Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 2, M. 3, C. 3

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 2, M. 3, C. 3

PER QUEM B. VIRGO FUERIT SANCTIFICATA.

Consequenter quaeritur per quem fuerit B. Virgo sanctificata.

1. Et dicit archangelus Gabriel, Luc. 1, 35: "Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi", unde Ioannes Damascenus: "Spiritus Sanctus superveniens in eam purgavit eam".

2. Item, dicit Hugo: "Quiain corde eius amor Spiritus Sancti singulariter ardebat, ideo in carne ipsius amor Spiritus Sancti mirabilia faciebat", scilicet increatus; Spiritus Sanctus ergo sanctificavit eam.

Contra: a. Videtur quod per creaturam fuit sanctificata, scilicet per angelum, qui venit ad ipsam, quia, sicut dicit Dionysius, triplex est actus angeli, scilicet perficere, illuminare, purgare. Ad illuminationem sequitur purgatio; unde non illuminat quin purget. Sed angelus Gabriel, missus ad Mariam, ipsam illuminavit, quia Virgo recepit lumen cognitionis ab Angelo, cum ipse dixit: "Spiritus Sanctus superveniet in te" etc. Ergo Gabriel Archangelus purgavit ipsam; ergo purgata fuit per angelum.

Solutio: Dicendum quod duplex purgatio. Quaedam est purgatio a peccato et sequela peccati, et haec solum fit per virtutem increatam et est solius Dei; unde Isai. 43, 25: "Ego sunt ipse, qui deleo iniquitates propter me", et ad Hebr. 1, 3: "Purgationem peccaturum faciens". Similiter purgatio sequelae peccati est a solo Deo, et secundum hoc purgata fuit B. Virgo effective per Spiritum Sanctum. Est alia purgatio, quae est quantum ad defectum cognitionis, scilicet quando purgatur intellectus ab eo quod nescit; et talis purgatio habet fieri per angelos, quia omnes angeli sunt manifestatores, ut dicit Dionysius, et in hoc quod manifestatores, sunt purgatores. Hac purgatione, quae est ab ignorantia, fuit B. Virgo purgata per Angelum, quando purgavit eam ab ignorantia, qua nesciebat quo modo conciperet Filium Dei, cum diceret: "Quo modo fiet istud" etc.; et dixit Angelus: "Spiritus Sanctus superveniet in te" etc.

PrevBack to TopNext