III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 1, M. 3, C. 3
III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 1, M. 3, C. 3
DE TERTIA RATIONE QUAE EST CONCEPTIO OPERATIONE ET VIRTUTE SPIRITUS SANCTI.
1. Dicit enim Ambrosius, in libro De Spiritu Sancto: "Siquasi ex operationeet potestate Spiritus Sancti Virgo concepit, quis neget Spiritum Sanctum dominicae incarnationis auctorem?" Sed eadem ratione debet dici conceptus de Patre et Filio, cum illorum potestate et virtute Virgo conceperit.
2. Item, quod Spiritus Sanctus est et operatur, habet a Patre et Filio, igitur auctoritas operationis Spiritus Sancti primo residet penes Patrem et Filium; ergo auctoritas incarnationis dominicae magis altribuenda est Patri et Filio quam Spiritui Sancto.
3. Item, opus incarnationis est mirabile et magis mirabile quam aliquod aliud, quia omne aliud est solummodo circa aliquod creatum, sed hoc non est circa creatum solum, sed etiam circa increatum. In hoc enim opere fit unio extremorum, quorum unum est creatum, alterum increatum. Sed omnia alia opera mirabilia per indifferentiam referuntur ad Trinitatem personarum, similiter videtur quod illud; vel, si referri habeat ad aliquam personam per aliquam rationem appropriationis, hoc debet fieri ad illam personam, penes quam primo residet auctoritas potestatis, scilicet ad Patrem.
4. Praeterea, opera creationis per indifferentiam referuntur ad Trinitatem personarum; similiter videtur quod debeat esse de operibus recreationis; non igitur magis appropriatur Spiritui Sancto quam Patri vel Filio.
Respondeo: 1. Quod Filius dicitur conceptus operatione et virtute Spiritus Sancti, dicitur per appropriationem, eo quod secundum rationem sit proximior ad actum conceptionis sive incarnationis, ut per quem sive in quo "ad nos divina descendunt". Unde Augustinus, De spiritu et anima: "Nobis omnis usus deitatis est ex munere quodam modo; namquequasi propior nobis videtur esse Spiritus Sanctus, utpote Patris et Filii munus: ex ipso nimirum est omnis usus gratiae cum Patre et Filio" ; et post in eodem: "A Patre per Filium et Spiritum Sanctumvel potius in Spiritu divinaad nos descendunt". Alia ratio est, secundum Hugonem de S. Victore, per similitudinem conceptionis naturalis, in qua est amor motivum ad conceptionem, secundum quod ipse dicit: "In muliere amor viri, in viro amormulieris id agere solet, ut quia in altero solo natura sibi sufficiens non est, alterutrum sibiper dilectionem subveniat, ut quod in neutra per se potuit, in utraque per se cum altera possit. Semen igitur humani partus solum formandum a muliere concipitur, quodsimul a viro et muliere seminatur, quod in muliere per amorem viri et in viro per amorem mulierisnatura operatur". Consequenter assignat rationem quare Maria dicatur de Spiritu Sancto concepisse, dicens: "Concepit Maria de Spiritu Sancto, non quod de substantia Spiritus Sancti semen partus acceperit, sed quia per amorem et operationem Spiritus Sancti ex carne Virginis divino partui substantia ministratur; nam quiain corde eius amor Spiritus Sancti singulariter ardebat, ideo incarne eius amor Spiritus Sanctimirabilia faciebat, cuius dilectio in corde non accepit socium, eius operatio in carne illius non habebat exemplum".
2. Ad aliud dicendum quod auctor quandoque dicitur communiter ab actione, quandoque proprius ab actione originali principali. Primo modo dicitur Spiritus Sanctus auctor incarnationis et ratione supradicta, non secundo.
3. Ad illud quod sequitur, dicendum quod, si auctor diceretur penes quem residet prima principalitas sive auctoritas, locum haberet quod proponitur, sed non est sic, ut tactum est.
4. Ad ultimum dicendum quod, sicut dicit Augustinus, De anima et spiritu, quod "Spiritus Sanctus estPatris etFilii munus". Unde ratio muneris proprie convenit Spiritui Sancto; propter quod et illa, quae proprie rationem sive proprietatem muneris dicunt, Spiritui Sancto attribuuntur: talia autem sunt dona gratuita, utpote quibus fit hominis reparatio. — Praeterea, huiusmodi dona non dantur nisi enti actu; creatio autem est productio non-entis in esse; unde collatio eorum, quibus convenit ratio doni vel muneris, sequitur esse actu; propter quod dona quae referuntur ad recreationem, appropriantur Spiritui Sancto; unde secus est de operibus creationis et recreationis. — Praeterea, in operibus conditionis sive creationis est quidam modus appropriationis, licet effectus indifferenter sit a tribus personis. Auctoritas enim Patri attribuitur, ars Filio, causalitas sive diffusio Spiritui Sancto. Unde Augustinus, XI De civitate Dei: "Quia tria quaedam maxime sciendade creatura nobis oportuit intimari, quis eam fecerit, per quid fecerit, quare iecerit, inquit: "Dixit Deus, fiat lux, et facto ext lux, et vidit Deus lucem, quia bona est". Si ergo quaerimus quis fecerit, "Deus"est; si per quid fecerit, "dixit fiat, et facta est"; si quare fecerit, quia "bona est"; nec auctor est excellentior Deo, nec ars efficacior Dei Verbo, nec causa melior quam ut bonum crearetur a [Deo] bono". Dicendum igitur quod, licet in creatione commune sit opus trium personarum, tamen ratione aliqua per distinctionem fit appropriatio personis, quia, ut dicit Augustinus, XI De civitate Dei: "Pater intelligitur, qui dixit: "Fiat"; quod autem intelligitur "factum", procul dubio per Filium factum est; in eo veroquod dicitur: "Vidit Deus quod bonum esset", Spiritus Sanctus intelligitur; et sic Trinitas in suis operibusintimatur". Sic erit in recreatione, in qua multo magis signum bonitatis apparet: plus enim est animam reparare quam creare caelum et terram. Sic ergo est, ut Pater conceptionem iaciat per Verbum sive in Verbo et sua bonitate, quae appropriatur Spiritui Sancto; unde bonitas est quasi causa coniuncta, ut cui appropriatur ipsa diffusio in ipsa unione sive in nostrae naturae assumptione.
On this page