III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 1, C. 1
III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 1, C. 1
UTRUM MUTATIO FACTA IN CORPORE CHRISTI DEBEAT DICI TRANSFIGURATIO.
Circa primum obicitur in hunc modum: 1. Nulla mutatio facta in corpore figurato, manente eadem figura quae prius erat in illo, post illam mutationem debet dici transfiguratio; sed mutatio facta in corpore Christi in illa apparitione, quando "resplenduit facies eiussicut sol", fuit facta in corpore figurato et remansit eadem figura in eo corpore quae prius erat; ergo illa mutatio non debet dici transfiguratio.
2. Secunda ratio. Apparitio est in corpore Christi ante resurrectionem et post resurrectionem. Tunc obicitur sic: Sicut se habet corpus mortale ad proprietatem mortalem, ita se habet corpus gloriosum ad proprietatem immortalem ; ergo permutatim, sicut corpus gloriosum se habet ad proprietatem corporis mortalis, ita se habet corpus mortale ad proprietatem corporis gloriosi. Si ergo post resurrectionem corpus Christi gloriosum fuit ostensum sub proprietate corporis mortalis, quia sub palpabilitate, ante resurrectionem vero corpus eius mortale fuit ostensum sub proprietate corporis gloriosi; sed prima ostensio, quae est corporis gloriosi, non dicitur transfiguratio; ergo similiter nec ista ostensio, quae est corporis mortalis sub proprietate corporis gloriosi, debet dici transfiguratio; vel quare dicatur transfiguratio, illa non? Et quod conveniat haec comparatio, patet ex Matth. 17, 1: "Transfiguratus est ante eos" etc., Glossa Bedae: Ostendit claritatem similem futurae immortalitati, sicut post in corpore immortali ostendit discipulis suis non mortalitatem, sed formam similem mortalitati. Non enim corpus mortale subditum est immortalitati nec immortale mortalitati.
Ad oppositum: n. I Cor. 4, 6: "Haec transfiguravi in me et in Apollo", Glossa: "in me et inApollo figuram proposui". Transfiguratio igitur nihil aliud est quam propositio figurae. Si ergo Christus proposuit illam claritatem in figuram gloriae resurrectionis, ergo fuit propositio figurae in illa mutatione; ergo recte dicitur transfiguratio. Et hoc patet Matth. 17, 1: "Transfiguratus est" etc., Glossa: "Gloriam futurae resurrectionis ostendit Christus". Ergo ostendit illam claritatem in propositione figurae, hoc est in signum futurae resurrectionis.
Solutio: Dicendum quod figura in Scriptura dicitur tripliciter. Uno enim modo dicitur figura distinctio secundum quantitatem, et haec dicitur proprie figura; de hac legitur Sap. 7, 1: "In ventre matris figuratus sum". Secundo modo dicitur figura idem quod forma, et hoc modo dicitur figura secundum qualitatem; et est in quarta specie qualitatis, quae est forma vel circa aliquid constans figura ; de hac habetur I Cor. 7, 31: "Praeterit figura huius mundi". Tertio modo dicitur figura idem quod signum rei; de hac habetur I Cor. 10, 11: "Haec autem in figura contingebant illis". Cum igitur transfiguratio sit mutatio figurae sive secundum figuram, potest transfiguratio esse mutatio figurae secundum quantitatem vel secundum qualitatem vel ostensio signi. Si ergo dicatur transfiguratio mutatio figurae secundum quantitatem, hoc modo non fuit transfiguratio in apparitione illa Christi ; sed dicendo transfigurationem secundo modo, hoc est secundum quod dicitur quaedam transformatio et mutatio in formam aliam, de qua etiam dicitur II Cor. 11, 14: "Satanas transfigurat se in augelum lucis", hoc modo fuit ibi transfiguratio. Loquendo etiam de transfiguratione dicta tertio modo, hoc modo etiam fuit ibi transfiguratio, sicut patet ex Glossa praedicta, I Cor. 3.
[Ad obiecta]: 1. Secundum hoc ergo dicendum quod, loquendo de transfiguratione primo modo, bene procedit ratio prima, sed non secundo vel tertio modo.
2. Ad aliud dicendum quod transfiguratio idem est quod transformatio et assimilatio ad aliquid; sed ubi est mutatio sive assimilatio ignobilioris ad nobilius, proprie dicitur assimilatio vel transformatio et non e converso: sicut domus in mente sive ars non dicitur similis domui in opere sive artificio, sed e converso domus in opere dicitur similis arti sive domui in mente. Sed corpus gloriosum nobilius est quam corpus mortale; ubi ergo fuit ostensio corporis gloriosi post resurrectionem sub proprietate corporis mortalis, non debuit dici transfiguratio vel assimilatio gloriosi ad non gloriosum, quia erat sub proprietate deterioris quam sui. Sed ubi fuit ostensio corporis mortalis ante resurrectionem sub proprietate corporis nobilioris, scilicet gloriosi, scilicet sub immortalitate, recte debet dici assimilatio ad gloriosum corpus.
On this page