III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 3
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 3
DE SUFFICIENTIA NUMERI PRAECEPTORUM.
Consequenter quaeritur de sufficientia numeri Decalogi, an scilicet in pluribus vel paucioribus debeat poni.
Ad quod sic: 1. I Ioan. 2, 16: "Omne quod est in munda aut est concupiscentia carnis aut concupisceutia oculorum aut superbia vitae". Sicut autem contingit peccare duabus primis concupiscentiis, ita et tertia; sicut ergo in praeceptis Decalogi prohibetur concupiscentia carnis, cum dicitur "non concupisces uxorem proximi tui", et concupiscentia oculorum, cum dicitur "nondesiderabis domumproximi tui", et sic penes ista sumuntur duo mandata, sic penes tertiam, scilicet superbiam vitae, debet accipi aliquod mandatum, in quo prohiberetur concupiscentia honoris vel excellentiae, quae est ex superbia vitae, et sic deberent esse plura quam sint. — Si dicatur quod debet prohiberi concupiscentia sequens infectionem originalis culpae: unde ratione infectionis est quod prohiberetur concupiscentia A tunc obicitur: infectio non est, sicut dicunt, nisi in parte vegetabili, secundum quam transfunditur peccatum originale; unde solum est infectio secundum concupiscentiam generativae; haec ergo sola sequitur illam infectionem et non concupiscentia domus vel possessionis alicuius; ipsa ergo sola debet prohiberi, quod est falsum; ergo non valet illa ratio.
2. Item, sicut ex parte ipsius vis concupiscibilis est peccare secundum actum et affectum, ita ex parte irascibilis; sicut ergo prohibetur actus et affectus ex parte ipsius concupiscibilis, ita ex parte irascibilis; actus autem irascibilis est occidere, et iste prohibetur, affectus autem est ira; ergo in Decalogo debet ira prohiberi; si ergo non prohibetur, ergo est insufficientia in Decalogo.
3. Item, circa occisionem est factum et intentio facti; factum autem bene potest fieri, scilicet quando fit intentione iustitiae, sicut est in iudice; male autem fit ab eo qui occidit intentione vindictae, sicut est homicida, et sic actus occisionis bene potest fieri et male, et circa ipsum contingit peccare et non peccare. Circa vero intentionem semper est peccatum; unde intentio occisionis sive affectus semper est peccatum, quia, cum dico intentionem occidendi, pono quod intentio solum terminetur ad occidere; hoc autem solum est in illo qui occidit ex libidine. Si ergo actus potest esse bonus et malus, intentio vero semper est mala, ergo magis debet prohiberi affectus vel intentio occisionis quam actus; et si non prohibetur, ergo est insufficientia praeceptorum.
4. Item, Lex facit differentiam inter voluntarium homicidam et noluntarium, quia noluntario concedit remedium, scilicet civitates refugii, sicut patet Numer. 35, 6-14; et tamen utrobique erat actus occidendi; ergo magis aestimatur secundum Legem affectus occidendi quam actus; ergo magis debet prohiberi voluntas quam actus, aut est insufficientia.
5. Item, sicut circa moechiam contingit peccare actu et affectu, sic etiam circa quodlibet mandatum; ergo circa quodlibet mandatum debet esse prohibitio de actu et de affectu sicut circa hoc.
6. Item, sicut contingit peccare per inordinationem ad Deum et per inordinationem ad proximum, ita etiam per inordinationem ad se ipsum, sicut quando aliquis peccat per mollitiem carnis, ille deturpat se ipsum. Sed Decalogus tantum duas primas inordinationes prohibet; non ergo est sufficiens, cum tertia debeat prohiberi sicut aliae.
7. Item, detrahere proximo grave peccatum est, et tamen non prohibetur in aliquo mandato, quia detrahere non est occidere, non est mentiri: unde non prohibetur in istis; ergo debet esse aliquod mandatum de prohibitione huius, vel erit insufficientia in Decalogo.
8. Item, quidam actus est malus de se vel secundum se, quidam autem solum malus ex radice, quae est intentio, sicut est ieiunium hypocritarum; quoquo autem modo sit actus malus, semper est radix peior actu; haec autem radix est affectus! sive intentio; ergo debuit prohiberi circa quemlibet actum.
Ad oppositum ostenditur quod deberent esse pauciora: a. in actu enim continetur voluntas: actus enim non est bonus vel malus nisi quia voluntarius; unde dicit Damascenus quod actus involuntarii non sunt digni remuneratione nec supplicio: unde nec laudabiles nec vituperabiles. Si ergo praeceptum et prohibitio non sunt de actu nisi quia voluntarius, prohibendo actum prohibet voluntatem ; ergo superfluit prohibitio voluntatis sive affectionis in Decalogo, et sic "non concupisces" non debet esse mandatum Decalogi.
b. Item, voluntas est causa actus, quia actus ex voluntate procedit; sed, prohibita causa, prohibetur effectus; ergo, prohibita voluntate, prohibetur actus, ergo superfluum mandala quae sunt de prohibitione actuum.
c. Item, Matth. 5, 28: "Si videris mulierem ad cancupiscendum eam, iam moechatus es in corde tuo". Numquid similiter qui videt equum ad concupiscendum eum furatus est eum? Constat enim quod non. Ergo videmus quod quaedam concupiscentia facit actum, quaedam non, sicut velle moechari facit moechiam; prohibita ergo concucupiscentia moechandi, cum dicitur "non concapisces uxorem" etc., superfluit prohibitio de actu moechandi, et ita "non moechaberis" hoc non debet esse mandatum Decalogi.
d. Item, Rom. 7, 7: "Concupiscentiam nesciebamnisi Lex diceret: Non concupisces", Glossa: "Bona est Lex, quae, dum concupiscentiam prohibet, omnia mala prohibet". Ergo, prohibita concupiscentia generali, prohibentur omnia mala; dicendo ergo "non concupisces" prohibetur omnes mali actus, et ita superfluunt omnia mandata alia.
Solutio: Ad evidentiam maiorem istius quaestionis intelligendum est quod lex Decalogi triplicem habet comparationem, scilicet ad triplicem legem, scilicet ad legem naturae, ad legem gratiae et ad legem fomitis. Ad legem naturae comparatur, sicut habetur Rom. 2, 14: "Cum gentes, quae Legem non habent, naturaliter ea quae Legis sunt faciant, ipsi sibisunt Lex, quia ostandunt opus Legis scriptum in cordibus suis". Ecce comparatio ad legem naturae, quae est scripta in corde hominis. — Quod similiter comparetur ad legem gratiae, habetur per Glossam super illud Psalmi: "Lex Domini immaculata convertens animas", Glossa: "Sua districtionecorrigens et ad Christi gratiam mittens". Ecce quod habet comparationem ad legem gratiae: aliter enim ad gratiam non mitteret. - Ad legem autem fomitis reprimendam comparatur, secundum quod habetur II Cor. 3, 6: "Littera occidit, spiritus autem vivificat", Glossa: "Non dicitur littera occidens eo quod Lex mala sit, sed quia prohibenspeccatum noniustificat hominem". Et sic prohibendo peccatum comparatur ad legem fomitis. Et Rom. 5, 20: "Ubi abundavit delictum" etc., Glossa: "Frenatus est concupiscentiae fluvius".
Sed nota differentiam harum comparationum, quia comparatur ad legem naturae manifestandam, ut scilicet quae erant occulta per tenebras peccati manifestarentur. Unde Augustinus, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti: "Data est Lex ut quae sciebantur auctoritatem haberent, et quae latere coeperant manifestarentur". Ad legem autem gratiae comparatur testificando, quia est in signum gratiae. Ad legem autem fomitis vel peccati comparatur coercendo. Et iuxta istas tres comparationes sumuntur tria quae affenduntur in Decalogo, scilicet numerus, ordo, modus. Secundum primam comparationem sumitur numerus, secundum secundam ordo, secundum tertiam modus tradendi. Numerus ergo Decalogi est ex lege naturae respiciente statum naturae corruptae. Et secundum hoc est duplex dictamen legis naturalis, ut dictum est: dictat enim duplex debitum, ad Deum scilicet et ad proximum, qui est imago Dei. Dictamen naturae debiti ad. Deum necessarium est triplici ratione, quia comparatur creatura ad Deum tamquam ad suum principium sive causam efficientem, formalem, finalem. Et ideo, cum quilibet effectus debeat se suae causae, est debitum creaturae ad Deum ratione causae efficientis, secundum ratione causae formalis exemplaris, tertium ratione finalis. Primum est ratione unitatis principii, secundum ratione veritatis, tertium ratione bonitatis, et secundum hoc triplex dictamen naturae accipitur triplex mandatum ordinans ad Deum. Primum, quod est de cultu et adoratione, respicit unitatem principii, quia debitum cultus vel honoris respicit ipsam unitatem sive principium. Secundum, de reverentia veritatis, quia debitum reverentiae respicit veritatem. Debitum autem vacationis veL sanctificationis respicit bonitatem, et penes illud sumitur tertium mandatum de sabbato, ut dictum est prius. - Dictat etiam natura debitum ad ipsam imaginem Dei, quae est proximus; imago autem non habet debitum nisi ab exemplari; aut ergo in imagine, quae est proximus, erit debitum ratione unitatis sive principii vel ratione veritatis vel bonitatis, cuius est imago, quia homo imago est Trinitatis, et iuxta ista debita sumuntur mandata ordinantia ad proximum. Debitum ratione principii est debitum honoris, et penes istud sumitur primum mandatum ordinans ad proximum, scilicet "honora patrem" etc.: pater enim est principium filii, et ideo patri est istud debitum honoris principii. Penes vero debitum, quod debetur proximo ratione veritatis, sumitur ratio illius mandati "non falsum testimonium dices": reverenda enim est veritas quantum ad proximum, cum sit imago veritatis, quae est Filius. Penes vero debitum sanctificationis et amoris bonitatis sumuntur illa tria mandata, scilicet "non occides" etc.: debitum enim ratione bonitatis obligat me non solum ad sanctificandum et amandum bonitatem in exemplari, immo etiam in imagine. Et istud debitum bonitatis ad proximum triplex est, quia est bonum quod respicit personam, et bonum quod respicit speciem, et bonum quod respicit sustentationem. Bonum, quod respicit personam, est vita proximi, et penes debitum illius boni sumitur illud mandatum "non occides". Bonum, quod respicit speciem, est bonum multiplicationis speciei, et ad hoc concurrit ordinata coniunctio viri et mulieris, et ratione debiti ordinis illius boni, quod est in propagatione speciei, sumitur hoc mandatum "non moechaberis". Bonum vero sustentationis, quod venit ex defectu naturae, respicit appropriationem: unde ratio huius est appropriatio rerum necessariarum ad sustentandum naturam, et penes debitum illius boni servandi sumitur hoc mandatum "non furtum facies". Unde sicut debitum Deo est ratio principii, veritatis, bonitatis, sic triplex istud debitum imagini, et circa hoc sumuntur ista mandata.
Quia vero natura corrupta iacta est prona ad malum, sunt autem quaedam mala quae videntur licita ratione alicuius necessitatis, quaedam secundum se sunt mala, et prona est ad utraque, ideo Lex, respiciens naturam corruptam, non solum manifestavit mala secundum se, sed etiam mala occulta, quae videntur licita, quae quidem sunt decipientia sub specie necessitatis, et ideo expressit de illis et prohibuit ea. Haec autem sunt concupiscentia uxoris alienae et concupiscentia possessionis alienae. Mirabiliter enim fit concupiscentia prona ad istas concupiscentias propter duplicem miseriam, in quam cecidit per peccatum, scilicet propter miseriam et propter corruptionem sive mortem. Quia enim cecidit in corruptionem, valde appetit salvari in alio per generationem; quia vero cecidit in detectum vitae et languorem, ideo appetit valde ut sustentet se, et ideo fit duplex prohibitio voluntatis, scilicet circa appetitum multiplicationis speciei, qui est appetitus generativae, et circa appetitum rei alienae propter sustentationem. Actus autem istarum concupiscentiarum prohibentur tamquam mala secundum se et manifesta in duobus praeceptis. Et sic ex lege naturae, respiciente naturam corruptam, est sufficientia numeri in Decalogo.
[Ad obiecta]: Ad rationes ergo dicendum quod tot sufficiunt secundum naturae dictamen nec est aliquod genus debiti quod non contineatur hic.
1. Sed quod obicit quod hic debet prohiberi concupiscentia honoris vel excellentiae sive superbia vitae, dicendum quod in omni actu prohibetur vel praecipitur sua voluntas. De illis tamen concupiscentiis erat necessaria prohibitio expressa quae poterant decipere sub specie necessitatis: hae autem erant duae, scilicet concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum; sed non ita est de superbia vitae, et ideo non fuit necesse quod expresse prohiberetur.
2. Ad illud quod obicitur de ira, dicendum, sicut dicit Damascenus: "Ira est audax vindex laesae concupiscentiae", et sic ira est motus sequens concupiscentiam, quia, si prohibetur homo a concupiscentia, statim irascitur; et ideo in concupiscentia prohibetur ira, quia ratio irascendi est a concupiscentia. Quia ergo hic prohibetur concupiscentia, ideo et ira in hoc prohibetur et insinuatur. Ratio vero prohibitionis expressae concupiscentiae est occultatio mali sub specie necessitatis.
3-4. Ad aliud de occisione, dicendum quod in ipso actu occidendi prohibetur ipsa intentio vel voluntas. Unde, cum dicitur "non occides", non solum prohibetur iniuste occidere, sed etiam voluntas iniuste occidendi, quae semper est mala. Unde proprie non potest dici quod iudex habet intentionem occidendi, immo intentionem conservandi iustitiam et conservandi rempublicam.
6. Ad illud quod obicitur quare non prohibetur inordinatio hominis ad se ipsum, dicendum quod in ordine hominis ad Deum et ad proximum intelligitur ad seipsum. Unde mandatum ordinans hominem ad se colligitur ex iis quae ordinant hominem ad Deum et ad proximum. Unde ille qui polluit se ipsum facit et contra mandatum sanctificationis secundum ordinem ad Deum et contra illud "non moechari", quod est ad proximum, quia in opere carnis non debet aliquis uti non sua; unde si: aliter iacit, praevaricator est illius praecepti "non moechaberis". Similiter, ille qui mentitur contra se, facit contra debitum veritatis ad Deum et ad proximum, et sic in istis intelligitur ordo ad se. Unde sicut non est aliquod mandatum de dilectione sui, quia in dilectione Dei et proximi intelligitur dilectio sui, sic non debet esse hic.
7. Ad aliud dicendum quod prohibitio de detractione habetur in prohibitione furti. Praeceptum enim illud "non furtum facies" est de adiunctis ad esse personae, et ab hoc habet rationem illud praeceptum, quia, sicut dicitur Prov. 22, 1: "Melius est nomen bonum quam divitiae mutlae". Fama autem est de adiunctis ad esse personae, ideo prohibitio infamiae vel detractionis ad illud praeceptum reducitur.
8. Ad illud quod obicitur de malo ex radice, quare non ibi prohibetur, dicendum quod prohibitio mali ex radice, sicut est ieiunium hypocritarum, quantum ad rationem praecepti reducitur ad praeceptum de sabbato: quod quidem est ad hoc ut anima convertatur, ad bonum superius, scilicet Deum, et non ad interiora propter se, et ideo per illud quod habetur quantum ad rationem praecepti habetur prohibitio huiusmodi. Forma autem sive expressio praecepti Evangelio reservatur, et hoc quia malum istud est, solum malum interius; secundum autem formam Legis non debet esse expressio talis mali, sed eius expressio Evangelio reservatur, praeterquam de duabus concupiscentiis, quae dictae sunt, et hoc propter dictam causam. — Et per hoc patet solutio ad omnia argumenta.