Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 3, C. 6

III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 3, C. 6

DE FILIATIONE PER ADOPTIONEM.

Consequenter quaeritur ad maiorem declarationem de filiatione per adoptionem in hunc modum:

Primo, utrum ratio paternitatis sive filiationis dicatur univoce de nobis et Filio Dei ; secundo, utrum ratio, qua dicitur pater noster, conveniat Patri tantum aut toti Trinitati; tertio, utrum Christus secundum quod homo sit filius Trinitatis sive filius adoptionis; quarto, unde sit in nobis filiatio; quinto, utrum ante incarnationem fuerit filiatio.

ARTICULUS I

Utrum ratio paternitatis sive filiationis dicatur univoce de nobis et Filio Dei.

Ad primum obicitur sic: 1. Unum uni opponitur uno genere oppositionis ; si ergo alia est relatio qua Christus dicitur filius Patris et qua nos dicimur filii Patris, quia illa est increata, ista creata, ergo alia est relatio qua dicitur pater Filii et qua dicitur pater noster; ergo haec paternitas alia est ab illa paternitate.

2. Item, Ioan. 20, 17: "Accende ad patrem meumet patrem vestrum" etc., Interlinearis: "Aliter dicitur "meum", aliter dicitur "vestrum"; "meum"enimnatura, Vestrum vero gratia". Ergo alia est ratio paternitatis et filiationis, qua dicitur pater Filii et qua dicitur pater noster.

Contra: a. Augustinus, in libro De Trinitate: Pater dicitur principium Filii, quo modo genuit eum, et principium Spiritus Sancti, quo modo donum eius est, et principium creaturae, quo modo creavit eam; et tamen propter has diversas rationes non multiplicatur ratio principii; ergo, cum dicitur pater Filii et pater creaturae, non multiplicabitur ratio patris respectu Filii et respectu creaturae rationalis.

17. Item, Ephes. 3, 14-15: "Flecto genua mea adDeum et Patrem, a quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur". Ergo paternitas in caelo et in terra non dicitur secundum rationem diversam. Cum ergo paternitas in caelo sit, qua dicitur pater Filii, paternitas in terra, qua dicitur pater noster, ergo non erit differens ratio, cum dicitur pater Filii et cum dicitur pater noster.

Respondeo: Sicut cum dicitur principium respectu Filii et respectu creaturae, ratio principii ex parte eius, quod est principium, non mutatur, sed ex parte illorum ad quae dicitur principium, unde non est dicere plura principia ; simili modo, cum dicitur pater Filii et pater noster, non est differentia paternitatis ex parte eius, qui dicitur pater, secundum rem, sed tantum secundum modum, sed ex parte eorum, ad quos dicitur pater. Sicut cum dicitur principium Filii, dicitur personaliter, cum vero dicitur principium creaturae, dicitur essentialiter; similiter cum dicitur pater Filii, dicitur personaliter, cum dicitur pater creaturae, dicitur essentialiter; nec est ibi differentia secundum rem, sed tantum secundum modum.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod unum non opponitur multis correlative, dicendum quod falsum est, etiam in inferioribus; immo, cum unus est pater multorum, unum opponitur multis correlative. Dicendum est ergo quod non multiplicatur relatio in Patre secundum essentiam, cum dicitur Deus est pater Filii et cum dicitur est pater noster, sed solum est ibi differens modus, quamvis multiplicetur in iis, quae sunt ab eo.

2. Ad illud, quod dicit Augustinus, Superi Ioannem: "Aliter dicitur "meum", aliter "vestrum"" etc., dicentium: quod gratia et natura non faciunt distinctionem ex parte illius a quo, sed ex parte eorum, quae sunt ab illo.

ARTICULUS II

Utrum ratio paternitatis respecta uostri conveniat toti Trinitati.

Consequenter quaeritur utrum ratio paternitatis respectu nostri conveniat toti Trinitati.

1. Et cum Filius secundum rationem nominis non dicat respectum ad posterius, sed ad prius, et similiter Spiritus in quantum Spiritus, nomen autem paternitatis dicat respectum ad posterius, ergo non convenit Filio, quod dicatur pater noster, quemadmodum nec dicitur filius noster, quia filiatio dicitur in respectu ad prius; pari ratione nec Spiritus Sanctus.

2. Item, abstractis personis ab essentia, adhuc remaneret summa bonitas per intellectum quoad nos ; sed summa bonitas quoad nos non ostenditur nisi per impartitionem gratiae; ergo adhuc intelligeretur impartitio gratiae; ergo et filiatio. Ex quo relinquitur quod esse filium per gratiam non dependet a Filio et Spiritu Sancto.

Contra: a. Ipse Filius dicit in Evangelio: "Fili, remittuntur tibi peccata tua" ; ergo per consequens dicit se patrem.

b. Item, ad Ephes. 4, 5-6: "Unus Deus, unus Dominus, una fides, unum Baptismo, unus Deus pater omnium", dicit Glossa: "Pater omnium" dicitur creatione, sed fidelium regeneratione. Si ergo creatio et regeneratio est communis eftectus trium personarum, ergo et paternitas.

Respondeo: Dicendum quod pater noster dicitur communiter de tribus personis. Ad filiationem enim per gratiam requiritur quod simus ad imaginem et similitudinem per gratiam ; quod autem simus in esse gratiae, hoc pertinet ad Patrem; quod vero ad imaginem, ad Filium qui est imago Patris; quod autem ad similitudinem, ad Spiritum Sanctum qui est similitudo, per quam assimilamur Deo. Praeterea, a Patre per Filium regeneramur, ab utroque per Spiritum Sanctum reformamur; ex quibus duobus est filiatio per adoptionem. Ex quo relinquitur quod ratio paternitatis, qua dicitur pater noster, convenit toti Trinitati.

[Ad obiecta]: Ad illud quod primo obicitur, dicendum quod nomen paternitatis convenit Filio, non eo quod dicitur Filius, sed eo quod principium gratiae redemptionis; similiter Spiritus Sanctus, non eo quod dicitur Spiritus, sed eo quod nobis est in "pignus" aeternae "hereditatis". Unde Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Filium dedit in pretium redemptionis, SpiritumSanctum in privilegium adoptionis, se denique totumservat hereditatem adoptatis".

2. Ad aliud dicendum quod, quamvis abstractis personis intelligeretur impartitio gratiae, non tamen secundum appropriatam rationem ut gratiae adoptionis. Ad gratiam enim adoptionis concurrunt duo in filiis Adae, qui nascuntur filii irae sive filii diaboli: primum est redemptio a filiatione diaboli, secundum adoptatio in filiationem Dei. Primum per appropriationem fit a Patre per Filium, secundum ab utroque per Spiritum Sanctum. Unde Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Pater tradidit Filium, quo redimeret servos; misit Spiritum Sanctum, quo servos adoptaret in filios".

ARTICULUS III-IV.

Utrum Christus secundum quod homo sit filius Trinitatis et unde sit in nobis filiatio.

Consequenter quaeritur I. utrum Christus secundum quod homo sit filius Trinitatis.

Et haec quaestio supra determinata est, ubi quaeritur quare Christus non dicatur filius Spiritus Sancti.

II. Consequenter quaeritur unde sit in nobis filiatio.

a. Nam ad Rom. 8, 16 dicitur: "Ipse Spiritusreddit testimonium spiritui nostro, quod filii Dei sumus". Ergo per Spiritum sumus filii adoptionis. Item, supra, Augustinus: "Misit Spiritum Sanctum ut servos adoptaret in filios".

b. Item, Rom. 8, 15: "Non accepistis spiritum servitutis, sed spiritum adoptionis, in quo clamamus: Abba, Pater". Glossa: "Timor castus, qui bonus est, perficiens nos, generat filios". Ergo per timorem efficimur filii.

c. Item, Ioan. 1, 12: "Dedit eis potestatem filias Dei fieri, his qui credunt in nomine eius". Ergo per fidem efficimur filii.

d. Item, Ioan. 3, 6: "Quod natum est ex spiritu" ; et sequitur: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto". Ergo per sacramentum Baptismi efficimur filii, quia per illud regeneramur.

d. Item, I Ioan. 3, 1: "Videte qualem caritatem dedit nobis Deus, ut filii Dei nominemur etsimus". Ergo filii sumus per caritatem.

f. Item, Augustinus: "Ipsa humilitas facit nos nasci de Spiritu Sancto". Ergo sumus filii per humilitatem.

g. Item, Augustinus: "Compertum est nos esse filios per adoptionem per illum, qui est filius per naturam". Ergo filii sumus per Filium.

Quaeritur ergo istorum differentia.

Respondeo: Adoptio respicit causam increatam et causam creatam. Causa increata est Trinitas dupliciter: per gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Per gratiam vero hoc modo: Pater per Filium tollens filiationem diaboli in redemptione et per Spiritum Sanctum conferens filiationem Dei, et hoc modo "descendunt divina ad nos". Ad gloriam vero: Pater per Spiritum Sanctum reducit nos ad conformitatem Filii et Filius reducit nos ad imaginem Patri unde Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Spiritus Sanctus perducit Ecclesiam ad Christum, quam ipse sine macula et ruga "tradet regnumDeo et Patri"". Causa vero creata determinatur multipliciter, secundum differentem considerationem. Nam causa disponens est humilitas, causa efficiens est gratia sacramenti, causa perficiens respectu Patris timor filialis, respectu Filii fides, respectu Spiritus Sancti caritas.

ARTICULUS V.

Utrum ante incarnationem fuerit filiatio per adoptionem.

Consequenter quaeritur utrum ante incarnationem fuerit filiatio per adoptionem.

1. Et cum dicatur, Ioan. 1, 12, quod postquam "Verbum caro factum est, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt" etc., videtur quod ante incarnationem non fuerit filiatio per adoptionem.

2. Item, dicitur in III libro Sententiarum, dist. 8: "Nos dicimur filii adoptivi, quia cum nati fuerimus filii irae", Ephes. 2, 3, "per gratiamfacti sumus "filii Dei"". Cum ergo in statu innocentiae non essent filii irae, ergo nec poterant esse adoptivi filii; ergo Adam ante peccatum non fuit filius adoptionis.

Contra: a. Ante incarnationem et ante peccatum et post sancti erant filii, aliter non pertinerent ad hereditatem; unde Isai. 63, 16: "Vere tu pater noster eset Abraham nescivit nos". Aut ergo filii naturales aut adoptivi aut solum filii per creationem sicut cetera. Non primo modo nec tertio solum; relinquitur ergo quod filii adoptivi.

Respondeo: Adoptio respicit duplicem terminum, a quo et ad quem. Quantum ad terminum a quo, refert in statu ante peccatum et post peccatum; nam in statu post peccatum de filio irae fit filius, in statu vero ante peccatum non de filio irae, sed de non-filio per gratiam fit filius; unde post peccatum est contraria dispositio ad filiationem, in statu innocentiae negatio filiationis. Quantum vero ad terminum ad quem, refert ante incarnationem et post; nam ante incarnationem ex fide incarnationis erat filiatio in potentia, non in effectu, qui est cum consecutione hereditatis; post incarnationem vero et passionem erat filiatio in effectu cum consecutione hereditatis, remota obligatione per passionem. Item, referret adoptio ante peccatum, si non esset incarnatio, et post peccatum post incarnationem. Nam si non esset incarnatio, esset solum hereditas in terra fluente mel, scilicet in dulcedine divinitatis tantum; per incarnationem vero est hereditas aucta "in terra fluente lac et mel", id est delectationem deitatis et humanitatis assumptae in unitate personae Filii Dei; unde Rom. 8, 17: "Heredes quidem Dei, coheredes autem Christi".

PrevBack to TopNext