Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 8, M. 1, C. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 8, M. 1, C. 2

DE SIGNIS CONIUNCTIS ADVENTUS CHRISTI AD IUDICIUM.

Consequenter quaeritur de signis coniunctis, de quibus I Thessal. 4, 16: "Quoniamipse Dominus in iussu et in voce archangeli etin tuba Dei descendet de caelo".

1. Quia non videtur ibi necessitas istorum, quia sicut solo verbo creavit Deus omnia, ita solo verbo potest omnia suscitare; ergo non requiruntur ista.

2. Praeterea, quae est differentia inter tubam et vocem, quoniam per tubam videtur designari vox; unde super illud Matth. 24, 31 : "Mittet angelos suos cumtuba", dicit Augustinus quod tuba est potestas suscitandi mortuos, vox magna ut nullus remaneat non suscitatus et ut omnes sint in iudicio. Et super illud I Thessal. 4, 16: "In iussu" etc., dicit Glossa quod tuba erit "vox magna angelorum". In quo ergo differt a voce?

Solutio: 1-2. Dicendum quod in ipso iudicio bene sufficeret iussus Dei sicut et in creando, tamen ad notandum congruentiam opponuntur illa tria. Nam, sicut dictum est, ipse vel tota Trinitas iudicabit potestate auctoritatis; Filius Dei, in quantum homo, iudicabit potestate excellentiae; ipsi autem angeli, licet non iudicent, habebunt tamen ministerium antecedens iudicium: ipsi enim "congregabunt eiectus a quatuor ventis terrae", sicut habetur Matth. 24, 31. Ex convenientia ergo notatur quod ex parte Dei in illo iudicio est, et hoc notatur in iussu; in voce archangeli notatur quod est ex parte Christi; in tuba notatur quod est ex parte angeli, scilicet potestas ministerii ipsi collata ad congregandum ad iudicium. Unde Matth. 24, 31, habetur hoc plane quod "mittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt" etc. Unde tuba ad angelos refertur, et si est vox, potest dici vox angelorum; unde Psalmus: "Ecce dabit voci suae vocem virtutis" ; istud patet ibi ex Glossa. Solus ergo iussus sufficeret ad iudicium, tamen ex congruentia notantur illa, quia congruebat quod aliquid notaretur in illo iudicio ex parte Dei, aliquid ex parte Christi hominis, aliquid ex parte angelorum propter suum ministerium, quod antecedit iudicium.

PrevBack to TopNext