III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 3, C. 5
III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 3, C. 5
UTRUM CHRISTUS UNIVOCE DICATUR-FILIUS DEI ET FILIUS VIRGINIS.
Et videtur quod sic: 1. Quia, cum dicatur filius hominis et filius Dei secundum rationem generationis naturalis ex utraque parte, non dicitur aequivoce filius, sed univoce.
Contra: a. Filius Virginis est per decisionem partis a Virgine, filius vero Dei Patris est non per decisionem, sed per totalitatem ipsius substantiae, quam accepit a Patre; ergo aequivoce dicitur filius, non univoce.
Respondeo: Non dicitur univoce nec aequivoce, sed analogice, id est secundum prius et posterius, quemadmodum bonitas de bono creato et increato.
1. Nam hoc dicunt auctoritates Sanctorum ; et cum filius dicatur filiatione, Deus vero dicitur natura, quae divina est, homo vero dicitur homo humana natura — deitate enim dicitur Deus, humanitate homo, filiatione filius — non igitur natura est filius, sed magis filiatione.
Respondeo 1. ad primum, secundum quod dicit Magister, in Sententiis, aliter dicitur Deus natura, aliter filius natura. Cum enim dicitur Deus natura, ablativus est quasi formalis, sicut si diceretur deitate Deus; cum vero dicitur filius natura, non est ablativus quasi formalis, sed quasi materialis sive substantialis; unde sensus est: filius natura, id est filius habens naturam. Unde, licet dicatur filius filiatione formaliter, nihilominus est filius natura.
2. Ad aliud dicendum quod, cum dico essentiam, dico deitatem absolute; cum vero dico naturam, dico deitatem cum ratione generationis, scilicet filii; natura enim est essentia habens virtutem producendi ex se simile. Propterea, quamvis concedatur filius natura, non tamen concedi debet filius essentia in ablativo, cum per ablativum significetur circumstantia materialis.
On this page