Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 7, Q. 1, Praeambulum

III, P. 1, Inq. 1, T. 7, Q. 1, Praeambulum

Post inquisitionem de Dominica resurrectione, quaerendum est de ascensione Domini, secundum quod in Symbolo continetur: "Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Patris". Quaerendum igitur primo de ascensione eius ad caelos; deinde, de sessione ad dexteram Patris. De ascensione autem quaeruntur haec Primo, an sit; secundo, quid sit; tertio, quo modo sit ; quarto, secundum quid sit; quinto, quando sit; sexto, ad quid sit; septimo, propter quid sit, ut propter quem finem vel effectum.

PrevBack to TopNext