III, P. 1, Inq. 1, T. 7, Q. 1, C. 2
III, P. 1, Inq. 1, T. 7, Q. 1, C. 2
QUID SIT ASCENSIO.
Consequenter quaeritur quid sit ascensio. Et, cum sit motus, quaeritur utrum sit motus naturalis vel violentus.
Ad quod sic: 1. Omne vectum de loco ad locum est violenter motum; sed corpus Christi in ascensione ad caelos fuit vectum de loco ad locum; ergo fuit violenter motum. — Maior patet, quia quatuor sunt species motus violenti, scilicet tractus, pulsus, vectio, vertigo. — Minor patet: Leo Papa, in Sermone de Ascensione, exponit illud verbum: "Videntibus illis, elevatus est", dicens: "Cum audis elevatum, agnosce militiaecaelestis obsequium; in eo quielevat, divinam potentiam; in eo qui elevatur, humanam agnosco naturam". Ergo fuit elevatus, et ita vectus.
2. Item, in Psalmo: "Angelis suis Deus mandavit de te", Glossa: "Manibus angelorum sublatus est Christus in caelum". Ergo latus per alium.
3. Item, motus naturalis cuiuslibet corporis est ad ubi conveniens suae naturae; sed corpus humanum, sive sit glorificatum sive non, habet ubi conveniens suae naturae citra caelum, scilicet in parte mundi elementari et non in caelo; ergo nullo modo naturaliter movetur ad caelum, sed ad partem elementarem citra caelum. — Minor patet: Corpus enim humanum, sive sit glorificatum sive non, elementatum est sive elementare; caelum autem empyreum non est elementare; ergo non habet convenientem naturam cum caelo empyreo; ergo caelum empyreum non potest esse locus eius naturalis, cum sit proportio loci ad locatum. Si ergo ad ipsum moveatur corpus humanum, sive glorificatum sive non, movetur violenter; ergo ascensio Dominici corporis, in qua fuit huiusmodi motus, fuit violenta.
4. Item, locus debetur rei a parte materiae; unde determinatur locus rei secundum determinationem suae quantitatis; quantitas autem est a parte materiae; sed materia corporis humani non est caelum empyreum, sed elementatum ; ergo per naturam erit in loco, quod est elementatum vel complexionatum ex elementis, et non in caelo empyreo; ergo contra naturam et violenter movetur ad empyreum caelum.
5. Item, Gregorius dicit super illud verbum: "Homo quidam peregre proficiscens" etc.: "Carnis locus proprie terra est, quae quasi ad peregrinandum ducitur, dum per Redemptorem in caelo collocatur". Peregrinus ergo locus humanae naturae est caelum empyreum, proprius autem terra; ergo per violentiam movebatur corpus Christi in ascensione ad caelum.
Ad oppositum: a. Isai. 63, 1: "Quis est iste, qui venit de Edom" etc., "gradiens in multitudine virtutis suae" ? Hoc dixerunt angeli de Christo, quando ascendit caelos ; ex quo patet quod movebatur virtute propria; ergo non ferebatur.
Solutio: 1. Dicendum quod Ferri dicitur dupliciter: uno modo necessitate sustentationis, scilicet cum virtus corporis non est suficiens ad sustinendum motum; alio modo dicitur aliquid ferri obsequio venerationis, sicut rex fertur a suis militibus et Papa ab episcopis suis. Cum ergo dicitur corpus Christi fuisse latum per angelos in ascensione, hoc fuit solum obsequio venerationis et non necessitate sustentationis. Et hoc est quod dicit Leo Papa: "Cum audis elevatum, agnoscemilitiae caelestis obsequium". Et similiter super illud Psalmi: "In munibus portabunt te", Glossa: " "Portabunt te", id estangeli, quiaobsequebantur Regi". Et sic ad demonstrationem honoris regalis fuit istud. Et hoc sensu intelligitur illud Psalmi: "Currus Dei decem millibus, multiplex millia laetantium", etc.
3. Ad aliud dicendum quod duplex est status corporis, et secundum hoc duplex vita, scilicet animalis et spiritualis, sicut distinguit Apostolus, I Cor. 15, 46, ubi dicit: "Prius est quod animale est, deinde quod spirituale". Secundum quod est vita animalis, est natura corporis animalis et est ubi conveniens vitae animali; secundum autem quod est vita spiritualis, est natura spiritualis et est locus vel ubi conveniens vitae spirituali. Ubi autem vel locus conveniens vitae animali est elementatum vel corpus ex elementis complexionatum; ubi autem conveniens vitae spirituali est caelum empyreum. Nec habet corpus secundum vita illam tantam convenientiam cum ullo corpore, quantum habet cum caelo empyreo: corpus enim glorificatum coaptabitur ut sit conveniens per omnia animae Deum contemplanti; sed esse in caelo empyreo plus est conveniens divinae contemplationi quam esse alibi, et propter hoc convenientior locus caelum empyreum secundum vitam spiritualem est quam elementatum. Quia ergo "resurget" tunc "corpus spirituale", scilicet quando glorificabitur, id est abstracta corpulentia et mole, quae impedit motum animae et obumbrat eius contemplationem, propter hoc caelum empyreum est ubi convenientissimum corpori glorificate et non corpus elementare. Ratio autem procedit secundum primam viam.
4. Ad aliud dicendum quod materia corporis humani non solum est elementum, immo etiam quinta essentia, ut nobis, sine praeiudicio melioris sententiae, videtur, scilicet natura lucis caeli empyrei. Quod patet: corpus enim animatum compositum est ex contrariis; sed impossibile est quod contraria conveniant et faciant harmoniam nisi per naturam conciliantem ; haec autem non potest esse natura elementaris, quia habet contrarietatem; ergo haec debet esse natura illa quae conciliat naturas elementares contrarias et quae habet proportionem ad omnes: haec autem est natura lucis. Ad hoc ergo quod corpora sint debito modo et in debita harmonia composita ad susceptionem animae, necesse est naturam lucis in ipsis corporibus esse; sed corpora ita se habent ad suas perfectiones, quod respectu nobilioris perfectionis nobilior est dispositio. Si ergo ad susceptionem animae vegetabilis est dispositio ex parte corporis, concilians partes contrarias corporis, ipsa lux visibilis quae est lux firmamenti, cum anima sensibilis sit nobilior perfectio, necesse est quod lux nobilior disponat et conciliet corpus ad susceptionem ipsius; haec autem est lux cristallina, quae est lux caeli cristallini. Et cum ulterius nobilior sit perfectio inter istas anima rationalis, necesse est quod lux nobilior disponat ad illam; haec autem est lux caeli empyrei; necesse est ergo quod lux caeli empyrei per influentiam infusa subintret corpus humanum ad susceptionem animae rationalis. Et istud apparet, quia homo aliter non posset appellari minor mundus, nisi aliquid de caelo empyreo influeret in corpus humanum: haec autem est influentia lucis suae. Sed in vita spirituali, quando erit corpus glorificatum, tunc natura lucis dominabitur in corpore et manifestabitur, natura autem elementaris latebit et occultabitur; sed modo fit e contrario, et ideo conveniet locus corpori glorificato secundum naturam lucis et non secundum naturam elementarem; hic autem locus erit caelum empyreum, quia natura lucis est caeli empyrei, et ita naturalis locus erit corpori glorificato.
On this page