III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 1, M. 1, C. 3
III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 1, M. 1, C. 3
DE LOCUTIONE FACTUM DE MULIERE.
Consequenter quaeritur I. quo modo "factusde muliere", quamvis istud tactum sit supra. 1. Cum autem tota massa in Adam fuisset corrupta, cum substantia Christi omnino sit munda, videtur quod non debuisset esse facta nec de viro nec de muliere, sicut Adam non fuit factus de viro nec de muliere.
Ad quod respondet Anselmus, in 11 libro Cur Deus homo, dicens: "Quatuor modis potest Deusfacere hominem: videlicet aut de viro et femina, sicut assiduusmonstrat usus, aut nec de viro nec de femina, sicut creavit Adam, aut de viro sine femina, sicut fecit Evam, aut de femina sine viro, quod nondum fecerat", scilicet ante incarnationem. "Ut igitur hunc modum probet suae subiacere potestati et ad hoc ipsum opus dilatum esse, nil convenientius quam ut de femina sine vero assumat illum hominem quem quaerimus". Et in hoc ostenditur magnitudo suae potentiae, quia maius est tacere sive assumere carnem de natura corrupta quam de incorrupta.
II. Item, quaeritur qualiter B. Virgo dicatur mater Christi secundum quod homo, cum dicatur hic factus de muliere, non natus, Gal. 4, 4 et ad Rom. 1, 3: "Factus ex semine David secundum carnem". Non enim sequitur aliquid tactum est de carne Virginis, ergo natum est de Virgine vel filius Virginis ; nam pediculus fit de carne hominis et tamen non est filius hominis.
Respondeo: Utrumque dicitur: natum et factum. Natum, Matth. 1, 20: "Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est" ; Luc. 1, 35: "Quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei" ; factum vero dicitur Gal. 4, 4 et Rom. 1, 3. Et ratio huius est ad ostendendum quod non naturali propagatione de carne Virginis est educta caro Domini Salvatoris, sed virtute et gratia Spiritus Sancti.
Unde, Luc. 1, 35: "Spiritus Sanctus superveniet in teet virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur ex teSanctum, vocabitur Filius Dei" ; inde Dan. 2, 34: Lapis abscindebatur de monte sine manibus.
Sed iuxta hoc obicitur: 1. Nam per hoc videtur quod B. Virgo conceptioni non praebuerit nisi materiale principium.
Sed contra: a. Si non praebuit nisi materiale principium, ergo non potest dici mater Christi, quemadmodum nec Adam, qui praebuit materiale principium ad formandam carnem Christi, non dicitur eius pater; nec homo dicitur pater pedi culi, quia praebet ei materiale principium.
II. Item, non nascitur aliquis nisi ex generante habente potentiam generativam; sed ipse Christus natus est de Virgine, sicut dicitur Matth. 1, 20: "Quod in ea natum est" etc.; ergo ipsa non fuit principium materiale solum, immo etiam activum conceptionis carnis Christi.
c. Item, Ioannes Damascenus: "Post assensum semperVirginis Spiritus Sanctus supervenit in ipsam, purgans ipsam et virtutem conceptivam Verbi Dei tribuens, simul autemet generativam" ; ergo ipsa fuit non solum materiale principium, sed principium generativum ipsius carnis Christi.
Responsio: 1. Est loqui de B. Virgine quantum ad statum praecedentem superventionem Spiritus Sancti, et secundum hoc in ea fuit solum materiale principium, et respiciens hunc statum Apostolus, Rom. 1, 3, dicit: "Qui foctus est ex semine David secundum carnem" ; et quantum ad statum post superventionem, in qua recepit virtutem generativam a Spiritu Sancto, et quantum ad hoc dicitur natus et genitus de Virgine.
On this page