III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 2, M. 2, C. 3
III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 2, M. 2, C. 3
DE ARGUMENTO APPARITIONIS QUANTUM AD GUSTUM CHRISTI.
1. Quia super illud Luc. ultimo, 43: "Cum manducasset", dicit Glossa Gregorii: "Ad insinuandam veritatem resurrectionis non solum tangi, sed etiam convesci voluit". Sed corpus glorificatum nullo cibo indiget: manducatio enim est propter cibi indigentiam; magis ergo apparuit ex illo eius resurrectio non esse gloriosa.
[Solutio]: Ad quod dicimus quod est manducatio ex indigentia deperditionis, et haec non est in corporibus glorificatis, et de hac procedit obiectio prius facta. Est etiam manducatio potestatis, non indigentiae, et quia maioris potentiae sunt corpora glorificata quam non glorificata, ideo non amiserunt potestatem illam; et hac manducatione manducavit Christus post resurrectionem, et hoc est quod dicit Glossa ibidem consequenter: "Non quod velipse vel nos post resurrectionem cibo debeamus indigere, sed ut corpus non spiritum esse manifestaret, manducavitpotestate, non necessitate. Aliter enim absorbet aquam terra sitiens, aliter radius solis calens: illa indigentia, iste potestate". Voluit ergo convesci ad insinuandam veritatem resurrectionis, quod scilicet corpus suum erat corpus verum et non phantasticum: phantasmata enim etsi soleant aliquando corporaliter oculis apparere, non tamen solent comedere corpora phantastica, ipse autem comedit.
II. Quaeritur postea quid fiebat de cibo, quem assumpsit Christus postquam habuit corpus glorificatum.
1. Aut enim convertebatur in eius naturam aut desinebat simpliciter esse. Quod autem converteretur in eius naturam, videtur velle Augustinus, in libro Sex Quaestionum: "Futurae resurrectionis corpus imperfectae beatitudinis esset si cibos capere non potuisset". Ex quo videtur quod cibos possit capere vere corpus glorificatum; si ergo vera ciborum captio est in conversione in naturam propriam, videtur quod ibi fuit conversio in naturam illam.
2. Item, Augustinus, in eodem, dicit quod sicut angeli leguntur frequenter manducasse, ita verum fuit; ergo, si angeli multominus habebant naturam corporis quam Christus, manducavit ergo et Christus vere.
3. Item, Augustinus loquens de istis manducationibus, dicit: Non ut statim in stomachum et intestina transeant, sed cum viderentur digessisse, in spiritualem naturam convertantur.
Contra: a. Cum ibi nulla sit deperditio, si adderetur et converteretur, ergo esset augmentum ; si erga non est possibilis additio ad perfectum, adhuc corpus glorificatum non esset perfectum, cum et esset possibilis additio fieri.
b. Praeterea, si idem in substantia est quod nutrit et quod auget, et nutrimentum est prius augmento, ubi non est possibile nutrimentum, neque augmentum; si ergo ibi non fuit possibile nutrimentum, ergo neque augmentum.
Solutio: 1-2. Dicimus quod in comestione Christi et etiam angelorum, sicut dicit Augustinus, fuit veritas; sed haec veritas comestionis consistit solum in masticatione cibi et traiectione eius in partem interiorem, et non in conversione in corpus ubi apponebatur. Tamen verior est manducatio Christi quam angeli, quia Christus homo habet vim determinatam ad manducationem per naturam suae animae, angelus vero non. Unde nullo modo, sicut dicit Augustinus, licet manducaret Christus, converteretur cibus in corpus eius.
3. Ad illam auctoritatem Augustini, quae dicit quod in spiritualem naturam convertatur, dicendum quod non est intelligendum in spiritualem naturam quae sit corporis glorificati, sed intelligitur in spiritualem naturam respectu materialitatis, quam habebat prius cibus assumptus. Unde quemadmodum radius solis agens in aquam, quae grossae naturae est, convertit illam non in naturam sui, sed in vaporem, cuius scilicet est natura subtilis respectu naturae aquae, ita potest intelligi ex parte ista.
On this page