III, P. 1, Inq. 1, T. 7, Q. 1, C. 4
III, P. 1, Inq. 1, T. 7, Q. 1, C. 4
SECUNDUM QUID SIT ASCENSIO IN CHRISTO.
Ad quod obicitur sic: 1. Ad Ephes. 4, 9: "Quod ascendit, quid est nisi quia descendit primum ininferiores partes terrae" ? Glossa: "Constat quod secundum humanitatem Christus descendit et ascendit" etc. Sed secundum deitatem, quae ubique est, nec ascendit loco nec descendit, et ita secundum idem, scilicet secundum humanitatem, ascendit et descendit.
2. Item, Damascenus: "Ascendere et descendere sunt proprietates corporis circumscripti". Ergo divinae naturae non convenit ascendere.
3. Item, secundum divinam naturam est ubique; sed hoc est contra rationem descensus et ascensus, quia ascensus et descensus ponit motum ab uno loco in alium.
Contra: a. Ioan. 3, 13: "Nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de coelo", Glossa: "Ascendit secundum quod homo, descendit secundum quodDeus". Non ergo secundum idem.
b. Item, Augustinus, in Sermone de Ascensione: "De nostro fuit, quod appendii; de suo, quod ascendit". Ergo secundum humanitatem pependit in cruce et secundum divinitatem ascendit.
Solutio: Dicendum quod descensus dicitur dupliciter: proprie scilicet et improprie. Improprie dicitur descensus de Christo secundum deitatem, scilicet ipsa exinanitio deitatis, qua "exinanivit semetipsum formam servi accipiens", Philipp. 2, 7; et haec est Ipsa apparitio in carne, quando se univit parvitati nostrae; descensio haec non ponit motum, sed terminum unionis, ad 4, 9: "Descendit in inferiores partesterrae", Glossa: "Descendit quidem deitasnon localiter, sed per exinanitionem". Descensus autem proprie est proprietas substantiae definibilis in loco, secundum quod dicit Damascenus quod "ascendere et descendere sunt proprietates" rei circumscriptae; et hoc modo descendit secundum humanitatem Christus ad inferos, et descendet ad iudicium. Unde Glossa super illud Ephes. 4, 9: "Quod ascendit, quid est" etc.: "Dumsecundum animam ad inferos descendit, secundum corpus et animam ad caelos ascendit".
Item, ascensio similiter dicitur dupliciter, scilicet proprie et improprie. Improprie dicitur ascensio de Christo ipsa exaltatio humanitatis Christi in resurrectione, quia manifestata est ibi potestas et celsitudo deitatis. Alio modo dicitur ascensio proprie, scilicet motus localis qui est ab interiori loco ad superiorem locum. Sumendo Igitur ascensum et descensum proprie, sic secundum idem ascendit et descendit, quia descensus eius proprie fuit ad inferos et hic fuit secundum animam, ascensus proprie secundum animam et corpus; unde secundum humanitatem fuit utrumque.
II. Quod autem quaeritur secundum quid conveniat ascensio Christo, dicendum quod haec praepositio secundum aliquando notat conditionem naturae, aliquando notat causam, aliquando unitatem personae. Conditionem naturae notat, cum dicitur Christus secundum quod homo passibilis, secundum quod Deus impassibilis. Causam notat, cum dicitur Christus secundum quod Deus resurrexit, quia virtus divina fuit causa resurrectionis. Unitatem personae notat cum dicitur Christus secundum quod homo creavit mundum, id est Christus, secundum quod est persona illa quae habet humanitatem, creavit mundum, Si ergo secundum in praesenti notet conditionem naturae, hoc modo Christus secundum humanitatem ascendit. Si notet causam, sic ei convenit ascensio secundum divinam naturam, quia virtus divina fuit causa suae ascensionis, et hoc vult dicere Augustinus, cum dicit: "De suo est quod ascendit", loquens causaliter, id est virtute suae divinitatis fuit hoc quod ascendit. Si notet unitatem personae, sic secundum quod Deus ascendit et secundum quod homo similiter ascendit, quia secundum quod Deus est illa persona quae est homo, et hoc modo ascendit.
On this page