III, P. 1, Inq. 1, T. 7, Q. 2, C. 3
III, P. 1, Inq. 1, T. 7, Q. 2, C. 3
AN SPIRITUI SANCTO CONVENIAT SEDERE AD DEXTERAM PATRIS.
Ad quod sic obicitur: et accipitur sedere secundum secundam expositionem, quae est: sedere ad aequalitatem Patris: 1. In libro De regulis fidei dicitur: "In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu Sancto utriusque connexio". Ergo soli Filio convenit sedere ad aequalitatem Patris et non Spiritui Sancto.
2. Item, dextera manu nos operamur; sed Filio convenit hoc quod dico per ipsum omnia fieri ; unde Ioan. 1, 3: "Omnia per ipsum facta sunt", et ad Rom. 11, 35: "Ex ipso et per ipsum et in ipsa sunt omnia" ; " "ex ipso"dicitur propter Patrem, "in ipso"propter Spiritum Sanctum, "per ipsum"propter Filium". Ergo ipse est cui convenit quod per ipsum fiunt omnia et non Spiritus Sanctus; ergo debet dici Filius ad dexteram, quia ex parte illa qua operatur Deus omnia, et non Spiritus Sanctus.
Ad oppositum: a. Sedere ad dexteram Patris importat distinctionem personarum et aequalitatem personae ad personam in gloria et honore; sed sic se habet Spiritus Sanctus ad Patrem; ergo ei convenit sedere ad dexteram Patris.
Solutio: 1-2. Dicendum quod est loqui de aequalitate proprie vel per appropriationem. Secundum quod proprie sumitur, non dicit aliud aequalitas in divinis nisi divinam essentiam ut virtutem, quae non est maior in personis in una quam in alia, sed una! eadem, in qua coaequantur personae. Hoc modo est una aequalitas in divinis personis sicut una essentia; unde ista aequalitas est ipsa divina essentia. Alio modo sumitur aequalitas in divinis secundum appropriationem, ut dicatur aequalitas conformitas in notione sive in habitudine, et hoc modo appropriatur Filio: aequalitas enim ponit dualitatem. In ordine enim primo divinarum personarum Pater principium, Filius intelligitur proximo ab illo. Et ideo in Filio prima dualitas, qui coaequatur principio Patri in essentia, in virtute et etiam in notione, quia sicut Pater est persona, a qua alia est per spirationem, sic Filius est persona, a qua est alia persona per eamdem spirationem, et hoc modo comparatur. Aequalitas primo dicit conformitatem in essentia divina et virtute; et haec convenit cuilibet personae, et hoc modo sedere ad aequalitatem Patris convenit Spiritui Sancto. Sed si sedere ad aequalitatem dicitur secundum appropriationem, secundum quod aequalitas dicitur secundum appropriationem quae est conformitas in notione, sic soli Filio, et non Spiritui Sancto, convenit sedere ad dexteram Patris.
On this page