III, P. 1, Inq. 1, T. 7, Q. 1, C. 3
III, P. 1, Inq. 1, T. 7, Q. 1, C. 3
QUO MODO SIT ASCENSIO.
Postea quaeritur quo modo sit ascensio. Quaeritur enim utrum ascensio sit motus descriptus secundum spatium et utrum ascensio sit motus successivus in tempore.
Ad quod sic: a. Augustinus, loquens de corporibus glorificatis, dicit: "Ubicumque voluerit spiritus, illuc erit corpus". Ergo motus corporis glorificati est secundum motum voluntatis moventis; sed motus voluntatis moventis est ab uno in aliud in puncto et non describendo spatium; ergo et motus corporis glorificati. Si ergo similis fuit ratio corporis Domini post resurrectionem, scilicet in ascensione, constat quod ascensio non fuit motus descriptus per spatium nec successivus in tempore.
b. Item, secundum Philosophum, tria sunt quae faciunt ad agilitatem motus, scilicet virtus moventis, figura ipsius mobilis et spatium per quod est motus. Quanto enim spatium minus resistit corpori mobili, tanto citius movetur, sicut patet quod lapis citius movetur in aëre quam in aqua propter minorem resistentiam; similiter ad hoc facit figura, quia disponit ad motum: unde figuram circularem sequitur motus circularis et rectam rectus; similiter et virtus moventis, quia tanta virtus movet in tanto tempore et dupla virtus in minori tempore in duplo, et quanto maior est virtus, tanto movet in minori tempore; ergo infinita virtus movet in nullo tempore. Si ergo in corpore Christi post resurrectionem erat virtus infinita ad movendum, movebat corpus eius in non tempore; ergo motus eius in ascensione non fuit successivus in tempore nec spatio descriptus.
c. Item, posito vacuo, corpus motum per vacuum non describit spatium nec movetur successive sive in tempore, sed in instanti, quia una ratio quare non movetur corpus in instanti, est propter resistentiam partium spatii; sed corpus glorificatum se habet ad corpus non glorificatum, per quod movetur, sicut corpus motum per vacuum; ergo non movetur in tempore nec describendo spatium. — Minor patet, quia in nullo partes corporis non glorificati possunt retardare motum corporis glorificati nec prohibere sicut nec vacuum motum corporis, quod fieret, per ipsum, et hoc est propter subtilitatem corporis glorificati, per quam etiam movetur per ipsum et per partes eius; ergo etc.
d. Item, Augustinus, in Quaestione de resurrectione, dicit quod tales sunt motus corporum glorificatorum sicut motus radii solis. Unde ipse dicit quod corpus glorificatum "utraque intervalla pari celeritate contingitut radius solis, qui non citius pervenit ad propinquiora spatia opposita quam adremotiora". Si ergo non citius, ergo non describitur mutatio eius per spatium; ergo nec motus corporis Domini in ascensione.
e. Respondetur ad illud quod motus corporis glorificati est descriptus spatio et in successione, sed hoc non est ex parte resistentiae spatii, sed ex parte dimensionis corporis glorificati moti, quam habet, licet sit glorificatum; non potest autem intelligi dimensio sine parte post partem, et ita intelligitur divisio partium, et ideo non potest esse simul eius motus. — Sed contra istud obicitur sic et quaeritur: posito corpore glorificato in tanto spatio, potestne esse in minori spatio quam sit modo quantum ad locum? Patet quod sic, quoniam maioris potestatis est posse esse in maiori et minori loco quam determinari ad alterum tantum; si ergo quidquid est potestatis corporalis convenit corpori glorificato, ergo in eius potestate est esse in maiori vel minori loco; non igitur secundum suam dimensionem est descriptio motus ipsius in spatio; ergo eius dimensio non impedit quin eius motus sit totus simul; ergo etc.
f. Item, corpus glorificatum motum non potest prohiberi per partes spatii, nec etiam una pars corporis glorificati potest prohibere aliam eius partem, cum plus conveniant invicem eius partes quam cum partibus loci, et e converso quam partes loci cum ipsis. Cum ergo nec secundum dimensionem nec secundum spatium nec per partes prohibeatur quin totum simul moveatur, patet quod nihil prohibet motum eius quin possit esse totum simul et in instanti et quin ipsum corpus totum simul possit ferri ad locum.
Ad oppositum: 1. Omne corpus divisibile est et habens partem post partem ; si ergo movetur, parti succedit pars; ergo successive; sed corpus glorificatum retinet naturam et rationem corporis; ergo etc.; ergo ascensio Domini fuit successiva et commensurata spatio.
2. Item, si ascensio Domini non describeret spatium, ergo motus esset subito ad caelum; ergo non posset percipi nec describi per visum in motu suo; si ergo "videntibus" Apostolis "elevatus est", Act. 1, 9, constat quod motus eius describebat spatium et erat in successione.
Solutio: Notandum quod circa quaestionem istam diversae sunt positiones. Quidam enim ponunt absolute quod corpus glorificatum motum non describitur per spatium, sicut nec voluntas in suo motu describit spatium; et dicunt [quod] quando ipsa movetur a volito in volitum, ipsa non movetur per spatium ; ita etiam dicunt quod non movetur corpus glorificatum per spatium. — Sed ipsi deficiunt, quia, cum voluntas sive anima movetur a volito in volitum, ipsa non movetur extra se ipsam; sed, cum movetur corpus de loco ad locum, movetur extra se ipsum, unde non est simile. Item, patet quod non bene dicunt, quoniam natura corporalis nunquam potest pertingere ad subtilitatem naturae spiritualis; ergo nec operatio naturae corporalis ad subtilitatem operationis naturae spiritualis; unde, licet corpus glorificatum simplex sit in genere corporeitatis, nunquam tamen pervenit ad simplicitatem animae; ergo nunquam simplicitas motus corporis potest esse tanta quanta est simplicitas motus animae. Ipsi tamen dicunt hoc propter praedictas auctoritates.
Alii dicunt quod corpus glorificatum in suo motu describit spatium et movetur in tempore, sed illud tempus est imperceptibile et illa descriptio est imperceptibilis propter subtilitatem corporum; unde sicut radius, si esset corpus, moveretur imperceptibiliter in maiori vel minori spatio, ita dicunt de corporibus glorificatis. Tamen successive moventur, ut dicunt, quia in ipsis est pars post partem et movetur una post aliam, sicut dictum est.
Alii dicunt medio modo quod sicut se habet res ad circumscriptionem in loco, ita se habet ad moveri in loco. Est ergo res, quae nullo modo circumscribitur in loco, nec replet locum nec commetitur se loco, sicut ipse Deus, qui ubique est incircumscriptus, nec tamen sicut materia, quae replet locum mole sua nec commensurat se loco, immo est "supra omnia, non exclusus, et intra omnia, non inclusus". - Est alia res quae circumscribitur loco, sed non replet locum nec commetitur se loco, sicut angelus circumscribitur in loco ubi est et habet suam circumscriptionem terminum suae virtutis, unde "ibi est ubi operatur", non tamen sua substantia replet locum nec commetitur se loco, quia sua circumscriptio non commetitur se circumscriptioni loci. — Est alia res, quae circumscribitur in loco et commetitur se loco, sed non replet locum; corpus enim pure luminosum non habet naturam repletivam loci sicut radius solis secundum illos qui ponunt ipsum corpus, quia si sit sol in aere, non propter hoc est aer spissior, tamen circumscriberetur in illo loco et commetiretur ei. — Est alia res, quae circumscribitur et commetitur se loco et replet locum, sicut corpus elementare non glorificatum; et inde est quod talia duo corpora non possunt esse in eodem loco sensibili, quia replent locum.
Dicunt ergo quod, quantum ad conditionem corporis glorificati potest se describere et moveri successive, sed quantum est de potestate gloriae potest se non commetiri et non circumscribi sensibiliter, quia quadam potestate gloriae est quasi infinitum quoad nos respectu potestatis corporis non gloriosi. Et hoc est quod vult dicere Augustinus quod "utraque intervalla pari celeritate contingit" etc., id est si voluntas sit animae, potest illud corpus ferre imperceptibiliter per spatium longum et breve; et hoc est de potestate gloriae, non corporis quia corpus. - Et sic procedunt primae rationes.
[Ad obiecta]: 1. Ad primam in contrarium dicendum quod est considerare partes corporis glorificati secundum ordinem quem habent in corpore vel secundum ordinem quem habent ad locum. Primo modo est distantia et successio partium descriptibilis in illo, ita quod pars sit post partem; sed secundo modo de potestate gloriae omnes partes uno modo et simul quantum ad descriptionem perceptibilem possunt se habere ad unum locum.
On this page