III, P. 1, Inq. 1, T. 7, Q. 2, C. 4
III, P. 1, Inq. 1, T. 7, Q. 2, C. 4
QUO MODO CONVENIT FILIO SECUNDUM DIVINAM NATURAM SEDERE AD AEQUALITATEM PATRIS.
Consequenter quaeritur quomodo convenit Filio secundum divinam naturam sedere ad aequalitatem Patris, et loquamur de aequalitate secundum notionem.
Et videtur quod non convenit hoc modo: 1. Pater est persona non ab alio, a quo alius, et ex hoc attribuitur ei ratio auctoritatis et auctoritas primi principii; sed Filius est ab alio, licet ab ipso alius; ergo non est plena conformitas in notione Filii Patrem. Cum ergo aequalitas notionalis importet plenam conformitatem notionalem, ergo non convenit Filio sedere ad aequalitatem Patris, quae est in notione, et ita nec ad dexteram hoc modo. — Item, Hilarius, in libro De Synodis, ponit verbum Concilii: "Non exaequamus vel comparamus Filium Patri, sed subiectum intelligimus". Et loquitur de Filio secundum divinam naturam; ergo Filio secundum divinam naturam non convenit sedere ad aequalitatem Patris; ergo nec ad dexteram Patris, cum secundum aequalitatem dicamus sedere ad dexteram Patris.
Solutio: Dicendum: absolute, proprie et per appropriationem convenit aequalitas Filio et sedere ad dexteram Patris.
[Ad oblecta] : 1. Ad illud vero quod obicit, dicendum quod est differentia inter aequare et exaequare. Haec enim est simpliciter neganda, non aequamus Filium Patri; haec autem exponenda est non exaequamus. Aequare enim dicit conformitatem in natura et virtute, et haec est inter Patrem et Filium; sed haec praepositio ex dicit habitudinem ad aliud ut ad principium, et haec habitudo convenit Filio et non Patri, ratione cuius dicitur non exaequamus Filium Patri, id est non aequamus in ex, hoc est in habitudine importata per hanc praepositionem ex, quia Pater non est ex alio sicut Filius, quia Pater est principium sine principio, Filius est principium de principio, sed subiectum intelligimus, quia Filius a Patre. Unde ratione originis dicitur illud verbum et non ratione virtutis et essentiae: non enim possumus dicere quod Filius sit ens non ex alio sicut Pater, et propter hoc non exaequamus. Unde statim accipit Concilium illud verbum Gen. 19, 24; "Pluit Dominus a Domino", et dicit: "Non enim pluit Filius a seipso, sed a Domino auctoritate".
On this page