III, P. 1, Inq. 1, T. 7, Q. 1, C. 1
III, P. 1, Inq. 1, T. 7, Q. 1, C. 1
AN SIT ASCENSIO.
1. Omnis motus est actus imperfectus sive propter indigentiam; sed corporis glorificati nullus est actus imperfectus nec ulla indigentia; ergo nec motus; ergo, cum ascensio sit motus, corporis glorificati non est ascensio; ergo nec corporis Domini post glorificationem potest esse ascensio. — Minor patet, scilicet quod corporis glorificati nulla sit! indigentia, quia hoc non convenit beatitudini. Nam anima non diceretur beata vel glorificata, si aliquo indigeret extra vel intra; ergo nec similiter corpus, cum similis sit ratio beatitudinis corporis et animae; si ergo corpus Christi glorificatum indigeret aliquo sicut loco, non esset summe beatum; non igitur convenit ei moveri ad locum; ergo nec ascensio.
2. Item, Augustinus, loquens de statu beatitudinis animarum in corporibus glorificatis, dicit: "Ibi erit quidquid voles; non erit quidquid noles". Ergo anima glorificata in suo corpore glorificato habebit quidquid volet; ergo omne suum volitum erit ei praesens; ergo non quaeret aliquid extra se; sed, cum voluntas movet, quaerit aliquid extra se; ergo non movebitur corpus anima post glorificationem ipsius.
3. Item, Augustinus: Anima stabilita in Deo stabiliet consequenter corpus suum. Si ergo anima totaliter in Deo stabilietur, ergo corpus glorificatum totaliter stabilietur in ipsa anima; ergo nullo modo erit motus ipsius, cum totaliter stabilitum sit.
4. Item, corpora glorificata nec moventur per naturam nec per voluntatem; ergo non moventur. — Quod non per naturam, patet: motus enim caeli causa est omnium motuum naluralium ; sed, cessante causa, cessat effectus; si ergo .post glorificationem corporum cessabit motus caeli, ergo et motus corporum naturalis cessabit. — Similiter nec per voluntatem, quia voluntas movet propter aliquid ; cum ergo illud esset aliud a Deo, sequitur quod diverteretur intentio voluntatis in aliud quam Deum: quod est contra animae beatitudinem. Ergo non movebitur per naturam nec per voluntatem; nec per violentiam, constat; ergo etc.
5. Item, omne moveri est imperfectionis, quia nullum mobile, in quantum movetur, habet conformitatem cum primo perfecto, scilicet cum Deo, cui nullo modo convenit moveri; omnis ergo motus, in quantum huiusmodi, deficit a beatitudine; si ergo "beatitudo est status omnium bonorum congregatione perfectus", non potest simul stare motus et beatitudo; si ergo corpus Christi fuit beatum post glorificationem, constat quod nullo modo potuit moveri.
6. Item, corporibus nostris glorificatis, corpora caelestia immutabuntur in melius et erunt in quiete, sicut dicit Glossa ad Rom. 8,22: "Omnis creatura ingemiscit" etc.: "Quiescent, nobis assumptis". Ergo melius est eis esse in quiete et perfectius quam esse in motu; si ergo corpora glorificata habebunt quidquid erit perfectionis et bonitatis in ipsis, constat quod omnino habebunt quietem et nullo modo motum; sed similis fuit ratio de corpore Christi post glorificationem sicut de aliis; ergo etc.
Ad oppositum: a. Cum natura corporis determinata sit ad unum locum tantum, si corpus glorificatum immobilitaretur in illo loco, omnino iam non posset anima illud transferre ab illo loco; deficeret igitur a virtute supra corpus suum; ergo et a beatitudine; poterit igitur corpus movere.
b. Item, cum locus maxime conveniens corpori glorificato, in quo praedominatur natura caelestis, scilicet lucis, sit caelum, omne autem corpus est mobile ad locum sibi conveniens, et anima beata suo corpori eliget locum magis conveniens; si ergo corpus Christi sit in terris, per naturam mobilis et motoris movebitur ad caelum, ergo ascendet ad caelos.
c Item, ad hoc sunt auctoritates. Ad Rom. 10, 6: "Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum" ? Glossa: "Ne cogites in corde tuo, nemo ascendet in caelum, quia qui hoc cogitat, negat Christum ascendisse". Christus ergo ascendit; ergo ascensio est. — Item, Psalmus: "Ponisnubem ascensum tuum" ; et loquitur de Christo; ergo Christus ascendit. — Item, Act. 1, 9: "Videntibus illis elevatus est". Ergo etc.
Solutio: Corpus omne praeter primum, scilicet caelum, locale est et per naturam corporis determinatum et coarctatum ad unum locum solum. Haec autem determinatio ad unum locum solum non est perfectionis in eo, sed imperfectionis, quia dicit conclusionem substantiae et virtutis et operationis. Unde causa prima, quae perfectissima est, ad nullum locum determinatur; similiter substantiae spirituales, quae perfectiores sunt corporalibus, minus determinantur ad locum quam corporales; ex quo patet quod immorari in uno loco solo, est imperfectionis ipsi corpori. Si ergo detur ei virtus, qua possit moveri de loco ad locum, istud erit perfectionis in ipso; hoc autem est in illis quae moventur a principio quod est intra se. Indicium ergo virtutis est moveri a principio intra se; unde in animatis, quia ipsa habent causam motus in seipsis, est moveri perfectionis respectu inanimatorum, et haec est distinctio motus per comparationem ad movens.
Similiter per comparationem ad finem distinguendum est quod est motus propter supplementum indigentiae et est motus propter explicationem virtutis. Motus primus ponit imperfectionem in mobili, sed secundus ponit perfectionem, quia, si defectus virtutis est immobilitari in loco, virtutis pertectae erit moveri de loco ad locum. Ascensio ergo Christi non fuit motus habens principium extra se nec fuit ad supplementum indigentiae, sed habuit principium in se, scilicet suam beatam animam et naturam sui corporis glorificatam obedientem animae et utramque obedientem deitati. Et non fuit motusd in ipso propter supplementum indigentiae, sed propier declarationem virtutis. Hoc autem modo est motus in corporibus glorificatis; rationes autem primae procedunt de motui alio modo.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo patet solutio. Tamen dicendum est quod est beatitudo substantialis et accidentalis. Substantialis beatitudo, postquam est, non recipit magis nec minus, accidentalis autem aliquo modo recipit. Verbi gratia, substantia beatitudinis animae est in gloria ex cognitione et amore et fruitione Dei perpetua, quae, postquam est, non augetur nec minuitur; accidens autem beatitudinis determinatur respectu exterioris, sicut gaudium illud, quod habet de societate sua in qua est, et istud augetur ei minuitur. Sic dico de beatitudine substantiali corporis, quae est cum habet corpus omne quod necessarium est suae perfectioni; accidentalis autem est quidquid est convenientiae suae potentiae, ut [habere] locum convenientissimum. Unde Augustinus distinguit quod est absoluta perfectio et comparata; primam habuit sine ascensione, secundam, scilicet comparatam, habuit in ascensione, scilicet quia per ascensionem fuit in suo convenientissimo ubi.
2. Ad aliud dicendum quod anima glorificata habebit quidquid volet etc., ergo non poterit movere: si enim iste motus esset propter supplementum indigentiae, bene sequeretur, sed de alio non sequitur.
3. Ad aliud dicendum quod corpus glorificatum, quantumcumque moveatur, semper stabilietur in sua beatitudine tota; substantiali, quam habet ab anima, et ita semper stabilietur in sua perfectione; non tamen sequitur quod totaliter stabiliatur in loco secundum immobilitationem ita quod non habeat virtutem movendi se de uno loco ad alium locum.
4. Ad aliud dicendum quod non moventur corpora per diversionem intentionis voluntatis a Deo, divertendo se per intentionem et voluntatem a Deo, sed per intentionem in Deum, sicut videtur sentire Augustinus secundum Philosophos de angelis. Cum enim angeli movent caelos, non propter hoc divertitur intentio eorum a Deo, sed magis in faciendo hoc, fertur in Deum, quia movent caelos ut suo Creatori assimilantur secundum operationem. Ita dicendum est quod anima movendo corpus glorificatum, si moveret, non divertet intentionem suam a Deo, sed magis fertur in Deum, ut per hoc assimiletur Deo.
5. Ad aliud dicendum, quod obicitur quod moveri est imperfectionis, quod aliter est in re, quae nullo modo determinatur ad locum et quae determinatur, quia in prima nullo modo convenit moveri localiter, sed quando est determinatio in loco, aut ponitur ibi quies aut motus; quies ibi est imperfectionis, sed motus ibi est perfectionis et hoc ratione determinationis in loco. Licet ergo moveri non sit simpliciter perfectionis, tamen moveri respectu determinationis in loco, perfectionis est, quia, quando res movetur de loco ad locum, minus est determinata ad locum et maior est tunc conformitas eius cum Deo, qui non determinatur in loco. Cum igitur corpus glorificatum, quantumcumque beatificatum sit, tamen determinetur in loco, patet quod cum beatitudine eius potest stare motus sine imperfectione.
On this page