Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 7, Q. 1, C. 5

III, P. 1, Inq. 1, T. 7, Q. 1, C. 5

QUANDO FUIT ASCENSIO.

Deinde quaeritur quando fuit ascensio Christi. Ad quod sic, Philipp. 2, 8—9: "Factus est obediens Patri usque ad mortem, propter quod et Deus exaltavit illum" etc. Ex quo, etiam et secundum B. Augustinum, videtur quod Christus per passionem suam meruit exaltationem, non solum quantum ad gloriam resurrectionis, sed etiam quantum ad locum exaltationis, ut scilicet ascenderet; ergo statim post passionem debuit ascendere.

Iuxta hoc quaeritur I. quare non tertia die ascendit post resurrectionem, sicut tertia die resurrexit post passionem, cum per tres dies probari possit veritas resurrectionis, sicut per tres dies veritas passionis.

Solutio: Dicendum secundum B. Lucam qui dicit in Act. 1, 3: "Per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei", quod dilata fuit ascensio eius per quadraginta dies post resurrectionem. Et hoc dicit Leo Papa, in Sermone de Ascensione: "Quadragenarius expletus est numerus, sacratissimo ordine dispositus, ut dum a Domino hoc spatio mora corporalis extenderetur, fides resurrectionis documentis necessariis menstraretur". Dicendum ergo quod dispensatio fuit quod natus tuit Christus et quod iuit mortuus et quod resurrexit et quod ascendit; et sicut propter dispensationem dilata fuit resurrectio eius quousque probaretur veritas passionis eius, ita per dispensationem necessarium tuit ditterre ascensionem eius quousque veritas suae resurrectionis probaretur. Et hoc est quod dicit Leo Papa: "Per omne tempus, quod inter resurrectionem Domini et ascensionem eius exactum est, hoc providentia Dei curavit, hoc decuit, ut Dominus. Iesus Christus vere agnosceretur resuscitatus, qui vere erat natus, passus et mortuus".

II. Sed quaeritur quare plus fuit dilata ascensio post resurrectionem quam per tres dies.

[Solutio]: Dicendum quod difficilius erat probare veritatem resurrectionis quam passionis, quia a tertia die usque ad tertiam poterat vere probari passio, sed ad veram resurrectionem probandam plures dies requirebantur, et ideo maius tempus requirebatur inter ascensionem et resurrectionem quam inter passionem et resurrectionem. — Item, alia ratio est, quoniam consolationes divinae semper superabundant tribulationibus; sed tempus illud passionis ante resurrectionem fuit tempus tribulationis Apostolorum, tempus autem quod fuit inter resurrectionem et ascensionem fuit tempus consolationis eorum. Si ergo divina bonitas semper debet extendere et augere tempus consolationis super tempus tribulationis Sanctorum, ideo magis dilatum fuit tempus inter ascensionem et resurrectionem quam inter passionem et resurrectionem.

III. Sed tunc sequitur quaestio quare dilatum fuit per quadraginta dies et non per plures nec pauciores.

[Solutio]: Dicendum quod dies consolationis divinae comparantur ad horam tribulationis sicut annus ad diem, et ita consuetum est in Scriptura. Et hoc est de misericordia Dei, ad quam pertinet quod magis extendatur tempus consolationis quam tribulationis; unde Isai. 61, 1-2: "Ad annuntiandum misit me" etc., "ut praedicarem annam placabilem Domino et diem ultionis Deo nostro", unde pro die reddit annum et diem pro hora. Cum ergo quadraginta fuerint horae passionis et tribulationis Apostolorum, constat quod debuerunt esse quadraginta dies consolationis, et hoc dicit Glossa, Act. 1, 3: "Quadraginta horis mortuus iuerat; propter hoc quadraginta diebus se vivere confirmat". Et hoc fuit ut status desolationis esset sicut hora, consolationis sicut dies; et sic patet propter quid quadragesimo die ascendit et quod fuerunt quadraginta horae suae passionis et ita tribulationis Apostolorum. Istud patet, quia prima die fuit ibi per tres horas mortuus; per unum diem et per duas noctes fuit in sepulcro, et hoc in quolibet per duodecim horas, et ita triginta sex horis; et addantur tres primae et erunt triginta novem et hora quadragesima surrexit, scilicet mane diluculo tertia die, et ita quadragesima die ascendit.

PrevBack to TopNext