Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 1, C. 3

III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 1, C. 3

UTRUM CLARITAS ILLA FUERIT IN CORPORE CHRISTI UT IN SUBIECTO VEL IN AËRE CIRCUMFUSO.

Deinde quaeritur de claritate illa quae apparuit in corpore Domini, in quo fuit ut in subiecto, utrum scilicet in corpore Christi vel in aëre circumfuso.

Ad quod sio: a. Matth. 17, 4: "Bonum est nos hic esse", Glossa: "Petrus videns clarificatam humanitatem, tanto afficitur gaudio ut nunquam velit ab eius intuitu secerni". Videbat igitur Petrus clarificatam humanitatem; sed non diceretur clarificata humanitas nisi illa claritas esset in humanitate; ergo illa claritas erat in corpore Domini ut in subiecto.

11. Item, Matth. 17, 1: "Transfiguratus est" etc., Glossa: "Gloriam futurae resurrectionis ostendit". Illa ergo claritas erat ad ostendendam gloriam futurae resurrectionis; sed, si illa claritas non esset in corpore Domini ut in subiecto, sed in aëre, iam per hoc non ostenderetur gloria futurae resurrectionis, quia claritas illa, quae erit in futura resurrectione, non erit in aere, sed in corpore Domini; ergo claritas illa quae apparuit in transfiguratione, cum esset in signum et ostensionem illius quae erit in gloriosa resurrectione, non erat in aere ut in subiecto, sed in corpore Domini.

c. Item, aliter est splendor in sole, aliter in colore, quia splendor solis ab interno est, unde emittit splendorem in alia corpora; in colore autem est splendor ab extrinseco, ut in veste. Si ergo "facies eius resplenduitsicut sol", relinquitur quo splendor ille et claritas illa erat in corpore Domini ut in subiecto.

Contra: 1. In corpore Christi sicut in aliis corporibus erat duplex natura, scilicet elementaris et natura quinti corporis, scilicet natura caelestis, quae est natura lucis; sed quod corpus nostrum habeat potentiam ad claritatem, hoc non est per naturam elementarem, quia secundum illam est corruptibile et subiectum contrarietati et opacum; ergo hoc est per naturam lucis, quae conciliat elementa in corpore nostro; sed sic se habet natura elementaris ad naturam lucis ut cum una apparet in corporibus, alia occultatur, sicut modo apparet in corporibus nostris natura elementaris, sed latet natura lucis; sed e contrario erit in ipsa gloria in corporibus glorificatis: quod natura lucis manifestabitur, et natura elementaris latebit. Si ergo una manifestata, alia latet, cum in transfiguratione Domini maneret natura elementaris in suo dominio in corpore ipsius nec mutaretur natura illa in ipso, quia secundum sensum adhuc erat passibilis et natus ad patiendum, ergo natura lucis et possibilitas ad eam latebat in suo corpore. Ergo, si a natura lucis est claritas in corporibus, constat quod claritas illa, in qua tunc apparuit, non erat per eductionem alicuius de potentia in actum in ipso, sed ab extrinseco erat; ergo iuit in aere ut in subiecto et non in corpore Dominico.

2. Item, impossibile est quod circa idem subiectum simul sint opacum et clarum. Si ergo naturam elementarem ut nunc concomitatur inseparabiliter opacitas secundum actum, nullo modo erat claritas secundum actum in corpore in quo secundum actum servatur natura elementaris; sed in transfiguratione servabatur adhuc secundum actum natura elementaris in corpore Dominico, quia secundum illam erat adhuc corruptibile et passibile; ergo opacitas erat secundum actum in ipso. Claritas ergo, quae apparuit in ipso, non erat ipsius nec in ipso ut in subiecto, sed in aëre circumfuso.

Solutio: Dicendum quod claritas illa fuit In corpore Christi tamquam in subiecto et non tantum in aëre circumfuso. Unde Luc. 9, 29: "Facta est, dum oraret, species eius altera" etc. Et loquitur de transfiguratione ipsa, id est alterata, ut dicit Glossa, quod non potest esse nisi fieret immutatio circa ipsam: hoc autem fuit per claritatem. Unde claritas fuit in corpore sicut in subiecto; et aliter et aliter erat claritas in veste et in corpore, quia in corpore erat ab interiori, sicut dictum est, et ita ut in subiecto, sed in veste b ab exteriori, scilicet a superfusa splendore faciei.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum autem in contrarium dicendum quod in corpore Domini est considerare multiplicem naturam, scilicet naturam corporis secundum quod corpus, et naturam corporis secundum quod animatum anima rationali, vel corporis naturam secundum quod unitum animae quae est plena omni gratia, et naturam corporis ipsius prout coniunctum est divinitati, quia illud est alicui natura quod concomitatur suam originem et nativitatem; haec autem unio concomitatur nativitatem corporis Domini, ideo est ei ipsa unio natura. Et per hunc modum et secundum has diversas considerationes corporis sunt habitus diversi consequentes corpus et proprietates diversae, sicut patet. Corpus meum, secundum quod corpus, est grave, descendens deorsum, non mobile ante vel retro vel sursum, nec mobile motu progressivo; prout autem est unitum animae rationali, sortitur has proprietates: quod est mobile in ante et retro, in sursum, et etiam in motu progressivo, quia anima comparatur ad ipsum sicut motor ad mobile. Sic corpus Domini secundum illas considerationes sortitur diversas proprietates: secundum enim quod consideratur ut corpus, est in ipso natura elementaris dominans et natura caelestis latens; et quantum ad hoc bene verum est quod sortitur opacitatem et corruptionem; sed ex unione ad divinitatem sortitur habitum, qui debet praecellere omni creaturae corporali, et ex natura istius unionis inest ei potentia ad agilitatem, ad subtilitatem et ad claritatem. Unde Hilarius, in libro De Trinitate: "Habet corpus Domini naturamut feratur in undis, sistat in liquidis et strictatranscurrat". Et sicut corpus relictum suae naturae est tendens deorsum et immobile motu progressivo, unitum vero animae movetur et habile est ad hoc quod moveatur progressive, sit corpus Domini, elevatum ad unionem cum divina natura, habet aliquid ultra naturam corporis et sortitur habilitatem et potestatem ad quaedam quae non conveniunt corpori alterius hominis, scilicet claritatem, subtilitatem et agilitatem, et est ei naturalis ex illa unione. Illud ergo quod obicitur tenet in natura corporis secundum quod corpus; sed hic est plus, scilicet ipsum corpus divinitati unitum, et ex hoc sortitur potestatem ad istam claritatem et ad aliam.

2. Ad aliud quod obicitur quod non sunt contraria simul, dicendum quod similiter posset obici de agilitate quam habuit ambulando supra mare, et de subtilitate quam habuit nascendo de Virgine, sicut hic opponitur de claritate, quia in ipso erat corpulentia, non ergo subtilitas etc. Propter hoc dicendum quod in exitu corporis Domini ex utero Virginis fuit secundum actum subtilitas, et corpulentia secundum habitum; similiter ambulando super aquas fuit actu agilitas in ipso, sed habitu gravitas; sic in transfiguratione iuit claritas actu, et hoc ex unione ad divinitatem, et opacitas in habitu. Hoc modo nihil prohibet contraria simul esse circa idem subiectum.

PrevBack to TopNext