III, P. 1, Inq. 1, T. 8, M. 1, C. 1
III, P. 1, Inq. 1, T. 8, M. 1, C. 1
DE SIGNIS PROXIMIS ADVENTUS CHRISTI AD IUDICIUM.
Quaeritur igitur de illis tribus signis, quae ponuntur Matth. 24, 29-30, quorum unum est immutatio corporum caelestium, aliud commotio virtutum caelorum, tertium apparitio signi redemptionis hominum. Unde ibi dicitur: "Sol obscurabitur et luna non dabit lumen et stellae cadent de caelo": ecce primum. "Et virtutes caelorum movebantur": ecce secundum. "Et tunc apparebit signum Filii hominis" etc.: ecce tertium. Quartum vero signum ponitur conflagratio mundi in Psalmo: "Ignis ante ipsam praecedet et inflammabitin circuitu Inimicus eius".
ARTICULUS I.
De signo immutationis corporum caelestium.
Quantum ad primum introducuntur auctoritates. a. Apoc. 8, 12: "Quartus angelus tuba cecinit et percussa est tertia pars salis et tertia pars lunae et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars eorum".
b. Isai. 13, 10: "Stellae caeliet splendor earum non expandent lumen suum, obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo".
c. Apoc. 6, 12: "Sol factus est niger tamquam saccus cilicinus et luna tota facta est sicut sanguis et stellae de caelo ceciderunt".
Contra: 1. Constat, corpora caelestia: inalterabilia sunt ; ergo non obscurabuntur. — Item, quo modo intelligitur haec obscuratio? aut per mutationem factam in ipsis corporibus aut quantum ad apparitionem dicuntur transmutari.
2. Item, cum constat quod secundum substantiam et fixionem sunt perpetua et immutabilia, quo modo dicuntur cadere de caelo?
Respondeo: 1. Quia obscuratio potest intelligi vel immutatio, sicut fuit in morte Christi, ita in consummatione mundi et exaltatione Christi; vel absconsio, quemadmodum minor lux sub maiori: ita adveniente maxima luminositate corporis Christi, obscurabuntur per absconsionem sol, luna et stellae caeli. Unde Hieronymus: "Sidera in die iudiciividebuntur obscurari, non diminutione suae lucis accedente, sed claritate veri luminis superveniente", de qua Isai. 24, 23: "Erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum". Ceterum, peracto iudicii die, fiet, quia idem propheta dicit alibi, 30, 26: "Et erit lux lunae sicut lux salis et lux soliserit septempliciter sicut lux septem dierum".
2. Ad illud quod quaeritur quo modo dicuntur cadere stellae de caelo, dicendum quod hoc intelligitur dupliciter. Primo, quantum ad mutationem luminositatis in obscuritatem, sicut dicit Rabanus: "Quod de stellis dictum est: "Et stellae cadent de caelo", hocin Marc.13, 25, ita scriptum est: "Etstellae caeli erunt decidentes", hoc est suo lumine privabuntur, ut vicinumDomini indicentadventum". Secundo, potest intelligi quantum ad apparitionem, sicut videtur nunc vapor ascendens inflammatus cadere ad modum stellae, ut venientem praecedant signa inflammationis mundi, Psalmus: "Ignis ante ipsam praecedet" etc. Elevatis vaporibus et inflammatis apparet casus stellarum.
ARTICULUS II
De signa nominationis virtutum caelorum.
a. Et cum dicatur in Psalmo: "Benedicite Domino omnes virtutes eius, ministri eius, qui facilis voluntatem eius". Et sequitur per expositionem: "BenediciteDomino omnes angeli", virtutes caeli, angeli intelliguntur.
b. Item, Beda et Remigius: Quid mirum tremere homines, cum aspectu iudicii tremant angelicae potestates? Unde Iob 26, 11: "Columnae caeli contremiscunt et pavent ad nutum eius", Gregorius: "Quid ergo facient tabulae quando trement columnae? quid virgula deserti patitur quando cedrus paradisi concutitur" ?
Contra: 1. Cum angeli sint beati, beatitudo vero excludit omnem miseriam et mutabilitatem, nullo modo vere possunt dici timore affici vel moveri.
ARTICULUS III
De signo apparitionis signi Filii hominis.
I. Nam signum illud potest intelligi multipliciter. [Solutio]: Et ad hoc respondetur quod potest dici aut signum crucis; unde Chrysostomus: "Crux apparebit sole luculentiorexistens, et non est necessitas accusationis, cum viderint crucem" ; — aut signa passionis in carne Christi; unde Chrysostomus: "Quidam putant crucem Christi ostendendam esse in caelo, verius autem ipsum Christum habentem in corpore suo testimonia passionis, id est vulneralanceae et clavorum, ut impleatur illud Zach.12, 10: "Videbantin quem transfixerunt"" ; Apoc. 1, 7: "Ecce venit innubibus caeli et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt": — aut signum crucis impressum frontibus fidelium quod significatur Ezech. 9, 4, in "Tau, super frontes virorum gementium et dolentium" ; Apoc. 7, 3: "Nolite nocere terrae et mari neque arboribus, quoadusque signemus servas Dei nostriin frontibus eorum".
Et videtur quod erit gloriosa, quoniam dicit Chrysostomus, "Homilia 76 super Matthaeum", quod tunc "crux multo solaribus radiis luculentior erit" ; ergo apparebit in maiori luminositate quam habeat sol et radii eius; sed hoc non potest esse nisi glorificetur, quia per sui glorificationem ita luminosa apparebit, non per suam naturam; ergo apparebit cum cruce facta gloriosa.
Et videtur quod non: Quia, sicut dicit Augustinus, omnia, quae propter hominis necessitatem creata sunt, desinent esse et cessabunt, quoniam ipsa necessitas hominis cessabit. Sed vegetabilia et corpora mineralia et animalia5 bruta et huiusmodi terraenascentia tantum ad hominis necessitatem ordinata sunt, elementa autem et huiusmodi non solum creata sunt propter hominis necessitatem, immo etiam propter universitatis decorem et ista manebunt quantum ad hoc quod sunt ad decorem universitatis, evacuabuntur autem quantum ad hoc quod sunt ad hominis necessitatem; ergo, cum crux sit de numero vegetabilium et ita propter hominis necessitatem creata, non permanebit, immo desinet esse, postquam apparuerit in hac claritate; ergo non erit glorificata, cum omne glorificatum sit perpetuum.
Respondeo: Dicendum quod nihil hic debet temere definiri, cum Sancti ponant diversa. Nam, secundum quosdam, si corpora alia immutabuntur ut elementa, quae corruptibilia sunt, et corpora caelestia, multo fortius videtur quod illud quod fuit instrumentum nostrae redemptionis et istud fuit crux. Unde per hoc datur intelligi quod ipsa crux in illa luce apparebit, de qua dicit Chrysostomus quod "luculentior erit solaribus radiis", et quod etiam in illa remanebit, sicut alia corpora et elementa, quae corruptibilia sunt de sui natura, cum istud corpus inierit nostrae redemptionis instrumentum. Unde per hoc habet quamdam dignitatem, ex qua videtur habere congruentiam ad permanendum, sicut illa. Posset tamen dici quod sicut Christus in transfiguratione ostendit quamdam claritatem, manente adhuc corpore suo mortali, ita posset ibi ostendere claritatem in cruce, manente tali corpore corruptibili, et sic post talem ostensionem non oporteret quod remaneret. Non est tamen haec definita sententia a Sanctis; ideo nec hic nos definire volumus sententiam.
ARTICULUS IV
De signo conflagrationis universi.
Circa quartum quaeritur de conflagratione, quae fiet per ignem, utrum praecedet iudicium aut sequetur.
a. Psalmus: "Ignis ante ipsum praecedet" ; et Isai. ultimo, 16, super illud: "In igne veniet", Glossa: "Qui purgabit electos" ; I Cor. 3, 13: "Uniuscuiusque, quale si! opus, ignis probabit".
11. Item, Malach. 3, 2—5: "Ipse sedebit conflans" ; et post sequitur: "Et purgabit filios Levi" ; et post: "Accedamad vos" etc.
Contra: 1. Arguitur ex ordine iudicii determinato ab Augustino, De civitate Dei, XX, cap. ultimo: "In illo iudicio has res dicimus esse venturas: Eliam Thesbitem, fidem Iudaeorum, Antichristum persecuturum, Christum iudicaturum, mortuorum resurrectionem, bonorum et malorumdireptionem, mundi conflagrationem eiusdemque renovationem". Et post: "Existimo eo, quo a me commemorata sunt ordine, omnia esse ventura".
2. Item, videtur quod haec omnia debeant esse simul, scilicet conflagratio, iudicium et condemnatio et huiusmodi, Eccli. 18, 1: "Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul". Ergo pari ratione omnia simul recreabit.
Respondeo: 1. Potest dici quod ille ignis diversos habebit effectus. Purgabit enim et secundum hoc praecedet iudicium: non enim accedent electi ad iudicium, nisi prius purgati. Item, per ipsum ignem fiet innovatio universi et hoc post condemnationem malorum, et secundum hoc sequetur. Et secundum hoc concordandae sunt auctoritates quae videntur contrariae.
2. Ad hoc quod obicitur quod omnia reparabuntur simul, dicendum quod non est simile de opere creationis et reparationis finalis. Nam creationis actus. solum respicit causam creatricem, reparatio vero finalis et consummatio respicit causam et creaturam rationalem, ratione cuius dispensatur non simul, sed secundum exigentiam ipsius. Ideo' primus effectus est [opus] purgationis bonorum; secundo erit iudicium bonorum et malorum; tertio succedet malorum condemnatio et beatificatio bonorum. Posset tamen dici quod sicut in opere primae conditionis triplicatur actus, ut sit opus creationis, opus distinctionis et opus ornatus, ita in opere ultimae consummationis triplicatur actus, ut sit actus vel opus purgationis et opus discretionis iudicii et opus retributionis, et tamen simul omnes purgabuntur purgandi, simul omnes iudicabuntur, simul praemiabuntur, quamvis non simul purgatio, iudicium et retributio.