III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 1, M. 2, C. 3
III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 1, M. 2, C. 3
UTRUM RESURRECTIO CHRISTI SIT CAUSA RESURRECTIONIS CORPORUM.
Ad primum sic: a. Psalmus: "Dabit voci suaevocem virtutis", Glossa: "Suscitandigeneraliter omnes mortuos" etc.
b. Item, Ioan. 5, 25: "Venit hora, et nunc est", Glossa: "Per Verbum carnem tactum fiet corporum resurrectio in futuro".
Contra: 1. Sicut se habet passio secundum causalitatem ad redemptionem, sic resurrectio ad resurrectionem; si ergo passio non habet eftectum nisi in bonis, quia non iustificat nisi bonos, ergo nec resurrectio erit causa nisi resurrectionis bonorum.
2. Item, quidquid fecit, fecit "propter iustificotionem" et propter remissionem peccatorum; unde Rom. 4, 25: "Mortuus estpropter delicta" etc. Ergo resurrectio non habebit effectum nisi in bonis qui habent remissionem peccatorum. — Si dicatur quod generalior est causalitas resurrectionis quam passionis, quaeritur ergo quare causalitas resurrectionis sit generalior et attingat bonos et malos plus quam causalitas passionis.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod resurrectio Christi est causa resurrectionis bonorum et malorum, sed differenter, quia bonorum cum immutatione, malorum non cum immutatione. Ideo Hebr. 6, 1—2: "Fundamentum resurrectionis mortuorum", Glossa ; "Nisi aliquis credat quod resurrectio Christi efficit nostram, non habet super quod fundamentum aedificet".
[Ad obiecta]: 1. Ad primum obiectum dicendum quod uno modo, scilicet loquendo de resurrectione gloriosa, sic se habet resurrectio ad resurrectionem sicut passio ad redemptionem vel iustificationem. Si autem loquamur de resurrectione communiter, non sic se habet; et ratio huius est quia Christus resurgens gloriose causa est resurrectionis; non tamen producitur effectus nisi cum apparebit iudex vivorum et mortuorum, quia auctoritas iudicandi data est ei cum gloriosa resurrectione, secundum quod dicit Glossa, ibi: "Patavit in iudicio thronum suum": Quia iudicatus fuit, "datum est eiiudicium". Ideo etiam dicitur Philipp. 2, 9: Propter passionem "dedit illinomen quod est super omne nomen". Et hoc etiam dicitur Matth. ultimo, 18: "Data est mihi omnis potestas" etc. Et haec est super bonos et malos, et ita, cum venerit iudex, omnes oportet resurgere.
2. Ad aliud dicendum quod, licet Christus fecerit quod fecit "propter iustificationem nostram", non tamen ex hoc sequitur quod resurrectio sua non habebit effectum nisi in iustificatis. Licet enim quae fecit Christus ordinata fuerint ad hominis iustificationem, nihilominus, quia humiliavit se ad sustinendum dura et indecentia, data fuit illi sublimatio quantum ad potestatem exercendi iudicium quantum ad bonos et malos, ut patet ex praetactis. Unde causalitas resurrectionis fuit generalior causalitate passionis; unde, cum venerit ad iudicandum, omnes resurgent.
On this page