III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 1, C. 4
III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 1, C. 4
AN ILLA CLARITAS FUERIT GLORIOSA VEL SIMILIS GLORIOSAE.
Ad quod sic: 1. Matth. 17, 1: "Transfiguratus est", Glossa Bedae: In corpore mortali ostendit, non immortalitatem, sed claritatem similem futurae immortalitati, sicut post in corpore immortali ostendit non mortalitatem, sed similitudinem sive formam similem mortalitati. Ex quo patet quod non fuit claritas gloriosa, quam ostendit, sed gloriosae similis.
2. Item, ibidem, Beda in Glossa: Corpus mortale non est subditum immortalitati nec immortale mortalitati. Si ergo corpus Domini in transfiguratione adhuc erat mortale, ergo claritas, quae tunc fuit in suo corpore, non fuit claritas immortalitatis; ergo non fuit claritas gloriosa, sed ei similis.
Contra: a. Marc. 9, 1: "Tranxfiguratus est", Glossa: "In ea claritate, in qua erit peracto iudicio". Ea est relativum identitatis substantiae; ergo supponit pro illa et eadem claritate secundum substantiam, in qua erit peracto iudicio; sed claritas, in qua erit peracto iudicio, est claritas gloriosa; ergo et illa claritas fuit gloriosa.
b. Item, ad Philipp. 3, 20-21: "Exspectamus Dominum Iesum Christumqui reformabit" etc., Glossa: "Assimilabimur claritati quam habuit in transfiguratione". Sed claritas nostra erit gloriosa; ergo et illa, quam habuit in transfiguratione, fuit gloriosa.
c. Item, Matth. 17, 1: "Duxit eos in montem", Glossa: "Gloriam maiestatis ostensurus". Si ostendit eis gloriam maiestatis, ergo claritatem gloriosam ostendit vel gloriosa fuit claritas in qua apparuit.
Solutio: Ad hanc quaestionem praenotandum quod hic sunt diversae opiniones. Una est quod illa claritas non iuit gloriosa, sed similis gloriosae; et hoc dicunt iuxta auctoritatem Bedae, quae est: "Incorpore mortali ostendit non immortalitatem" etc. Alii dicunt quod fuit gloriosa, sed fuit assumpta ad tempus, sicut alias proprietates assumpsit ante resurrectionem ad tempus, scilicet agilitatem ambulando supra mare, et subtilitatem nascendo de gloriosa Virgine, et impassibilitatem, sicut quando dedit corpus suum in Sacramento in Coena. Unde Hieronymus: "Corpus, quod habuit per naturam, dedit discipulis in Coena, non mortale, non corruptibile". Ita etiam in transfiguratione claritatem gloriosam assumpsit. Et hoc fecit ut discipulis suis ostenderet gloriam suae et nostrae resurrectionis.
Sed dicendum est sine praeiudicio, medio modo scilicet, quod multiplex est similitudo. Quaedam est similitudo aenigmatica in re, quae est omnino alterius generis, sicut nos dicimus quod fides hic in via similis est visioni in patria sive assimilatur cognitioni gloriosae. Est iterum similitudo realis, et haec est rerum eiusdem generis; sed haec potest esse dupliciter, quia aut secundum perfectionem aut secundum imperfectionem. Si secundum imperfectionem, hoc modo dicimus quod caritas in via assimilatur caritati in patria: non enim eodem modo assimilatur quo fides cognitioni in patria, quia fides assimilatur ei aenigmatice, quia fides evacuabitur, sed caritas viae [assimilatur] caritati patriae realiter, quia non evacuabitur caritas viae adveniente illa quae est in gloria, sed complebitur ab ea; est ergo ei similis in re, sed tamen secundum imperfectionem, quia differunt secundum perfectum et imperfectum. Est etiam similitudo realis secundum perfectionem, sicut nos dicimus quod illius est similis patri, et caritas Petri in patria caritati Pauli in patria. Si ergo loquamur de similitudine aenigmatica, quae est rerum omnino alterius generis, hoc modo claritas illa non fuit similis gloriosae; sed dicendo realem similitudinem, quae est rerum eiusdem generis, tamen secundum imperfectionem, hoc modo iuit illa claritas similis gloriosae: unde etiam potuit dici gloriosa secundum quid. Si autem loquamur de similitudine reali quae est secundum perfectionem rerum eiusdem generis, hoc modo non fuit ei similis, scilicet secundum completum. Et hoc patet, quia sicut in anima Christi, eo quod fuit unita deitati, fuit gloria secundum partem, licet non secundum totum, hoc est secundum vim superiorem er non secundum interiorem — immo secundum partem inferiorem inerat ei possibilitas et miseria et ea quae non intrant gloriam, sed secundum partem superiorem erat gloria, et illa gloria non fuit alterius generis quam gloria quam post habuit, scilicet post resurrectionem — sic in dispensatione qua ostendebatur in suo corpore gloria, cum ipsum esset unitum deitati, sicut anima, poterat esse gloria secundum partem, et secundum partem non. Et dico secundum partem, hoc est secundum quod unitum deitati; quia, sicut ex dispensatione fuit quod corpus illud esset corruptibile et obscurum — et, hoc propter liberationem nostram - sic ex dispensatione fuit quod ostenderetur in illa claritate ante resurrectionem, in qua debuit esse post — et hoc propter corroborationem fidei nostrae — quam habuit ex unione ad deitatem.
On this page