III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 1, C. 5
III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 1, C. 5
UTRUM HAEC CLARITAS FUIT NATURALIS ILLI VEL ASSUMPTA.
Ad quod sic: 1. Matth. 17, 1: "Transfiguratus est", Glossa: "Speciem illius, quam habebat per naturam ostendit, non amittenscarnem, quam assumpserat voluntate". Si ergo speciem, quam eis ostendit, habebat per naturam, ergo per naturam habebat claritatem, quam eis ostendit; ergo ei fuit illa claritas naturalis.
2. Item, ipse assumpsit corpus conveniens dispensationi; quidquid ergo fuit in eo aut fuit ex natura suae originis aut ex dispensatione. Sed ex natura suae originis fuit ei conveniens naturaliter claritas, quia fuit a principio caelesti, scilicet a Spiritu Sancto, de quo dicitur esse conceptus; a parte ergo suae originis sive principii suae originis est ei naturalis. Similiter ex dispensatione naturaliter convenit ei ; quia, sicut ex dispensatione debuit accipere possibilitatem et miseriam propter nostram redemptionem, ita ex dispensatione fuit. quod ante mortem debuit ostendere claritatem suae glorificationis propter fidei nostrae corroborationem. Sicut ergo in assumptione debuit assumere proprietatem convenientem morti, scilicet passibilitatem, ita in assumptione debuit assumere claritatem suae glorificationis, cum eam debuit ante mortem ostendere. Fuit ergo naturalis ei et a parte originis et suae dispensationis.
Contra: a. Damascenus: "Omnes passiones nostras naturales et indetractabilesassumpsit praeter peccatum". Et Boethius dicit, in libro De duabus naturis: ipse assumpsit passibilitates et alios defectus praeter peccatum, non secundum statum ante peccatum, sed secundum statum secundum. Si ergo assumpsit detectus nostros, cum opacitas sit per naturam in nobis, ergo in ipso fuit per naturam; ergo per naturam non fuit in ipso claritas.
II. Ulterius quaeritur utrum esset in eo naturaliter secundum actum, ita quod non solum in potentia naturali, ut diceretur esse in eo secundum actum, licet non semper appareret.
Ad quod sic suppositis praecedentibus: 1. Sicut se habet claritas spiritualis, quae est scientia, ad animam Christi, ita se habet claritas corporis ad corpus Christ. Si ergo ab initio suae conceptionis habuit scientiam omnium sicut post, et quod dicitur profecisse, hoc est tantum quantum ad manifestationem, et ita anima eius semper fuit clara, ergo similiter ab instanti conceptionis suae habuit claritatem corporis secundum actum, licet non semper appareret per dispensationem.
2. Item, semper fuit in anima Christi claritas quantum ad partem superiorem ex unione ad deitatem, sicut in interiori passibilitas ex unione ad corpus; ergo similiter corpus eius, cum esset unitum deitati sicut anima, semper habuit secundum actum naturaliter gloriam et claritatem in quadam sui parte.
Contra: a. Si diceretur hoc, sequeretur quod corpus eius non esset passum secundum omnem partem, quia in parte illa non esset passibilis in qua esset illa claritas; sed hoc non potest concedi, quia sua beata anima secundum partem illam, qua erat unita corpori, totaliter patiebatur licet non secundum illam qua unita erat divinitati; ergo corpus eius secundum totum patiebatur.
Solutio: I. Dicendum quod naturale dicitur quatuor modis secundum quadruplicem causam. Uno modo dicitur naturale per comparationem ad illud a quo res nata est, quod est causa efficiens; alio modo secundum comparationem ad causam secundum quam nata est, quae est perfectio et complementum eius; tertio modo in comparatione ad causam de qua nata est, quae quidem est materia; quarto modo in comparatione ad causam ad quam nata est, quae dicitur finis. Si ergo consideretur natura in corpore Christi a parte suae originis sive in comparatione ad illud a quo nata est, sic passio non est ei naturalis nec invenitur in ea passibilitas vel mortalitas. Unde Hilarius, in X De Trinitate: "Quid per naturam humani corporiscarnem de Spiritu Sancto conceptam iudicamus? Caro illa de caelis est". Si autem consideretur secundum causam secundum quam est caro, id est secundum suum complementum, scilicet ex unione ad divinitatem, hoc modo adhuc dico quod non est in corpore Christi per naturam passibilitas nec ea quae opponuntur gloriae; et hoc per naturam illius complementi; sed ex hoc est corpus eius potestativum super omnes passiones, scilicet a plenitudine virtutis divinae; secundum ergo naturam originis et complementi non erat passibilitas in suo corpore. Accipiendo autem secundum comparationem ad illud de quo nata est caro Christi, secundum hoc est ei naturalis passibilitas et proprietates consequentes, quia de carne Virginis assumpta est: assumpsit enim de natura nostra naturam corpulentam, ex elementis compositam et contrarietati subiectam. Accipiendo autem secundum finem ad quem nata est, quia nata est ad redemptionem nostram, ut per passionem nos redimeret, sic adhuc est ei naturalis passio et mortalitas.
Cum ergo quaeritur utrum claritas fuit ei in potentia naturali, dico quod sic, primo et secundo modo accipiendo naturam et potentiam naturalem, sed non aliis duobus modis, immo passibilitas fuit ei in potentia naturali. Et hoc est quod dicit Hilarius, X De Trinitate: "Habuit corpus Dominus, sed suae originis proprium, non ex vitiishumanae conceptionis existens, sed in forma corporis nostri virtutis suae potestate subsistens".
II Ad secundum quod quaeritur utrum habuit illam claritatem semper in actu per naturam, licet non appareret, dicendum quod non.
1-2. Et quod obicitur quod sicut se habet claritas animae ad animam, ita claritas corporis ad corpus, dicendum quod potest fieri illa comparatio quantum ad unionem cum divinitate vel quantum ad dispensationem nostrae redemptionis. Quantum ergo ad naturam et potestatem unionis, fuit in anima Christi scientiae claritas et similiter ex dispensatione; sed quantum ad naturam unionis solum et potestatem unionis potuit esse semper claritas secundum actum in corpore Christi, sed non ex dispensatione illius ad nostram redemptionem. Repugnaret enim dispensationi isti, quia corpus Christi non esset passibile iam secundum totum: quod non debet concedi, quia, cum ex dispensatione fuerit quod eius anima debebat pati secundum omnem vim quam habebat per comparationem ad corpus, constat quod ex dispensatione fuit quod corpus eius secundum totum pateretur. Et sic quantum ad hoc non fuit semper secundum actum claritas in ea, sed in potentia, licet quantum ad potestatem unionis cum divinitate potuerit ita esse, et sic quantum ad hoc tenet illa comparatio.
On this page