Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 3, C. 3

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 3, C. 3

UTRUM CHRISTUS POSSIT DICI DUO FILII.

Consequenter quaeritur an Christus possit dici duo filii.

Et videtur quod sic: 1. Quia, eum filium esse dicatur ratione nativitatis, et duae sunt nativitates Christi, ergo Christus est duo filii.

2. Item, alia est substantia, de qua genitus est filius Virginis, alia, de qua genitus est filius Dei; ergo duo erunt filii, ex quo substantialiter sunt duae generationes.

3. Item, generans dicitur ad genitum; si ergo sunt duo generantes, ergo et duo geniti; ergo et duo filii.

4. Item, persona consequitur naturam; ergo, si plures naturae sunt in Christo, et plures erunt personae, quia multiplicato priori, multiplicabitur quod consequens est ad illud; si ergo est generatio secundum plures naturas, necesse est plures personas esse genitas; ergo duo geniti personaliter ; ergo Christus est duo geniti personaliter.

5. Item, sicut se habet quantum ad unitatem et pluralitatem, universale ad singulare, sic se habet natura ad rem naturae ; si ergo plurium universalium non est unum singulare vel particulare, ergo nec plurium naturarum erit una res naturae; ergo nec una persona; sed Christus est genitus quantum ad duas naturas; ergo non est una persona; ergo est duo filii.

Respondeo: Dicendum quod generatio non solum comparatur ad natum, sed ad illud ex quo est generatio, et ideo, quamvis non multiplicetur natum, tamen multiplicatur generatio vel nativitas ex parte eius ex quo est generatio. Et ideo non sequitur duae generationes vel duae nativitates, ergo duo filii vel duo nati, quemadmodum non sequitur duae dationes, ergo duo data, cum dominus dat servo aliquid ad tempus et postmodum dat et ad perpetuitatem; sicut etiam non sequitur duae factiones, ergo duo facta, sicut cum aliquis facit imaginem et postea deaurat eam; sed bene sequeretur ergo factum dupliciter.

[Ad obiecta]: 1. Et per hoc patet responsio ad primum.

2. Ad secundum dicendum quod non sequitur duae sunt substantiae, ex quibus est generatio, ergo duo filii, quia unitas filiationis non est respectu eius, ex quo est generatio, sed eius, cuius est, hoc est ratione eius qui generatur; et quia generatio ista est unius hypostasis sive personae, ideo una est filiatio et unus filius.

3. Ad tertium dicendum quod non sequitur duo generantes, ergo duo geniti. Nam aliquid unum et idem potest referri duobus differentibus secundum differentem habitudinem, nec ex hac relatione sequitur ipsum esse duo. Ita unus et idem filius se habet relative ad Patrem per generationem divinam et ad matrem per generati nem humanam, nec erit diversa filiatio, sed est filiatio respectu diversorum; similiter nec erunt duo filii, quia filiatio dicit proprietatem sive relationem personae.

4—5. Ad illud quod obicitur ultimo in duabus rationibus dicendum, sicut prius tactum est, quia, ut dicit Boethius, in libro De duabus naturis, quod persona non est in accidentibus, sed solum in substantiis, et non in quibuscumque, sed in rationalibus, et non in quibuscumque rationalibus, sed solum in individuis. Sed ulterius addendum est quod est quaedam substantia individua per se habens subsistentiam, quaedam vero est quae non habet per se subsistentiam, sicut anima: licet sit substantia rationalis individua, non habet per se subsistentiam et ideo non est dicenda persona ; persona enim consequitur naturam rationalem individuam per se existentem vel subsistentem. Hinc est quod, cum humana natura in Christo non habeat per se subsistentiam, non habebit esse persona; immo cum persona dicat substantiam completam non possibilem ad perfectionem digniorem, nullo modo dicetur persona secundum humanam naturam.

Per hoc ergo patet solutio. Non enim est verum quod persona sequatur naturam quamcumque, sed naturam per se subsistentem. Praeterea, non est vera comparatio quod, sicut unum individuum non potest esse diversorum universalium, quod una persona non possit esse plurium naturarum, quia universale dicit totum esse individui, natura vero dicit ut partem vel quasi partem ipsius personae, sicut patet quod duae naturae sunt in una persona in homine, scilicet anima et caro. — Sed si obiceretur quod per se subsistere perfectionis est, cum ergo natura aliorum hominum sit per se subsistens, non autem humana natura in Christo, videbitur humana natura Christi esse imperfecta respectu naturarum aliorum hominum: dicendum quod esse unibile perfectiori vel formae digniori non est imperfectionis, immo magis perfectionis, ut patet, quia vis vegetabilis perfectior est in sensibilibus quam in vegetabilibus, et tamen in vegetabilibus est per se, in sensibilibus vero est in unione et ordine ad formam digniorem. Similiter vis sensibilis perfectior est in homine, ubi est in ordine ad rationem, quam in brutis, ubi est per se subsistens. Similiter natura humana perfectior est in Christo quia in unione ad divinam naturam, quam in aliis hominibus ubi est per se subsistens.

PrevBack to TopNext