III, P. 1, Inq. 1, T. 8, M. 2, C. 1
III, P. 1, Inq. 1, T. 8, M. 2, C. 1
DE LOCO IUDICII.
1. Quia videtur quod locus eius debet esse in valle Iosaphat, secundum quod habetur Ioël. 3, 2: "Congregaboomnes gentes in valle Iosaphat ibique disceptabo cum illis". Et loquitur de congregatione ad iudicium; ergo etc.
2. Sed contra: Psalmus: "In Caelo paravitsedem suam", Glossa: "De bonis et malis iudicabit in caelo existens".
Contra: a. II Thessal. 1, 7, ubi loquitur de adventu ad iudicium, dicit: "In revelatione Domini nostri Iesu Christi de caelo cum angelis" venientis. Ergo Dominus ad iudicandum veniet de caelo; non ergo in caelo iudicabit.
Solutio: l. Dicendum quod non erit iudicium in valle Iosaphat, immo determinat Glossa super illum locum, ubi erit. Unde secundum Glossam nihil aliud intelligitur ibi per vallem Iosaphat nisi vallis iudicii; unde non determinatur ibi locus. Dicit enim Glossa sic: "Quidam pueriliter intelligunt quod in valle, quae est in latere montis Oliveti, descensurus sit Dominus ad iudicium; quod frivolum est, quia nonin terra, sed in spatio huius aeris sedebit circa locum montis Oliveti, ex quo ascendit. Et sumitur ex hoc quod dicitur I Thessal.4, 17: "Rapiemurcum illis in nubibus obviam Christo in aëra". Et, sicut Ioannes Chrysostomusait, angeli deferentante eum signum crucis. Iosaphat interpretatur iudicium Domini; ad iudicium ergo Domini congregabuntur non solum Iudaei, qui credere noluerunt, sed omnes impii qui ab initio fuerunt. lusti vero nondescendent in vallemiudicii, id est damnationis, sedin nubibus elevabuntur obviam Christo".
2. Ad illud vero quod obicitur iudicabit in caelo existens, vult dicere quod Christus per ascensum suum4 in caelo ad dexteram" Patris sive in potioribus bonis Patrisl accepit iudiciariam potestatem. Et ideo dicit Psalmusïr Dominus in caelo paravi! etc., id est ex hoc habet! potestatem iudiciariam, quod sedet in potissimis bonis Patris. Unde sensus illius Glossae non est talis quod Dominus iudicabit in caelo, sed quod ipse, qui modo esui existens in caelo, paravit sedem suam, id est per hoc quod in caelo est ad dexteram Patris, parata est ipsi Christo homini potestas iudiciaria.
On this page