositne.

PrevBack to TopNext