III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 4
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 4
DE DIFFERENTI ASSIGNATIONE NUMERI PRAECEPTORUM DECALOGI.
Consequenter quaeritur de differentia assignationis numeri Decalogi, quia a diversis diversimode assignatur.
Ad quod sic: a. Levit. 26, 25: "Decem mulieres in ano clibano coquent panes". Hesychius dicit in Glossa: "Decem mandatorum litteram custodiri et impleri dignum est". Ex quo obicitur etc: Si illud dignum est et hoc etiam dictat natura, sed mandatum de sabbato non debet impleri secundum litteram, ergo non est de decem mandatis Decalogi. Et hoc est etiam quod subdit in Glossa: "Nec mandatum sabbati contrarium est. Quamvis enimdecem mandatis insertum sit, non tamen ex illis est". Quo modo ergo: sunt decem mandata? Et dicit: "Si autem speciale mandatum ponimus Exod.20, 2 "ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti"etc., perfectum decem mandatorum numerum inveniemus". Hoc ergo est unum mandatum, Secundum Hesychium, et non mandatum de observatione sabbati.
b. Item, Hieronymus, super Osee 10, 10: "Propter duas iniquitates": "Hae duae iniquitates contra duo Decalogi [erupere] praecepta, in quibus dicitur "ego sum Dominus Deus tuus"et "non erunt aliitibi dii proeter me"". Ergo ista sunt duo mandata Decalogi.
Ad oppositum: 1. Augustinus, Super Exodum: "Quaeritur quo modo decem praecepta Legis dividenda sunt, utrum siut quatuor usque ad praeceptum de sabbato, quae ad Deum pertinent, sex autem reliqua, quorum primum est "honora patrem tuum et matrem", quae ad hominem pertinent, an potius illa tria sint et ista septem? Qui enim dicunt illa quatuOr esse, separant quod dictum est "nonerant tibi dii alii praeter me"ut aliud praeceptum sit "non facies tibi idolum", etc., ubi figmenta colendaprohibentur" etc. Et respondet: "Mihi autem convenientius videnturaccipi illa tria et ista septem, quia et Trinitatem videntur illa quae ad Deum pertinent insinuare, et quod dictum est "non erunt tibialii dii praeter me"hoc ipsum perfectius explicatur, cum prohibentur figmenta colenda". Augustinus ergo punit primum esse mandatum "non habebis deos alios", et istud "non facies tibi sculptile, nec adorabis ullamsimilitudinem" ponit totum unum esse mandatum; ergo non sunt duo mandata, sicut posuit Hieronymus, nec illud "ego sum" etc. est primum mandatum, sicut posuit Hesychius.
Sed contrarium huius dicit Origenes, Exod. 20, in Glossa: "Primum mandatum "non erunt tibi dii alieni praeter me"; et sequitur: "Non facies tibi idolum neque ullam similitudinem"etc. Haec omnia quidam simul putant unum esse mandatum; quod si ita computetur, non complebitur numerus decem mandatorum. Est ergo primum mandatum "non erunt tibi dii alieni, praeter me"; secundum "non facies tibi idolum nec ullam similitudinem"" etc. Ergo, secundum ipsum, sunt quatuor mandata in prima tabula et sex in alia; secundum vero Augustinum, solum tria quae Trinitatem videntur insinuare.
2. Item, Augustinus videtur esse contrarius sibi ipsi, quia in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti, dicit: "In duabus tabulis decem verba scripta dicuntur, quaedecem sensus sunt. Denique dicit: "Non sint tibi dii alieni praeter me"; primum verbum hoc est; et subiecit: "Non facies tibiUllam similitudinem in caelo sursum et in terra deorsum neque in aqua quae est sub terra"; deinde adiecit tertio: "Non assumes nomenDei tui in vanum", hoc est, non in mendacio nomen Dei tui assumesut peteres per illud; dehinc quarto loco dicit: "Sabbatum Domini Deitui servabis et non facies in illo ullum opus servile". Haec quatuor verba ad Deum proprie pertinent et in prima tabula continentur". Secundum hoc ergo contrariatur sibi quantum ad mandata-primae tabulae, quia dixit, in auctoritate prima, quod tantum sunt tria; similiter dixit illa esse unum mandatum "non habebis deos alienos" et "non facies tibi sculptile" etc., hic autem dicit illa esse duo.
3. Similiter quantum ad mandata secundae tabulae videtur sibi contrarius, quia, in auctoritate praecedenti, posuit duo mandata esse "non concupisces uxorem proximi tui" et "non desiderabis domum illius". Contrarium dicit, in Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti, in hac auctoritate, quia dicit consequenter: "Reliqua haec sunt: primum verbum est "bonum patrem et matrem"; secundum "non occides"; tertium "non fornicaberis"; quartum "non furaberis"; quintum "non falsum testimonium dices"; sextum "non concupisces quidquam proximi tui"". Ergo contrariatur sibi quantum ad numerum et quantum ad distinctionem mandatorum secundae tabulae.
Item, secundum Origenem, qui ponit quatuor mandata in prima tabula, sunt unum mandatum "non concupisces uxorem" et "non desiderabis domum". Secundum autem Augustinum, in Glossa super Exod. 20, sunt duo, alioquin non essent septem in secunda tabula. Unde dicit: "Discrevissevidetur concupiscentiam uxoris alienae aconcupiscentia cuiuslibet rei alienae, quandoutrumque sic coepit: "Non concupisces uxorem proximi tui", et: "Non concupisces domum proximi tui", et huic adiunxit cetera. Non autem, cum dixisset "non concupisces uxorem proximi tui", huic annexitalia, dicens "neque domum eius neque agrum eius"etc., sed omnia apparent haecesse coniuncta, quasi uno praecepto contenta et discreta ab illo quo uxor nominata est".
Ad quod sic: Praecepta non distinguuntur nisi aut secundum materiam aut secundum formam. Penes quid ergo assignavit Augustinus differentiam et penes quid Origenes ? Si dicatur quod Origenes facit differentiam secundum materiam — quod patet, quia ponit duo esse praecepta "non habebis deos alienos" et "non facies tibi sculptile" etc., et hoc non est differentia nisi secundum materiam; hic enim prohibetur duplex idololatria: una, qua adoratur creatura ut Deus, sicut quidam adorant solem et lunam etc.; alia, quae non habet creaturam ut Deum, sed habet figmentum et imaginem Dei et istam adorat, et haec non est differentia nisi penes materiam — sed si sic, cum ergo hoc quod dico "non concupisces uxorem proximi tui" et hoc quod est "non desiderabis domum illius" etc. differant secundum materiam, ergo debent esse duo mandata, secundum Origenem ; ergo male posuit illa esse unum mandatum. Similiter, si dicatur quod Augustinus dividit praecepta penes formam - et hoc patet per hoc quod ponit ista esse unum mandatum "non habebis deos alienos" et "non facies tibi sculptile" etc., propter hoc quod eadem est ratio formalis utrobi; que — cum ergo eadem sit ratio formalis in istis "non concupisces uxorem" et "non desiderabis domum", ergo, secundum ipsum Augustinum, debet esse unum mandatum; ergo male ponit illa esse duo, ut visum est.
Item, videtur quod Origenes dicit verum, ponendo duo esse mandata haec "non habebis deos alienos" et "non facies sculptile", et Augustinus falsum, dicendo contrarium, quia duplex est idololatria: una, quae habet creaturam ut Deum, alia, quae habet figmentum vel imaginem Dei, quam adorat. Si ergo ratio differens est qua creatura ut Deus adoratur et qua figuratur Deus, et non solum secundum materiam differens, immo etiam penes formam, ergo ista sunt duo mandata formaliter, cum in primo prohibeatur prima idololatria, in secundo secunda.
Solutio: Dicendum quod multipliciter contingit assignare distinctionem et numerum Decalogi. Uno modo respiciendo distinctionem in scriptione, hoc est sicut scripta fuerunt in tabulis lapideis; alio modo potest esse distinctio respiciendo formam praecepti; tertio modo quantum ad rationem praecepti, et hoc dupliciter: vel quantum ad rationem materialem vel quantum ad formalem. Illi ergo qui respiciebant distinctionem primo modo, dixerunt quod quinque erant in una tabula, quinque in alia. Et probant istud per illud quod dicit Apostolus, Rom. 13, 8, ubi enumerantur solum quinque, quae sunt unius tabulae, cum dicit: "Qui diligit proximum, Legem implevit; nam non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces" etc. Et sic respexit Iosephus distinctionem mandatorum Decalogi, qui dicit quod quinque erant in una tabula, quinque in alia.
Hesychius autem respexit distinctionem mandatorum secundum formam praecepti. Unde, quia vidit quod sabbatum habet significantiam et figurale est et cum determinatione temporis, et vidit alia praecepta Decalogi stare et perpetua esse et servanda secundum omne tempus, ideo dixit quod praeceptum de sabbato non erat de illis, solum respiciens formant mandati praedictam. Sed distinguit tria praecepta in prima tabula ordinantia ad Deum et removet sabbatum sic, secundum triplicem actum latriae, quia colimus Deum corde, et secundum hoc sumitur primum mandatum, scilicet hoc "ego sum Dominus Deus tuus" etc. "non habebis deas alienos" ; item colimus Deum per reverentiam in opere, et secundum hoc sumitur illud secundum mandatum "non facies tibi sculptile" ; item colimus Deum in ore, et sic sumitur tertium mandatum, quod est "non assumesnomen Dei tui in vanum".
Origenes vero respicit rationem materialem praeceptorum. Sed materia triplex, scilicet materia naturae et materia artis et materia rationis. Secundum materiam naturae et artis distinxit primum, quod ponit "non habebis deos alienos", a secundo, quod est "non facies tibi sculptile". Et hoc est quod dicit quod "ego eum Dominus Deus tuus" non est praeceptum, sed ratio praecepti quare Deus debet adorari. Differunt enim praedicta duo illo modo, quia duplex est idololatria: una, qua adoratur creatura ut Deus, et haec prohibetur in primo mandato "non habebis deos alienos" ; alia, qua adoratur figmentum, sicut est in sculptili, et haec prohibetur in illo "non facies tibi" etc. Unde idololatria est in materiali naturae, et haec prohibetur in primo; idololatria in materia artis, sicut in figmento vel imagine, prohibetur in secundo. Secundum vero materiam rationis respicit et distinguit in secunda tabula, sicut dicimus quod genus est materia speciei. Et quia est eadem materia rationis in duobus praeceptis de concupiscentiis, quia scilicet utrobique unum genus, ideo dixit illa esse unum mandatum. Et secundum assignationem Origenis quatuor sunt mandata in prima tabula: unum est de reverentia veritatis essentiae, hoc scilicet "non habebis deos alienos" ; secundum est de reverentia maiestatis, quae appropriatur Patri, scilicet hoc "non facies" etc.; tertium est de reverentia veritatis, quae appropriatur Filio, scilicet hoc "non assumes" etc.; quartum, quod est de sanctificatione sabbati, est de reverentia et sanctificatione bonitatis, quae appropriatur Spiritui Sancto. Et sic, secundum ipsum, patet distinctio.
Augustinus autem respexit rationem formalem praeceptorum. Et quia secundum triplex debitum se habet creatura ad Deum, ideo in prima tabula sunt tria mandata, secundum ipsum, et dicit unum mandatum esse "non habebis deos alienos" et "non facies tibi sculptile": formaliter enim non differunt. Unde dixit in Glossa super illud Exodi 20, 3, ubi dictum est: "Non erunt tibi dii alieni praeter me": "Patet huius rei diligentemexecutionem esse in iis quae subiecta sunt. Quo enimpertinet "non facies tibi idolum nec ullam similitudinem"etc., nisi ad id quod dictum est "non erunt tibi dii alieni praeter me"?" Similiter praecepta secundae tabulae considerat secundum rationem formalem. Non concupiscere autem uxorem et non concupiscere possessionem non solum differunt materialiter, sed etiam formaliter, quia ad vim aliam pertinet "concupiscentia carnis", quae est concupiscentia uxoris, et "concupiscentia oculorum", quae est concupiscentia possessionis alienae. Prima enim pertinet ad vim generativam, secunda ad vim sensitivam, et ideo ponit duo mandata de illis concupiscentiis.
[Act obiecta]: 1. Et propter hoc patet solutio cuiusdam rationis, quae ostendit quod, secundum Augustinum, non debent haec poni duo esse mandata. Et per hoc etiam habetur intellectus rationum et contrarietatum apparentium.
2—4. Sed quod obicitur quod Augustinus sibi contrariatur, per hoc quod dicit, in libro De Quaestionibus Novi et Veteris Testamenti, dicendum quod Augustinus aliquando loquitur secundum opinionem propriam, et sic loquitur in Glossa super Exod. 20, ubi dicit quod tria primae tabulae Trinitatem videntur insinuare. Aliquando vero loquitur secundum opinionem alienam, et sic loquitur in Quaestionibus Novi et Veteris Testumenti ; unde multotiens loquitur secundum opiniones aliorum, narrando quod alii dixerunt.