III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 1, Praeambulum
III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 1, Praeambulum
Restat quaerere de demonstratione resurrectionis. Resurrectio autem demonstrata est bis: antequam fieret, in monte Petro, Iacobo et Ioanni, Matth. 17, 1—9, et postquam facta est, pluries discipulis, "per dies quadraginta apparens eis", Act. 1, 3. Quaestio ergo versatur circa primam demonstrationem sive ostensionem gloriae resurrectionis, de qua dicitur Matth. 17, 1-2: "Transfiguratus est et resplenduit facies eius sicut sol, et vestimenta eiusfacta sunt alba sicut nix" etc. Circa quam quaeruntur plura: Primo, utrum mutatio facta in corpore Domini debeat dici transfiguratio; an claritas, quae apparuit in corpore Domini in illa, fuit vera vel imaginaria; an claritas illa esset in corpore Christi ut in subiecto aut in aere circumfuso; an illa claritas fuit claritas quae dicitur gloriosa vel similis gloriosae; an claritas illa esset naturalis vel assumpta; et circa hoc duo quaeruntur: primum est an claritas illa inesset corpori Christi per naturalem potentiam; secundum, an esset naturalis ei, non solum in potentia, sed etiam secundum actum; an solum corpus Christi sit transfigurabile, et utrum debeat dici transfiguratio fuisse in Moyse et Elia; de comparatione et differentia apparitionis Dominicae antequam fieret et postquam facta est; de circumstantiis illius, an scilicet Moyses et Elias iuerunt ibi vere vel imaginarie; de visione Apostolorum, an visio illorum fuit oculo corporali.
On this page