III, P. 2, Inq. 2, Q. 4, M. 3, C. 3
III, P. 2, Inq. 2, Q. 4, M. 3, C. 3
UTRUM DE LEGE NATURAM SIT OMNIUM UNA LIBERTAS.
Hoc habito, quia dicitur in praedicta definitione Isidori quod lex naturalis est qua "omnium estuna libertas", quaeritur de dominio et servitute utrum sit de dictamine legis naturalis.
Quod non, videtur, 1. per illud Isidori, IV Etymologiarum: "Ius naturale est commune omnium nationum" ; et subditur: "Communis omnium possessio et omnium una libertas". Ergo, si secundum naturam libertas est omnium, ergo servitus et dominium erunt contra naturam; ergo non erunt de lege naturae.
2. Secunda ratio. Augustinus, XIX De civitate Dei: "Rationalem hominem, factum ad imaginem suam, noluit nisi irrationalibus dominari, non hominem homini, sed hominem pecori". Ergo contra naturam est quod homo dominetur homini.
3. Tertia ratio. Gregorius: "Omnes homines natura aequales genuit, sed pro variis meritis Dei dispensatio iusta, sed occulta praeposuit". Ergo praelatio et subiectio habent esse ex dispensatione; sed quod est solum ex dispensatione non est de naturali lege; ergo dominium et servitus non sunt de naturali lege.
4. Quarta ratio. In libro Institutionum, De iure naturali gentium et civili: "Usu exigente et humanisnecessitatibus, gentes humanae quaedamconstituerunt sibi. Bellaenim exorta sunt et captivitates subsecutae et servitutes, quae suntiuri naturali contrariae". Ergo constat quod servitus non est de lege naturali.
5. Quinta ratio. In eodem: "Iure naturali ab initio omnes homines liberi nascebantur; ex hoc iure gentium omnes pene contractus introducti sunt, ut emptio, venditio, locatio, conductio, societas, depositum, mutuum et alii innumerabiles".
Ad oppositum: a. Rom. 13, 5: "Non solum propter iram, sed propter conscientiam", et loquitur de subiectione exhibenda. Ergo subiectio hominis ad hominem est de iure naturali, quia conscientia dictat.
b. Secunda ratio. Augustinus, XIX De civitate Dei: "Poenalis servitus ea lege ordinatur quae naturalem iubet ordinem conservari, perturbari vetat, quia, si contra eam legem non esset factum, nihil esset poenali servitute coercendum; ideo Apostolusservos monet esse subditos dominis suis".
6. Tertia ratio. In eodem: "Iustum est quod malis hominibus situtilis servitus, cum scilicet improbis aufertur iniuriarum licentia, et domiti melius se habebunt, quia indomitideterius se habuerunt".
Solutio: 1-2. Dicendum quod est loqui de natura secundum statum ante peccatum et post. Ante peccatum non fuit servitus, sicut dicit Augustinus, XIX De civitate Dei: "Nullus in natura, in qua prius Deus hominem condidit, servus est hominis aut peccati" ; per peccatum autem introducta est servitus sicut poena peccati, et ideo subicitur homo homini, quia fecit se servum peccati. Lex ergo naturalis dictat communem libertatem omnium secundum statum naturae institutae. — Sed secundum statum naturae corruptae dictat quod necessaria est servitus et dominium ad coercendum malos, sicut dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, quod sicut Deus homini et animus corpori, ita ratio debet dominari et imperare libidini. Dictat enim ratio iustum esse ut rationabiliter viventes dominentur iis qui carnaliter vivunt. Unde Ierem. 3, 20 super illud: "Quo modosi contemnat mulier amatorem suum", dicit Glossa: "Videns eam servire libidini suae et in se mutatam legem naturalem per quam quondam virosubiecta fuerat".
3. Ad illud Gregorii quod dicit quod dispensatio divina istud ordinavit, dicendum quod dispensatio aliquando dicitur iuris relaxatio, ut quod Iacob haberet plures uxores; hoc modo quod est ex dispensatione non est ex lege. Alio modo dicitur dispensatio iuris restitutio, sicut hic, ubi propter peccatum libertas aliquibus subtracta est, quod iustum est et secundum dictamen rationis: dictat enim lex naturalis quod subtrahenda est malis libertas, ut arceatur eorum malitia.
4-5. Ad illud quod obicitur de auctoritate iuris, quae videtur dicere servitutes esse contrarias lcgi naturali, dicendum quod est duplex servitus. Una, quae procedit ex violentiae dominantis, quando quis usurpat per potentiam sibi dominium, et talis est contra legem et de hac loquitur ibi. Alia est quae procedit ex merito peccantis, et istam dictat lex naturalis, sicut dictum est auctoritate Augustini, De civitate Dei: "Poenalis servitus ea lege ordinatur" etc.
a. Ad illud quod obicitur de Apostolo ad oppositum: "Non solum propter iram, sed propterconscientiam", notandum quod duplex est servitus. Una est necessitatis, quae secuta est peccatum; alia est reverentiae et honoris erga superiores, et de hac intelligit Apostolus, cum dicit: "Sed propter conscientiam" ; hoc enim dictat conscientia semper quod reverentia maioribus exhibenda est. Unde Tullius ponit de lege naturali observantiam, per quam, sicut idem dicit, "hominesdignitate antecedentes cultu quodam et honore dignantur". Et per hoc patet solutio.
On this page