Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 1, M. 1, C. 1 et C. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 1, M. 1, C. 1 et C. 2

DE PLENITUDINE TEMPORIS ET DE MISSIONE FILII.

Circa primum I. obicitur 1. Matth. 13, 48: "Quam cum impleta esset", dicitur de sagena, Glossa: Universaliter "in fine saeculi". Ergo ante finem saeculi non est temporis impletio.

2. Item, I Cor. 13, 9—10: "Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus; sed cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est" ; ergo non est tempore gratiae donorum plenitudo; quod enim est ex parte, non est totum plenum.

3. Item, Rom. 8, 23: "Nos primitias Spiritushabentes, intra nosgemimus, adoptionem filiorumDeiexspectantes" etc.; ergo non est plenitudo quantum ad adoptionem.

4. Item, sicut ibidem dicitur: "Omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc" etc. Ergo non est plenitudo quantum ad liberationem. Respondeo: Est plenitudo naturae, gratiae et plenitudo gloriae. Et naturae plenitudo duplex est: primo, quantum ad conditionem rerum completam secundum genus et speciem, de qua dicitur, Gen. 2,2: "Complevit Deusdie septimo opus suum quod fecerat et requievit" etc.; secundo, quantum ad multiplicationem, de qua dicitur in Psalmo: "Domini est terra et plenitudo eius" etc. et Isai. 34, 1: "Audiat terra et plenitudo eius, orbis et omne germen eius" etc.

Plenitudo vero gratiae dicitur tempus incarnationis et redemptionis Christi. Primo, per comparationem ad Deum: in incarnatione enim facta est plena participatio deitatis, unde Col. 2, 9: "In ipso habitat omnis plenitudo deitatis corporaliter". Secundo, per comparationem ad angelum, quia ruina angelorum reparatur per redemptionem ex electis hominibus, Psalmus: "Iudicabit in nationibus, implebit ruinas" etc. Tertio, per comparationem ad hominem multipliciter: primo, in plena liberatione a culpa per misericordiam, Col. 1, 19-20: "In ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare et per eum reconciliari" ; deinde, in plena perceptione boni necessarii ad salutem, quantum ad bonum veritatis [quantum] ad intellectum et gratiae quantum ad affectum, de qua Ioan. 1, 14: "Plenum gratiae etveritatis", et subditur: "De plenitudine eius omnesaccepimus" etc. Quarto, per comparationem ad omnem creaturam, quae ex incarnatione perficitur: cum enim omnis creatura ordinetur ad hominem et humana natura unitur divinae, completur universa creatura, cum qua communicat homo, sive sit corporalis sive spiritualis. Et hoc est quod dicitur Ephes. 1, 9—10: "Secundam beneplacitum eius, quod proposuit in dispensatione plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo, quae in caelo et quaein terra sunt" etc. Iis ergo rationibus dicitur tempus gratiae tempus plenitudinis.

Plenitudo vero gloriae attenditur quantum ad duo: primo, quantum ad plenitudinem numeri electorum, de qua Apoc. 6, 11: "Sustinete modicum, donec impleatur numeras fratrum vestrorum" ; secundo, quantum ad perceptionem aeternorum bonorum, de qua Eccli. 24, 16: "In plenitudine Sanctarum detentio mea".

[Ad obiecta]: 1. Ad primum obiectum iam patet responsio, quia Glossa illa intelligitur de plenitudine numeri electorum, quae non pertinet ad plenitudinem gratiae, sed gloriae.

2. Ad secundum quod dicitur de cognitione in parte, dicendum quod est plenitudo quantum ad statum sufficiens et est plenitudo simpliciter pertecta. Quantum ad primam est plenitudo donorum in praesenti, sed non quantum ad secundam, in membris Christi scilicet.

3. Ad tertium quod obicitur de plenitudine adoptionis, dicendum quod est plenitudo adoptionis in re et in spe. Plenitudo adoptionis in re non est in praesenti, sed in spe; unde ibidem dicit Apostolus: "Spe salvifacti sumus".

4. Ad ultimum quod obicitur de plenitudine liberationis, dicendum quod est plenitudo liberationis a culpa et est plenitudo liberationis a poena. Prima est per virtutem redemptionis, secunda vero erit per gloriam futurae beatitudinis. Unde Rom. 8, 21: "Quoniam creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei".

II. Consequenter quaeritur quo modo "Deus misit Filium suum". Determinationem huius quaestionis require supra, libro I, in Inquisitione de notionibus, quaestione de missione.

PrevBack to TopNext