Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 1, M. 3, C. 3

III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 1, M. 3, C. 3

DE DETERMINATIONE DIEI ET HORAE RESURRECTIONIS.

Consequenter quaeritur de determinatione diei et horae.

I. Quaeritur ergo aut tribus diebus et noctibus fuerit mortuus et post resurrexerit.

Ad quod sic: a. Matth. 12, 40: "Sicut Ionas" etc.

Contra: 1. Rom. 6, 6: "Hoc scientes quia vetushomo noster crucifixus est, ut destruatur corpus peccati", Glossa: "Quievit in sepulcro una die et duabus noctibus, quia nostram duplam vetustatem sua simpla consumpsit".

[Solutio]: Ad quod respondendum quod fuit ibi tribus diebus et tribus noctibus, id est per tres dies naturales. Sexta feria cum nocte praecedente erat una dies, et ita per synecdochen fuit ibi illa die; item, iuit ibi per totum diem sabbati cum nocte praecedente, et ita per illum totum diem naturalem absque synecdoche; item, nox praecedens dominicam resurrectionis cum ipsa die est una dies naturalis, et per noctem illam fuit ibi, et ita per diem naturalem per synecdochen. Et ita per tres dies naturales fuit in sepulcro; tamen tantum, fuit ibi per unum diem artificialem et per duas noctes integras. Et sic intelligitur illud Rom. 6, 6.

II. Item, quaeritur de hora. Cum dicitur tertia die, numquid intelligitur quod de luce surrexit vel ante lucem?

Et videtur quod ante lucem a. per illud quod dicitur Iudic. 16, 3: "Dormivit Samson usque ad medium noctis" etc., Glossa: "Samson media nocte non solum exivit, sed et portas tulit, quia redemptor noster non solum de interno liber exivit, sed de interni claustro portas dextruxit". Et sic videtur quod ante lucem surrexit.

Sed contra: 1. Augustinus, super illud I Mach. 3, 38: "Elegit Lysias Ptolomaeum", Glossa: "Ab hora mortisChristi usque ad diluculum resurrectionis constant horae 40, si ipsa nona connumeretur". Cum ergo dixerit ibi quod in "diluculo", patet quod non ante lucem, immo in die.

Ad quod respondendum quod non sunt contraria haec, quia quod dicitur ante lucem surrexit respicit illud quod dicit Ioan. 20, 1: "Cum adhuc tenebrae essent". Et sic intelligitur illud ante lucem, id est, ante quam esset clara dies: in diluculo enim nondum est clara dies.

PrevBack to TopNext