Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 1, M. 1, Praeambulum

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 1, M. 1, Praeambulum

Quaeritur ergo de tempore incarnationis. Et primo quaerendum esset de dilatione incarnationis, quare per tanta tempora dilata est; sed haec quaestio determinatur convenienter in inquisitione Moralium, de tempore lationis Evangelii. Quantum ad praesens ad primum notandum est verbum Apostoli, ad Gal. 4, 4-5: "Atubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum de muliere, factum sub Lege, ut illos, qui sub Lege erant, redimeret" etc. Circa hanc auctoritatem Apostoli sunt quatuor dubitationes: Prima est de plenitudine temporis; secunda de missione, qua dicitur: "Misit Deus Filium suum" ; tertia de hoc quod dicitur: "Factum de muliere" ; quarta de hoc quod dicitur: "Factum sub lege".

PrevBack to TopNext