Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 8, M. 1, Praeambulum

III, P. 1, Inq. 1, T. 8, M. 1, Praeambulum

Quantum ad primum nota quod secundum Matthaeum 24, 7—31 a Salvatore ponuntur multa genera signorum prae-ambula adventum iudicis. Quaedam remota, ut de diversis generibus tribulationum: "Surget gens contra gentem et regnum adversusregnum" etc.; "Oportet haec fieri, sed nondum finis". Quaedam vero propinqua, ut adventus Antichristi et suorum; unde ibi dicitur: "Cum videritis abominationem desolationis stantem in loco sancto" ; et ibi sequitur: "Statim post tribulationem" etc. Quaedam vero proxima, ut immutatio superiorum: "Sol obscurabitur" etc., et sequitur: "Videbant Filium hominis venientem". Quaedam vero coniuncta, ubi dicitur: "Mittet angelos suoscum tuba" etc.

Omissis igitur signis remotis et propinquis, de quibus tractabitur, cum agetur de iudicio generali, in praesenti quaeremus de signis proximis et coniunctis.

PrevBack to TopNext