Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 1, C. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 1, C. 2

UTRUM CLARITAS, QUAE APPARUIT IN CORPORE CHRISTI, FUIT VERA VEL IMAGINARIA.

Postea quaeritur utrum claritas, quae apparuit in corpore Christi, fuit vera vel imaginaria.

Ad quod sic: 1. Luc. 9, 27: "Non gustabunt mortem donec videant regnum Dei", Glossa Bedae: "Glorificationem corporis in transfiguratione, id estimaginariam repraesentationem futurae beatitudinis". Ex quo patet quod glorificatio illa sive claritas fuit imaginaria et non vera.

2. Item, consimilis mutatio fiebat in veste Christi et in facie eius; sed in veste eius non fuit facta mutatio coloris unius in alium colorem, quia ex non-alba non fuit facta alba; cum ergo se habeat color vestis ad splendorem illum sicut proprietas corporis ad eumdem, ergo facies Christi ex non-clara non fiebat clara; si ergo apparebat clara, hoc erat solum claritate imaginaria.

Contra: a. Matth. 15, 23: "Non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo", Glossa: "In ea claritate, in qua eritperacto iudicio", et loquitur de claritate quam visuri erant discipuli in transfiguratione. Si ergo illa, "in qua erit peracto iudicio", est vera, et haec similiter, cum sit eadem illi, est vera et non imaginaria.

b. Item, in nativitate ostendit Christus veram subtilitatem, aliter non exivisset clauso Virginis utero; similiter ambulando supra mare veram agilitatem, quia aliter non ambulasset; ergo similiter in transfiguratione ostendit veram claritatem.

Solutio: Concedendum est quod claritas illa fuit vera.

[Ad obiectu]: 1. Ad primum quod obicitur in contrarium, dicendum quod imaginarium dicitur dupliciter sicut imago. Uno enim modo dicitur imago similitudo, quae est expressa in re; alio modo dicitur imago similitudo in comprehensione, sicut nos dicimus quod imagines rerum corporalium sunt in anima. Imaginaria ergo repraesentatio potest dici ab imagine, secunctum quod habet esse per similitudinem expressam in re vel in comprehensione imaginaria. Ergo repraesentatio futurae beatitudinis dicitur illa demonstratio gloriae ab ipsa similitudine expressa in re, quia ipsa claritas expressa fuit similitudo claritatis futurae beatitudinis. Talis autem imaginaria repraesentatio vera est, sed non secunda: haec est realis, et de ista procedit ratio, non de prima.

2. Ad aliud dicendum, sicut habetur Luc., 29: "Facta est, dum araret, species vultur eius altera et vestitus eiusalbus refulgens". Ubi potest esse diasynthetica constructio, ut sit sensus: refulgens albus, et tunc erit dicendum quod ex splendore circumfuso videbatur albus; vel erit sensus secundum quod ordinantur verba albus refulgens, et tum: hoc est dicere quod vestitus albus refulgebat ex splendore vultus illius. Et hoc modo debet fieri constructio, et ita ex non-alba non fuit facta alba. — Ad aliud dicendum quod aliter fuit mutatio in veste et in facie, quia in facie erat immutatio ab interiori. Ipsa enim claritas, quae resplenduit in facie, procedebat a virtute interiori, scilicet a virtute divinitatis, secundum Augustinum. Sed quod fiebat in veste, procedebat ab exteriori, et solum ab exteriori erat mutatio in veste, scilicet a splendore faciei. Unde facies eius splendebat et ex hoc vestis, et vera fuit immutatio in facie, sed non in veste, sicut patet ex praedicta auctoritate Lucae. Nec debuit etiam ita esse sicut in corpore Christi, quia corpus Christi erat glorificabile et non vestis; et propter hoc debuit ostendi in similitudinem proprietatis corporis gloriosi, quae similitudo realis est et vera.

PrevBack to TopNext